The Denouncing of the Scribes and Pharisees
(Mk 12.38‑40Lk 11.37‑52Lk 20.45‑47)1 Τότε ὁ Ἰησοῦς ἐλάλησεν τοῖς ὄχλοις καὶ τοῖς μαθηταῖς αὐτοῦ 2 λέγων, Ἐπὶ τῆς Μωϋσέως καθέδρας ἐκάθισαν οἱ γραμματεῖς καὶ οἱ Φαρισαῖοι. 3 πάντα οὖν ὅσα ἐὰν εἴπωσιν ὑμῖν ποιήσατε καὶ τηρεῖτε, κατὰ δὲ τὰ ἔργα αὐτῶν μὴ ποιεῖτε· λέγουσιν γὰρ καὶ οὐ ποιοῦσιν. 4 δεσμεύουσιν δὲ φορτία βαρέα [καὶ δυσβάστακτα] καὶ ἐπιτιθέασιν ἐπὶ τοὺς ὤμους τῶν ἀνθρώπων, αὐτοὶ δὲ τῷ δακτύλῳ αὐτῶν οὐ θέλουσιν κινῆσαι αὐτά. 5 πάντα δὲ τὰ ἔργα αὐτῶν ποιοῦσιν πρὸς τὸ θεαθῆναι τοῖς ἀνθρώποις· πλατύνουσιν γὰρ τὰ φυλακτήρια αὐτῶν καὶ μεγαλύνουσιν τὰ κράσπεδα, 6 φιλοῦσιν δὲ τὴν πρωτοκλισίαν ἐν τοῖς δείπνοις καὶ τὰς πρωτοκαθεδρίας ἐν ταῖς συναγωγαῖς 7 καὶ τοὺς ἀσπασμοὺς ἐν ταῖς ἀγοραῖς καὶ καλεῖσθαι ὑπὸ τῶν ἀνθρώπων, Ῥαββί. 8 ὑμεῖς δὲ μὴ κληθῆτε, Ῥαββί· εἷς γάρ ἐστιν ὑμῶν ὁ διδάσκαλος, πάντες δὲ ὑμεῖς ἀδελφοί ἐστε. 9 καὶ πατέρα μὴ καλέσητε ὑμῶν ἐπὶ τῆς γῆς, εἷς γάρ ἐστιν ὑμῶν ὁ πατὴρ ὁ οὐράνιος. 10 μηδὲ κληθῆτε καθηγηταί, ὅτι καθηγητὴς ὑμῶν ἐστιν εἷς ὁ Χριστός. 11 ὁ δὲ μείζων ὑμῶν ἔσται ὑμῶν διάκονος. 12 ὅστις δὲ ὑψώσει ἑαυτὸν ταπεινωθήσεται καὶ ὅστις ταπεινώσει ἑαυτὸν ὑψωθήσεται.
13 Οὐαὶ δὲ ὑμῖν, γραμματεῖς καὶ Φαρισαῖοι ὑποκριταί, ὅτι κλείετε τὴν βασιλείαν τῶν οὐρανῶν ἔμπροσθεν τῶν ἀνθρώπων· ὑμεῖς γὰρ οὐκ εἰσέρχεσθε οὐδὲ τοὺς εἰσερχομένους ἀφίετε εἰσελθεῖν.
15 Οὐαὶ ὑμῖν, γραμματεῖς καὶ Φαρισαῖοι ὑποκριταί, ὅτι περιάγετε τὴν θάλασσαν καὶ τὴν ξηρὰν ποιῆσαι ἕνα προσήλυτον, καὶ ὅταν γένηται ποιεῖτε αὐτὸν υἱὸν γεέννης διπλότερον ὑμῶν.
16 Οὐαὶ ὑμῖν, ὁδηγοὶ τυφλοὶ οἱ λέγοντες, Ὃς ἂν ὀμόσῃ ἐν τῷ ναῷ, οὐδέν ἐστιν· ὃς δ᾽ ἂν ὀμόσῃ ἐν τῷ χρυσῷ τοῦ ναοῦ, ὀφείλει. 17 μωροὶ καὶ τυφλοί, τίς γὰρ μείζων ἐστίν, ὁ χρυσὸς ἢ ὁ ναὸς ὁ ἁγιάσας τὸν χρυσόν; 18 καί, Ὃς ἂν ὀμόσῃ ἐν τῷ θυσιαστηρίῳ, οὐδέν ἐστιν· ὃς δ᾽ ἂν ὀμόσῃ ἐν τῷ δώρῳ τῷ ἐπάνω αὐτοῦ, ὀφείλει. 19 τυφλοί, τί γὰρ μεῖζον, τὸ δῶρον ἢ τὸ θυσιαστήριον τὸ ἁγιάζον τὸ δῶρον; 20 ὁ οὖν ὀμόσας ἐν τῷ θυσιαστηρίῳ ὀμνύει ἐν αὐτῷ καὶ ἐν πᾶσιν τοῖς ἐπάνω αὐτοῦ· 21 καὶ ὁ ὀμόσας ἐν τῷ ναῷ ὀμνύει ἐν αὐτῷ καὶ ἐν τῷ κατοικοῦντι αὐτόν, 22 καὶ ὁ ὀμόσας ἐν τῷ οὐρανῷ ὀμνύει ἐν τῷ θρόνῳ τοῦ θεοῦ καὶ ἐν τῷ καθημένῳ ἐπάνω αὐτοῦ.
