1 ἔκρινα γὰρ ἐμαυτῷ τοῦτο τὸ μὴ πάλιν ἐν λύπῃ πρὸς ὑμᾶς ἐλθεῖν. 2 εἰ γὰρ ἐγὼ λυπῶ ὑμᾶς, καὶ τίς ὁ εὐφραίνων με εἰ μὴ ὁ λυπούμενος ἐξ ἐμοῦ; 3 καὶ ἔγραψα τοῦτο αὐτό, ἵνα μὴ ἐλθὼν λύπην σχῶ ἀφ᾽ ὧν ἔδει με χαίρειν, πεποιθὼς ἐπὶ πάντας ὑμᾶς ὅτι ἡ ἐμὴ χαρὰ πάντων ὑμῶν ἐστιν. 4 ἐκ γὰρ πολλῆς θλίψεως καὶ συνοχῆς καρδίας ἔγραψα ὑμῖν διὰ πολλῶν δακρύων, οὐχ ἵνα λυπηθῆτε ἀλλὰ τὴν ἀγάπην ἵνα γνῶτε ἣν ἔχω περισσοτέρως εἰς ὑμᾶς.
Forgiveness for the Offender
5 Εἰ δέ τις λελύπηκεν, οὐκ ἐμὲ λελύπηκεν, ἀλλ᾽ ἀπὸ μέρους, ἵνα μὴ ἐπιβαρῶ, πάντας ὑμᾶς. 6 ἱκανὸν τῷ τοιούτῳ ἡ ἐπιτιμία αὕτη ἡ ὑπὸ τῶν πλειόνων, 7 ὥστε τοὐναντίον μᾶλλον ὑμᾶς χαρίσασθαι καὶ παρακαλέσαι, μή πως τῇ περισσοτέρᾳ λύπῃ καταποθῇ ὁ τοιοῦτος. 8 διὸ παρακαλῶ ὑμᾶς κυρῶσαι εἰς αὐτὸν ἀγάπην· 9 εἰς τοῦτο γὰρ καὶ ἔγραψα, ἵνα γνῶ τὴν δοκιμὴν ὑμῶν, εἰ εἰς πάντα ὑπήκοοί ἐστε. 10 ᾧ δέ τι χαρίζεσθε, κἀγώ· καὶ γὰρ ἐγὼ ὃ κεχάρισμαι, εἴ τι κεχάρισμαι, δι᾽ ὑμᾶς ἐν προσώπῳ Χριστοῦ, 11 ἵνα μὴ πλεονεκτηθῶμεν ὑπὸ τοῦ Σατανᾶ· οὐ γὰρ αὐτοῦ τὰ νοήματα ἀγνοοῦμεν.
Paul’s Anxiety and Relief
12 Ἐλθὼν δὲ εἰς τὴν Τρῳάδα εἰς τὸ εὐαγγέλιον τοῦ Χριστοῦ καὶ θύρας μοι ἀνεῳγμένης ἐν κυρίῳ, 13 οὐκ ἔσχηκα ἄνεσιν τῷ πνεύματί μου τῷ μὴ εὑρεῖν με Τίτον τὸν ἀδελφόν μου, ἀλλ᾽ ἀποταξάμενος αὐτοῖς ἐξῆλθον εἰς Μακεδονίαν.
14 Τῷ δὲ θεῷ χάρις τῷ πάντοτε θριαμβεύοντι ἡμᾶς ἐν τῷ Χριστῷ καὶ τὴν ὀσμὴν τῆς γνώσεως αὐτοῦ φανεροῦντι δι᾽ ἡμῶν ἐν παντὶ τόπῳ· 15 ὅτι Χριστοῦ εὐωδία ἐσμὲν τῷ θεῷ ἐν τοῖς σῳζομένοις καὶ ἐν τοῖς ἀπολλυμένοις, 16 οἷς μὲν ὀσμὴ ἐκ θανάτου εἰς θάνατον, οἷς δὲ ὀσμὴ ἐκ ζωῆς εἰς ζωήν. καὶ πρὸς ταῦτα τίς ἱκανός; 17 οὐ γάρ ἐσμεν ὡς οἱ πολλοὶ καπηλεύοντες τὸν λόγον τοῦ θεοῦ, ἀλλ᾽ ὡς ἐξ εἰλικρινείας, ἀλλ᾽ ὡς ἐκ θεοῦ κατέναντι θεοῦ ἐν Χριστῷ λαλοῦμεν.
1 statui autem hoc ipse apud me
ne iterum in tristitia venirem ad vos
2 si enim ego contristo vos
et quis est qui me laetificet nisi qui contristatur ex me
3 et hoc ipsum scripsi
ut non cum venero tristitiam super tristitiam habeam
de quibus oportuerat me gaudere
confidens in omnibus vobis
quia meum gaudium omnium vestrum est
4 nam ex multa tribulatione et angustia cordis
scripsi vobis per multas lacrimas
non ut contristemini
sed ut sciatis quam caritatem habeo abundantius in vobis
5 si quis autem contristavit non me contristavit
sed ex parte ut non onerem omnes vos
6 sufficit illi qui eiusmodi est obiurgatio haec quae fit a pluribus
7 ita ut e contra magis donetis et consolemini
ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui eiusmodi est
8 propter quod obsecro vos ut confirmetis in illum caritatem
9 ideo enim et scripsi ut cognoscam experimentum vestrum
an in omnibus oboedientes sitis
10 cui autem aliquid donatis et ego
nam et ego quod donavi si quid donavi
propter vos in persona Christi
11 ut non circumveniamur a Satana
non enim ignoramus cogitationes eius
12 cum venissem autem Troadem propter evangelium Christi
et ostium mihi apertum esset in Domino
13 non habui requiem spiritui meo
eo quod non invenerim Titum fratrem meum
sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam
14 Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Iesu
et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco
15 quia Christi bonus odor sumus Deo
in his qui salvi fiunt et in his qui pereunt
16 aliis quidem odor mortis in mortem
aliis autem odor vitae in vitam
et ad haec quis tam idoneus
17 non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei
sed ex sinceritate
sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur