Life in the Spirit
1 Οὐδὲν ἄρα νῦν κατάκριμα τοῖς ἐν Χριστῷ Ἰησοῦ. 2 ὁ γὰρ νόμος τοῦ πνεύματος τῆς ζωῆς ἐν Χριστῷ Ἰησοῦ ἠλευθέρωσέν σε ἀπὸ τοῦ νόμου τῆς ἁμαρτίας καὶ τοῦ θανάτου. 3 τὸ γὰρ ἀδύνατον τοῦ νόμου ἐν ᾧ ἠσθένει διὰ τῆς σαρκός, ὁ θεὸς τὸν ἑαυτοῦ υἱὸν πέμψας ἐν ὁμοιώματι σαρκὸς ἁμαρτίας καὶ περὶ ἁμαρτίας κατέκρινεν τὴν ἁμαρτίαν ἐν τῇ σαρκί, 4 ἵνα τὸ δικαίωμα τοῦ νόμου πληρωθῇ ἐν ἡμῖν τοῖς μὴ κατὰ σάρκα περιπατοῦσιν ἀλλὰ κατὰ πνεῦμα. 5 οἱ γὰρ κατὰ σάρκα ὄντες τὰ τῆς σαρκὸς φρονοῦσιν, οἱ δὲ κατὰ πνεῦμα τὰ τοῦ πνεύματος. 6 τὸ γὰρ φρόνημα τῆς σαρκὸς θάνατος, τὸ δὲ φρόνημα τοῦ πνεύματος ζωὴ καὶ εἰρήνη· 7 διότι τὸ φρόνημα τῆς σαρκὸς ἔχθρα εἰς θεόν, τῷ γὰρ νόμῳ τοῦ θεοῦ οὐχ ὑποτάσσεται, οὐδὲ γὰρ δύναται· 8 οἱ δὲ ἐν σαρκὶ ὄντες θεῷ ἀρέσαι οὐ δύνανται. 9 ὑμεῖς δὲ οὐκ ἐστὲ ἐν σαρκὶ ἀλλ᾽ ἐν πνεύματι, εἴπερ πνεῦμα θεοῦ οἰκεῖ ἐν ὑμῖν. εἰ δέ τις πνεῦμα Χριστοῦ οὐκ ἔχει, οὗτος οὐκ ἔστιν αὐτοῦ. 10 εἰ δὲ Χριστὸς ἐν ὑμῖν, τὸ μὲν σῶμα νεκρὸν διὰ ἁμαρτίαν τὸ δὲ πνεῦμα ζωὴ διὰ δικαιοσύνην. 11 εἰ δὲ τὸ πνεῦμα τοῦ ἐγείραντος τὸν Ἰησοῦν ἐκ νεκρῶν οἰκεῖ ἐν ὑμῖν, ὁ ἐγείρας Χριστὸν ἐκ νεκρῶν ζῳοποιήσει καὶ τὰ θνητὰ σώματα ὑμῶν διὰ τοῦ ἐνοικοῦντος αὐτοῦ πνεύματος ἐν ὑμῖν.
12 Ἄρα οὖν, ἀδελφοί, ὀφειλέται ἐσμὲν οὐ τῇ σαρκὶ τοῦ κατὰ σάρκα ζῆν, 13 εἰ γὰρ κατὰ σάρκα ζῆτε, μέλλετε ἀποθνῄσκειν· εἰ δὲ πνεύματι τὰς πράξεις τοῦ σώματος θανατοῦτε, ζήσεσθε. 14 ὅσοι γὰρ πνεύματι θεοῦ ἄγονται, οὗτοι υἱοὶ θεοῦ εἰσιν. 15 οὐ γὰρ ἐλάβετε πνεῦμα δουλείας πάλιν εἰς φόβον ἀλλ᾽ ἐλάβετε πνεῦμα υἱοθεσίας ἐν ᾧ κράζομεν, Αββα ὁ πατήρ. 16 αὐτὸ τὸ πνεῦμα συμμαρτυρεῖ τῷ πνεύματι ἡμῶν ὅτι ἐσμὲν τέκνα θεοῦ. 17 εἰ δὲ τέκνα, καὶ κληρονόμοι· κληρονόμοι μὲν θεοῦ, συγκληρονόμοι δὲ Χριστοῦ, εἴπερ συμπάσχομεν ἵνα καὶ συνδοξασθῶμεν.