23 Οὐαὶ ὑμῖν, γραμματεῖς καὶ Φαρισαῖοι ὑποκριταί, ὅτι ἀποδεκατοῦτε τὸ ἡδύοσμον καὶ τὸ ἄνηθον καὶ τὸ κύμινον καὶ ἀφήκατε τὰ βαρύτερα τοῦ νόμου, τὴν κρίσιν καὶ τὸ ἔλεος καὶ τὴν πίστιν· ταῦτα [δὲ] ἔδει ποιῆσαι κἀκεῖνα μὴ ἀφιέναι. 24 ὁδηγοὶ τυφλοί, οἱ διϋλίζοντες τὸν κώνωπα, τὴν δὲ κάμηλον καταπίνοντες.
25 Οὐαὶ ὑμῖν, γραμματεῖς καὶ Φαρισαῖοι ὑποκριταί, ὅτι καθαρίζετε τὸ ἔξωθεν τοῦ ποτηρίου καὶ τῆς παροψίδος, ἔσωθεν δὲ γέμουσιν ἐξ ἁρπαγῆς καὶ ἀκρασίας. 26 Φαρισαῖε τυφλέ, καθάρισον πρῶτον τὸ ἐντὸς τοῦ ποτηρίου, ἵνα γένηται καὶ τὸ ἐκτὸς αὐτοῦ καθαρόν.
27 Οὐαὶ ὑμῖν, γραμματεῖς καὶ Φαρισαῖοι ὑποκριταί, ὅτι παρομοιάζετε τάφοις κεκονιαμένοις, οἵτινες ἔξωθεν μὲν φαίνονται ὡραῖοι, ἔσωθεν δὲ γέμουσιν ὀστέων νεκρῶν καὶ πάσης ἀκαθαρσίας. 28 οὕτως καὶ ὑμεῖς ἔξωθεν μὲν φαίνεσθε τοῖς ἀνθρώποις δίκαιοι, ἔσωθεν δέ ἐστε μεστοὶ ὑποκρίσεως καὶ ἀνομίας.
29 Οὐαὶ ὑμῖν, γραμματεῖς καὶ Φαρισαῖοι ὑποκριταί, ὅτι οἰκοδομεῖτε τοὺς τάφους τῶν προφητῶν καὶ κοσμεῖτε τὰ μνημεῖα τῶν δικαίων, 30 καὶ λέγετε, Εἰ ἤμεθα ἐν ταῖς ἡμέραις τῶν πατέρων ἡμῶν, οὐκ ἂν ἤμεθα αὐτῶν κοινωνοὶ ἐν τῷ αἵματι τῶν προφητῶν. 31 ὥστε μαρτυρεῖτε ἑαυτοῖς ὅτι υἱοί ἐστε τῶν φονευσάντων τοὺς προφήτας. 32 καὶ ὑμεῖς πληρώσατε τὸ μέτρον τῶν πατέρων ὑμῶν. 33 ὄφεις, γεννήματα ἐχιδνῶν, πῶς φύγητε ἀπὸ τῆς κρίσεως τῆς γεέννης; 34 διὰ τοῦτο ἰδοὺ ἐγὼ ἀποστέλλω πρὸς ὑμᾶς προφήτας καὶ σοφοὺς καὶ γραμματεῖς· ἐξ αὐτῶν ἀποκτενεῖτε καὶ σταυρώσετε καὶ ἐξ αὐτῶν μαστιγώσετε ἐν ταῖς συναγωγαῖς ὑμῶν καὶ διώξετε ἀπὸ πόλεως εἰς πόλιν· 35 ὅπως ἔλθῃ ἐφ᾽ ὑμᾶς πᾶν αἷμα δίκαιον ἐκχυννόμενον ἐπὶ τῆς γῆς ἀπὸ τοῦ αἵματος Ἅβελ τοῦ δικαίου ἕως τοῦ αἵματος Ζαχαρίου υἱοῦ Βαραχίου, ὃν ἐφονεύσατε μεταξὺ τοῦ ναοῦ καὶ τοῦ θυσιαστηρίου. 36 ἀμὴν λέγω ὑμῖν, ἥξει ταῦτα πάντα ἐπὶ τὴν γενεὰν ταύτην.
The Lament over Jerusalem
(Lk 13.34‑35)37 Ἰερουσαλὴμ Ἰερουσαλήμ, ἡ ἀποκτείνουσα τοὺς προφήτας καὶ λιθοβολοῦσα τοὺς ἀπεσταλμένους πρὸς αὐτήν, ποσάκις ἠθέλησα ἐπισυναγαγεῖν τὰ τέκνα σου, ὃν τρόπον ὄρνις ἐπισυνάγει τὰ νοσσία αὐτῆς ὑπὸ τὰς πτέρυγας, καὶ οὐκ ἠθελήσατε. 38 ἰδοὺ ἀφίεται ὑμῖν ὁ οἶκος ὑμῶν ἔρημος. 39 λέγω γὰρ ὑμῖν, οὐ μή με ἴδητε ἀπ᾽ ἄρτι ἕως ἂν εἴπητε, Εὐλογημένος ὁ ἐρχόμενος ἐν ὀνόματι κυρίου.
1 Tunc Iesus locutus est ad turbas et discipulos suos
2 dicens
super cathedram Mosi sederunt scribae et Pharisaei
3 omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate et facite
secundum opera vero eorum nolite facere
dicunt enim et non faciunt
4 Alligant autem onera gravia et inportabilia
et inponunt in umeros hominum
digito autem suo nolunt ea movere
5 Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus
dilatant enim phylacteria sua
et magnificant fimbrias
6 amant autem primos recubitus in cenis
et primas cathedras in synagogis
7 et salutationes in foro
et vocari ab hominibus rabbi
8 Vos autem nolite vocari rabbi
unus enim est magister vester
omnes autem vos fratres estis
9 et patrem nolite vocare vobis super terram
unus enim est Pater vester qui in caelis est
10 nec vocemini magistri quia magister vester unus est Christus
11 qui maior est vestrum erit minister vester
12 Qui autem se exaltaverit humiliabitur
et qui se humiliaverit exaltabitur
13 Vae autem vobis scribae et Pharisaei hypocritae
quia clauditis regnum caelorum ante homines
vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare
15 Vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae
quia circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum
et cum fuerit factus facitis eum filium gehennae duplo quam vos
16 vae vobis duces caeci
qui dicitis quicumque iuraverit per templum nihil est
qui autem iuraverit in aurum templi debet
17 stulti et caeci quid enim maius est
aurum an templum quod sanctificat aurum
18 et quicumque iuraverit in altari nihil est
quicumque autem iuraverit in dono quod est super illud debet
19 caeci quid enim maius est
donum an altare quod sanctificat donum
20 qui ergo iurat in altare
iurat in eo et in omnibus quae super illud sunt
21 et qui iuraverit in templo
iurat in illo et in eo qui inhabitat in ipso
22 et qui iurat in caelo
iurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum
23 Vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae
quia decimatis mentam et anethum et cyminum
et reliquistis quae graviora sunt legis
iudicium et misericordiam et fidem
haec oportuit facere et illa non omittere
24 Duces caeci excolantes culicem camelum autem gluttientes
25 Vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae
quia mundatis quod de foris est calicis et parapsidis
intus autem pleni sunt rapina et inmunditia
26 Pharisaee caece munda prius quod intus est calicis et parapsidis
ut fiat et id quod de foris est mundum
27 Vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae
quia similes estis sepulchris dealbatis
quae a foris parent hominibus speciosa
intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia
28 sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti
intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate
29 Vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae
quia aedificatis sepulchra prophetarum
et ornatis monumenta iustorum
30 et dicitis si fuissemus in diebus patrum nostrorum
non essemus socii eorum in sanguine prophetarum
31 itaque testimonio estis vobismet ipsis
quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt
32 Et vos implete mensuram patrum vestrorum
33 serpentes genimina viperarum
quomodo fugietis a iudicio gehennae
34 Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et
scribas
ex illis occidetis et crucifigetis
et ex eis flagellabitis in synagogis vestris
et persequemini de civitate in civitatem
35 ut veniat super vos omnis sanguis iustus
qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti
usque ad sanguinem Zacchariae filii Barachiae
quem occidistis inter templum et altare
36 amen dico vobis venient haec omnia super generationem istam
37 Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas
et lapidas eos qui ad te missi sunt
quotiens volui congregare filios tuos
quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti
38 ecce relinquitur vobis domus vestra deserta
39 dico enim vobis non me videbitis amodo donec dicatis
benedictus qui venit in nomine Domini