The Triumphal Entry into Jerusalem
(Mk 11.1‑11Lk 19.28‑38Jn 12.12‑19)
1 Καὶ ὅτε ἤγγισαν εἰς Ἱεροσόλυμα καὶ ἦλθον εἰς Βηθφαγὴ εἰς τὸ Ὄρος τῶν Ἐλαιῶν, τότε Ἰησοῦς ἀπέστειλεν δύο μαθητὰς 2 λέγων αὐτοῖς, Πορεύεσθε εἰς τὴν κώμην τὴν κατέναντι ὑμῶν, καὶ εὐθέως εὑρήσετε ὄνον δεδεμένην καὶ πῶλον μετ᾽ αὐτῆς· λύσαντες ἀγάγετέ μοι. 3 καὶ ἐάν τις ὑμῖν εἴπῃ τι, ἐρεῖτε ὅτι Ὁ κύριος αὐτῶν χρείαν ἔχει· εὐθὺς δὲ ἀποστελεῖ αὐτούς. 4 Τοῦτο δὲ γέγονεν ἵνα πληρωθῇ τὸ ῥηθὲν διὰ τοῦ προφήτου λέγοντος,
5 Εἴπατε τῇ θυγατρὶ Σιών·
Ἰδοὺ ὁ βασιλεύς σου ἔρχεταί σοι
πραῢς καὶ ἐπιβεβηκὼς ἐπὶ ὄνον
καὶ ἐπὶ πῶλον υἱὸν ὑποζυγίου.
6 πορευθέντες δὲ οἱ μαθηταὶ καὶ ποιήσαντες καθὼς συνέταξεν αὐτοῖς ὁ Ἰησοῦς 7 ἤγαγον τὴν ὄνον καὶ τὸν πῶλον καὶ ἐπέθηκαν ἐπ᾽ αὐτῶν τὰ ἱμάτια, καὶ ἐπεκάθισεν ἐπάνω αὐτῶν. 8 ὁ δὲ πλεῖστος ὄχλος ἔστρωσαν ἑαυτῶν τὰ ἱμάτια ἐν τῇ ὁδῷ, ἄλλοι δὲ ἔκοπτον κλάδους ἀπὸ τῶν δένδρων καὶ ἐστρώννυον ἐν τῇ ὁδῷ. 9 οἱ δὲ ὄχλοι οἱ προάγοντες αὐτὸν καὶ οἱ ἀκολουθοῦντες ἔκραζον λέγοντες,
Ὡσαννὰ τῷ υἱῷ Δαυίδ·
Εὐλογημένος ὁ ἐρχόμενος ἐν ὀνόματι κυρίου·
Ὡσαννὰ ἐν τοῖς ὑψίστοις.
10 καὶ εἰσελθόντος αὐτοῦ εἰς Ἱεροσόλυμα ἐσείσθη πᾶσα ἡ πόλις λέγουσα, Τίς ἐστιν οὗτος; 11 οἱ δὲ ὄχλοι ἔλεγον, Οὗτός ἐστιν ὁ προφήτης Ἰησοῦς ὁ ἀπὸ Ναζαρὲθ τῆς Γαλιλαίας.
The Cleansing of the Temple
(Mk 11.15‑19Lk 19.45‑48Jn 2.13‑22)
12 Καὶ εἰσῆλθεν Ἰησοῦς εἰς τὸ ἱερὸν καὶ ἐξέβαλεν πάντας τοὺς πωλοῦντας καὶ ἀγοράζοντας ἐν τῷ ἱερῷ, καὶ τὰς τραπέζας τῶν κολλυβιστῶν κατέστρεψεν καὶ τὰς καθέδρας τῶν πωλούντων τὰς περιστεράς, 13 καὶ λέγει αὐτοῖς, Γέγραπται,
Ὁ οἶκός μου οἶκος προσευχῆς κληθήσεται,
ὑμεῖς δὲ αὐτὸν ποιεῖτε σπήλαιον λῃστῶν.
14 Καὶ προσῆλθον αὐτῷ τυφλοὶ καὶ χωλοὶ ἐν τῷ ἱερῷ, καὶ ἐθεράπευσεν αὐτούς. 15 ἰδόντες δὲ οἱ ἀρχιερεῖς καὶ οἱ γραμματεῖς τὰ θαυμάσια ἃ ἐποίησεν καὶ τοὺς παῖδας τοὺς κράζοντας ἐν τῷ ἱερῷ καὶ λέγοντας, Ὡσαννὰ τῷ υἱῷ Δαυίδ, ἠγανάκτησαν 16 καὶ εἶπαν αὐτῷ, Ἀκούεις τί οὗτοι λέγουσιν; ὁ δὲ Ἰησοῦς λέγει αὐτοῖς, Ναί. οὐδέποτε ἀνέγνωτε ὅτι Ἐκ στόματος νηπίων καὶ θηλαζόντων κατηρτίσω αἶνον; 17 Καὶ καταλιπὼν αὐτοὺς ἐξῆλθεν ἔξω τῆς πόλεως εἰς Βηθανίαν καὶ ηὐλίσθη ἐκεῖ.
The Cursing of the Fig Tree
(Mk 11.12‑14, Mk 20‑24)
18 Πρωῒ δὲ ἐπανάγων εἰς τὴν πόλιν ἐπείνασεν. 19 καὶ ἰδὼν συκῆν μίαν ἐπὶ τῆς ὁδοῦ ἦλθεν ἐπ᾽ αὐτὴν καὶ οὐδὲν εὗρεν ἐν αὐτῇ εἰ μὴ φύλλα μόνον, καὶ λέγει αὐτῇ, Μηκέτι ἐκ σοῦ καρπὸς γένηται εἰς τὸν αἰῶνα. καὶ ἐξηράνθη παραχρῆμα ἡ συκῆ. 20 καὶ ἰδόντες οἱ μαθηταὶ ἐθαύμασαν λέγοντες, Πῶς παραχρῆμα ἐξηράνθη ἡ συκῆ; 21 ἀποκριθεὶς δὲ ὁ Ἰησοῦς εἶπεν αὐτοῖς, Ἀμὴν λέγω ὑμῖν, ἐὰν ἔχητε πίστιν καὶ μὴ διακριθῆτε, οὐ μόνον τὸ τῆς συκῆς ποιήσετε, ἀλλὰ κἂν τῷ ὄρει τούτῳ εἴπητε, Ἄρθητι καὶ βλήθητι εἰς τὴν θάλασσαν, γενήσεται· 22 καὶ πάντα ὅσα ἂν αἰτήσητε ἐν τῇ προσευχῇ πιστεύοντες λήμψεσθε.
The Authority of Jesus Questioned
(Mk 11.27‑33Lk 20.1‑8)
23 Καὶ ἐλθόντος αὐτοῦ εἰς τὸ ἱερὸν προσῆλθον αὐτῷ διδάσκοντι οἱ ἀρχιερεῖς καὶ οἱ πρεσβύτεροι τοῦ λαοῦ λέγοντες, Ἐν ποίᾳ ἐξουσίᾳ ταῦτα ποιεῖς; καὶ τίς σοι ἔδωκεν τὴν ἐξουσίαν ταύτην; 24 ἀποκριθεὶς δὲ ὁ Ἰησοῦς εἶπεν αὐτοῖς, Ἐρωτήσω ὑμᾶς κἀγὼ λόγον ἕνα, ὃν ἐὰν εἴπητέ μοι κἀγὼ ὑμῖν ἐρῶ ἐν ποίᾳ ἐξουσίᾳ ταῦτα ποιῶ· 25 τὸ βάπτισμα τὸ Ἰωάννου πόθεν ἦν; ἐξ οὐρανοῦ ἢ ἐξ ἀνθρώπων; οἱ δὲ διελογίζοντο ἐν ἑαυτοῖς λέγοντες, Ἐὰν εἴπωμεν, Ἐξ οὐρανοῦ, ἐρεῖ ἡμῖν, Διὰ τί οὖν οὐκ ἐπιστεύσατε αὐτῷ; 26 ἐὰν δὲ εἴπωμεν, Ἐξ ἀνθρώπων, φοβούμεθα τὸν ὄχλον, πάντες γὰρ ὡς προφήτην ἔχουσιν τὸν Ἰωάννην. 27 καὶ ἀποκριθέντες τῷ Ἰησοῦ εἶπαν, Οὐκ οἴδαμεν. ἔφη αὐτοῖς καὶ αὐτός, Οὐδὲ ἐγὼ λέγω ὑμῖν ἐν ποίᾳ ἐξουσίᾳ ταῦτα ποιῶ.
The Parable of the Two Sons
28 Τί δὲ ὑμῖν δοκεῖ; ἄνθρωπος εἶχεν τέκνα δύο. καὶ προσελθὼν τῷ πρώτῳ εἶπεν, Τέκνον, ὕπαγε σήμερον ἐργάζου ἐν τῷ ἀμπελῶνι. 29 ὁ δὲ ἀποκριθεὶς εἶπεν, Οὐ θέλω, ὕστερον δὲ μεταμεληθεὶς ἀπῆλθεν. 30 προσελθὼν δὲ τῷ ἑτέρῳ εἶπεν ὡσαύτως. ὁ δὲ ἀποκριθεὶς εἶπεν, Ἐγώ, κύριε, καὶ οὐκ ἀπῆλθεν. 31 τίς ἐκ τῶν δύο ἐποίησεν τὸ θέλημα τοῦ πατρός; λέγουσιν, Ὁ πρῶτος. λέγει αὐτοῖς ὁ Ἰησοῦς, Ἀμὴν λέγω ὑμῖν ὅτι οἱ τελῶναι καὶ αἱ πόρναι προάγουσιν ὑμᾶς εἰς τὴν βασιλείαν τοῦ θεοῦ. 32 ἦλθεν γὰρ Ἰωάννης πρὸς ὑμᾶς ἐν ὁδῷ δικαιοσύνης, καὶ οὐκ ἐπιστεύσατε αὐτῷ, οἱ δὲ τελῶναι καὶ αἱ πόρναι ἐπίστευσαν αὐτῷ· ὑμεῖς δὲ ἰδόντες οὐδὲ μετεμελήθητε ὕστερον τοῦ πιστεῦσαι αὐτῷ.
The Parable of the Vineyard and the Tenants
(Mk 12.1‑12Lk 20.9‑19)
33 Ἄλλην παραβολὴν ἀκούσατε. Ἄνθρωπος ἦν οἰκοδεσπότης ὅστις ἐφύτευσεν ἀμπελῶνα καὶ φραγμὸν αὐτῷ περιέθηκεν καὶ ὤρυξεν ἐν αὐτῷ ληνὸν καὶ ᾠκοδόμησεν πύργον καὶ ἐξέδετο αὐτὸν γεωργοῖς καὶ ἀπεδήμησεν. 34 ὅτε δὲ ἤγγισεν ὁ καιρὸς τῶν καρπῶν, ἀπέστειλεν τοὺς δούλους αὐτοῦ πρὸς τοὺς γεωργοὺς λαβεῖν τοὺς καρποὺς αὐτοῦ. 35 καὶ λαβόντες οἱ γεωργοὶ τοὺς δούλους αὐτοῦ ὃν μὲν ἔδειραν, ὃν δὲ ἀπέκτειναν, ὃν δὲ ἐλιθοβόλησαν. 36 πάλιν ἀπέστειλεν ἄλλους δούλους πλείονας τῶν πρώτων, καὶ ἐποίησαν αὐτοῖς ὡσαύτως. 37 ὕστερον δὲ ἀπέστειλεν πρὸς αὐτοὺς τὸν υἱὸν αὐτοῦ λέγων, Ἐντραπήσονται τὸν υἱόν μου. 38 οἱ δὲ γεωργοὶ ἰδόντες τὸν υἱὸν εἶπον ἐν ἑαυτοῖς, Οὗτός ἐστιν ὁ κληρονόμος· δεῦτε ἀποκτείνωμεν αὐτὸν καὶ σχῶμεν τὴν κληρονομίαν αὐτοῦ, 39 καὶ λαβόντες αὐτὸν ἐξέβαλον ἔξω τοῦ ἀμπελῶνος καὶ ἀπέκτειναν. 40 ὅταν οὖν ἔλθῃ ὁ κύριος τοῦ ἀμπελῶνος, τί ποιήσει τοῖς γεωργοῖς ἐκείνοις; 41 λέγουσιν αὐτῷ, Κακοὺς κακῶς ἀπολέσει αὐτοὺς καὶ τὸν ἀμπελῶνα ἐκδώσεται ἄλλοις γεωργοῖς, οἵτινες ἀποδώσουσιν αὐτῷ τοὺς καρποὺς ἐν τοῖς καιροῖς αὐτῶν. 42 λέγει αὐτοῖς ὁ Ἰησοῦς, Οὐδέποτε ἀνέγνωτε ἐν ταῖς γραφαῖς,
Λίθον ὃν ἀπεδοκίμασαν οἱ οἰκοδομοῦντες,
οὗτος ἐγενήθη εἰς κεφαλὴν γωνίας·
παρὰ κυρίου ἐγένετο αὕτη
καὶ ἔστιν θαυμαστὴ ἐν ὀφθαλμοῖς ἡμῶν;
43 διὰ τοῦτο λέγω ὑμῖν ὅτι ἀρθήσεται ἀφ᾽ ὑμῶν ἡ βασιλεία τοῦ θεοῦ καὶ δοθήσεται ἔθνει ποιοῦντι τοὺς καρποὺς αὐτῆς. [44 Καὶ ὁ πεσὼν ἐπὶ τὸν λίθον τοῦτον συνθλασθήσεται· ἐφ᾽ ὃν δ᾽ ἂν πέσῃ λικμήσει αὐτόν.]
45 Καὶ ἀκούσαντες οἱ ἀρχιερεῖς καὶ οἱ Φαρισαῖοι τὰς παραβολὰς αὐτοῦ ἔγνωσαν ὅτι περὶ αὐτῶν λέγει· 46 καὶ ζητοῦντες αὐτὸν κρατῆσαι ἐφοβήθησαν τοὺς ὄχλους, ἐπεὶ εἰς προφήτην αὐτὸν εἶχον.
1 Et cum adpropinquassent Hierosolymis
et venissent Bethfage ad montem Oliveti
tunc Iesus misit duos discipulos
2 dicens eis
ite in castellum quod contra vos est
et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea
solvite et adducite mihi
3 et si quis vobis aliquid dixerit
dicite quia Dominus his opus habet
et confestim dimittet eos
4 Hoc autem factum est
ut impleretur quod dictum est per prophetam
dicentem
5 dicite filiae Sion
ecce rex tuus venit tibi mansuetus
et sedens super asinam et pullum filium subiugalis
6 Euntes autem discipuli fecerunt
sicut praecepit illis Iesus
7 et adduxerunt asinam et pullum
et inposuerunt super eis vestimenta sua
et eum desuper sedere fecerunt
8 plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via
alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in via
9 Turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur
clamabant dicentes osanna Filio David
benedictus qui venturus est in nomine Domini
osanna in altissimis
10 Et cum intrasset Hierosolymam
commota est universa civitas dicens quis est hic
11 populi autem dicebant
hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae
12 Et intravit Iesus in templum Dei
et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo
et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit
13 et dicit eis scriptum est domus mea domus orationis vocabitur
vos autem fecistis eam speluncam latronum
14 Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo et sanavit eos
15 Videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit
et pueros clamantes in templo et dicentes
osanna Filio David
indignati sunt
16 et dixerunt ei
audis quid isti dicant
Iesus autem dicit eis utique
numquam legistis quia ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem
17 Et relictis illis abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansit
18 mane autem revertens in civitatem esuriit
19 et videns fici arborem unam secus viam venit ad eam
et nihil invenit in ea nisi folia tantum
et ait illi numquam ex te fructus nascatur in sempiternum
et arefacta est continuo ficulnea
20 et videntes discipuli mirati sunt dicentes
quomodo continuo aruit
21 Respondens autem Iesus ait eis amen dico vobis
si habueritis fidem et non haesitaveritis
non solum de ficulnea facietis
sed et si monti huic dixeritis tolle et iacta te
in mare fiet
22 Et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes accipietis
23 Et cum venisset in templum
accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi
dicentes
in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem
24 respondens Iesus dixit illis
interrogabo vos et ego unum sermonem
quem si dixeritis mihi
et ego vobis dicam in qua potestate haec facio
25 baptismum Iohannis unde erat e caelo an ex hominibus
at illi cogitabant inter se dicentes
si dixerimus e caelo dicet nobis quare ergo non credidistis illi
26 si autem dixerimus ex hominibus timemus turbam
omnes enim habent Iohannem sicut prophetam
27 et respondentes Iesu dixerunt nescimus
ait illis et ipse
nec ego dico vobis in qua potestate haec facio
28 Quid autem vobis videtur
homo habebat duos filios
et accedens ad primum dixit
fili vade hodie operare in vinea mea
29 ille autem respondens ait nolo
postea autem paenitentia motus abiit
30 accedens autem ad alterum dixit similiter
at ille respondens ait eo domine et non ivit
31 quis ex duobus fecit voluntatem patris
dicunt novissimus
dicit illis Iesus amen dico vobis
quia publicani et meretrices praecedunt vos in regno Dei
32 venit enim ad vos Iohannes in via iustitiae et non credidistis ei
publicani autem et meretrices crediderunt ei
vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea ut crederetis ei
33 Aliam parabolam audite
homo erat pater familias qui plantavit vineam
et sepem circumdedit ei
et fodit in ea torcular et aedificavit turrem
et locavit eam agricolis et peregre profectus est
34 cum autem tempus fructuum adpropinquasset
misit servos suos ad agricolas ut acciperent fructus eius
35 et agricolae adprehensis servis eius
alium ceciderunt alium occiderunt alium vero lapidaverunt
36 iterum misit alios servos plures prioribus
et fecerunt illis similiter
37 novissime autem misit ad eos filium suum dicens
verebuntur filium meum
38 agricolae autem videntes filium dixerunt intra se hic est heres
venite occidamus eum et habebimus hereditatem eius
39 et adprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt
40 cum ergo venerit dominus vineae quid faciet agricolis illis
41 aiunt illi malos male perdet
et vineam locabit aliis agricolis
qui reddant ei fructum temporibus suis
42 dicit illis Iesus numquam legistis in scripturis
lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris
43 ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei
et dabitur genti facienti fructus eius
44 et qui ceciderit super lapidem istum confringetur
super quem vero ceciderit conteret eum
45 Et cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei parabolas eius
cognoverunt quod de ipsis diceret
46 et quaerentes eum tenere timuerunt turbas
quoniam sicut prophetam eum habebant