The Glory that is to Be
18 Λογίζομαι γὰρ ὅτι οὐκ ἄξια τὰ παθήματα τοῦ νῦν καιροῦ πρὸς τὴν μέλλουσαν δόξαν ἀποκαλυφθῆναι εἰς ἡμᾶς. 19 ἡ γὰρ ἀποκαραδοκία τῆς κτίσεως τὴν ἀποκάλυψιν τῶν υἱῶν τοῦ θεοῦ ἀπεκδέχεται. 20 τῇ γὰρ ματαιότητι ἡ κτίσις ὑπετάγη, οὐχ ἑκοῦσα ἀλλὰ διὰ τὸν ὑποτάξαντα, ἐφ᾽ ἑλπίδι 21 ὅτι καὶ αὐτὴ ἡ κτίσις ἐλευθερωθήσεται ἀπὸ τῆς δουλείας τῆς φθορᾶς εἰς τὴν ἐλευθερίαν τῆς δόξης τῶν τέκνων τοῦ θεοῦ. 22 οἴδαμεν γὰρ ὅτι πᾶσα ἡ κτίσις συστενάζει καὶ συνωδίνει ἄχρι τοῦ νῦν· 23 οὐ μόνον δέ, ἀλλὰ καὶ αὐτοὶ τὴν ἀπαρχὴν τοῦ πνεύματος ἔχοντες, ἡμεῖς καὶ αὐτοὶ ἐν ἑαυτοῖς στενάζομεν υἱοθεσίαν ἀπεκδεχόμενοι, τὴν ἀπολύτρωσιν τοῦ σώματος ἡμῶν. 24 τῇ γὰρ ἐλπίδι ἐσώθημεν· ἐλπὶς δὲ βλεπομένη οὐκ ἔστιν ἐλπίς· ὃ γὰρ βλέπει τίς ἐλπίζει; 25 εἰ δὲ ὃ οὐ βλέπομεν ἐλπίζομεν, δι᾽ ὑπομονῆς ἀπεκδεχόμεθα.
26 Ὡσαύτως δὲ καὶ τὸ πνεῦμα συναντιλαμβάνεται τῇ ἀσθενείᾳ ἡμῶν· τὸ γὰρ τί προσευξώμεθα καθὸ δεῖ οὐκ οἴδαμεν, ἀλλ᾽ αὐτὸ τὸ πνεῦμα ὑπερεντυγχάνει στεναγμοῖς ἀλαλήτοις· 27 ὁ δὲ ἐραυνῶν τὰς καρδίας οἶδεν τί τὸ φρόνημα τοῦ πνεύματος, ὅτι κατὰ θεὸν ἐντυγχάνει ὑπὲρ ἁγίων. 28 οἴδαμεν δὲ ὅτι τοῖς ἀγαπῶσιν τὸν θεὸν πάντα συνεργεῖ εἰς ἀγαθόν, τοῖς κατὰ πρόθεσιν κλητοῖς οὖσιν. 29 ὅτι οὓς προέγνω, καὶ προώρισεν συμμόρφους τῆς εἰκόνος τοῦ υἱοῦ αὐτοῦ, εἰς τὸ εἶναι αὐτὸν πρωτότοκον ἐν πολλοῖς ἀδελφοῖς· 30 οὓς δὲ προώρισεν, τούτους καὶ ἐκάλεσεν· καὶ οὓς ἐκάλεσεν, τούτους καὶ ἐδικαίωσεν· οὓς δὲ ἐδικαίωσεν, τούτους καὶ ἐδόξασεν.
God’s Love
31 Τί οὖν ἐροῦμεν πρὸς ταῦτα; εἰ ὁ θεὸς ὑπὲρ ἡμῶν, τίς καθ᾽ ἡμῶν; 32 ὅς γε τοῦ ἰδίου υἱοῦ οὐκ ἐφείσατο ἀλλ᾽ ὑπὲρ ἡμῶν πάντων παρέδωκεν αὐτόν, πῶς οὐχὶ καὶ σὺν αὐτῷ τὰ πάντα ἡμῖν χαρίσεται; 33 τίς ἐγκαλέσει κατὰ ἐκλεκτῶν θεοῦ; θεὸς ὁ δικαιῶν· 34 τίς ὁ κατακρινῶν; Χριστὸς [Ἰησοῦς] ὁ ἀποθανών, μᾶλλον δὲ ἐγερθείς, ὃς καί ἐστιν ἐν δεξιᾷ τοῦ θεοῦ, ὃς καὶ ἐντυγχάνει ὑπὲρ ἡμῶν. 35 τίς ἡμᾶς χωρίσει ἀπὸ τῆς ἀγάπης τοῦ Χριστοῦ; θλῖψις ἢ στενοχωρία ἢ διωγμὸς ἢ λιμὸς ἢ γυμνότης ἢ κίνδυνος ἢ μάχαιρα; 36 καθὼς γέγραπται ὅτι
Ἕνεκεν σοῦ θανατούμεθα ὅλην τὴν ἡμέραν,
ἐλογίσθημεν ὡς πρόβατα σφαγῆς.
37 ἀλλ᾽ ἐν τούτοις πᾶσιν ὑπερνικῶμεν διὰ τοῦ ἀγαπήσαντος ἡμᾶς. 38 πέπεισμαι γὰρ ὅτι οὔτε θάνατος οὔτε ζωὴ οὔτε ἄγγελοι οὔτε ἀρχαὶ οὔτε ἐνεστῶτα οὔτε μέλλοντα οὔτε δυνάμεις 39 οὔτε ὕψωμα οὔτε βάθος οὔτε τις κτίσις ἑτέρα δυνήσεται ἡμᾶς χωρίσαι ἀπὸ τῆς ἀγάπης τοῦ θεοῦ τῆς ἐν Χριστῷ Ἰησοῦ τῷ κυρίῳ ἡμῶν.
1 nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu
qui non secundum carnem ambulant
2 lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu
liberavit me a lege peccati et mortis
3 nam quod inpossibile erat legis
in quo infirmabatur per carnem
Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati
et de peccato damnavit peccatum in carne
4 ut iustificatio legis impleretur in nobis
qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum
5 qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt sapiunt
qui vero secundum Spiritum
quae sunt Spiritus sentiunt
6 nam prudentia carnis mors
prudentia autem Spiritus vita et pax
7 quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum
legi enim Dei non subicitur nec enim
potest
8 qui autem in carne sunt Deo placere non possunt
9 vos autem in carne non estis sed in Spiritu
si tamen Spiritus Dei habitat in vobis
si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est eius
10 si autem Christus in vobis est
corpus quidem mortuum est propter peccatum
spiritus vero vita propter iustificationem
11 quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum
a mortuis habitat in vobis
qui suscitavit Iesum Christum a mortuis
vivificabit et mortalia corpora vestra
propter inhabitantem Spiritum eius in vobis
12 ergo fratres debitores sumus non carni
ut secundum carnem vivamus
13 si enim secundum carnem vixeritis moriemini
si autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetis
14 quicumque enim Spiritu Dei aguntur
hii filii sunt Dei
15 non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore
sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum
in quo clamamus Abba Pater
16 ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro
quod sumus filii Dei
17 si autem filii et heredes
heredes quidem Dei coheredes autem Christi
si tamen conpatimur ut et conglorificemur
18 existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis
ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis
19 nam expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat
20 vanitati enim creatura subiecta est non volens
sed propter eum qui subiecit in spem
21 quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis
in libertatem gloriae filiorum Dei
22 scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit
usque adhuc
23 non solum autem illa
sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes
et ipsi intra nos gemimus
adoptionem filiorum expectantes redemptionem corporis
nostri
24 spe enim salvi facti sumus
spes autem quae videtur non est spes
nam quod videt quis quid sperat
25 si autem quod non videmus speramus
per patientiam expectamus
26 similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram
nam quid oremus sicut oportet nescimus
sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus
27 qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus
quia secundum Deum postulat pro sanctis
28 scimus autem quoniam diligentibus Deum
omnia cooperantur in bonum
his qui secundum propositum vocati sunt sancti
29 nam quos praescivit
et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius
ut sit ipse primogenitus in multis fratribus
30 quos autem praedestinavit hos et vocavit
et quos vocavit hos et iustificavit
quos autem iustificavit illos et glorificavit
31 quid ergo dicemus ad haec
si Deus pro nobis quis contra nos
32 qui etiam Filio suo non pepercit
sed pro nobis omnibus tradidit illum
quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit
33 quis accusabit adversus electos Dei
Deus qui iustificat
34 quis est qui condemnet
Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit
qui et est ad dexteram Dei
qui etiam interpellat pro nobis
35 quis nos separabit a caritate Christi
tribulatio an angustia an persecutio an fames
an nuditas an periculum an gladius
36 sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die
aestimati sumus ut oves occisionis
37 sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos
38 certus sum enim quia neque mors neque vita
neque angeli neque principatus
neque instantia neque futura neque fortitudines
39 neque altitudo neque profundum neque creatura alia
poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro