Salutation
1 Παῦλος δέσμιος Χριστοῦ Ἰησοῦ καὶ Τιμόθεος ὁ ἀδελφὸς Φιλήμονι τῷ ἀγαπητῷ καὶ συνεργῷ ἡμῶν 2 καὶ Ἀπφίᾳ τῇ ἀδελφῇ καὶ Ἀρχίππῳ τῷ συστρατιώτῃ ἡμῶν καὶ τῇ κατ᾽ οἶκόν σου ἐκκλησίᾳ, 3 χάρις ὑμῖν καὶ εἰρήνη ἀπὸ θεοῦ πατρὸς ἡμῶν καὶ κυρίου Ἰησοῦ Χριστοῦ.
Philemon’s Love and Faith
4 Εὐχαριστῶ τῷ θεῷ μου πάντοτε μνείαν σου ποιούμενος ἐπὶ τῶν προσευχῶν μου, 5 ἀκούων σου τὴν ἀγάπην καὶ τὴν πίστιν, ἣν ἔχεις πρὸς τὸν κύριον Ἰησοῦν καὶ εἰς πάντας τοὺς ἁγίους, 6 ὅπως ἡ κοινωνία τῆς πίστεώς σου ἐνεργὴς γένηται ἐν ἐπιγνώσει παντὸς ἀγαθοῦ τοῦ ἐν ἡμῖν εἰς Χριστόν. 7 χαρὰν γὰρ πολλὴν ἔσχον καὶ παράκλησιν ἐπὶ τῇ ἀγάπῃ σου, ὅτι τὰ σπλάγχνα τῶν ἁγίων ἀναπέπαυται διὰ σοῦ, ἀδελφέ.
Paul Pleads for Onesimus
8 Διὸ πολλὴν ἐν Χριστῷ παρρησίαν ἔχων ἐπιτάσσειν σοι τὸ ἀνῆκον 9 διὰ τὴν ἀγάπην μᾶλλον παρακαλῶ, τοιοῦτος ὢν ὡς Παῦλος πρεσβύτης νυνὶ δὲ καὶ δέσμιος Χριστοῦ Ἰησοῦ· 10 παρακαλῶ σε περὶ τοῦ ἐμοῦ τέκνου, ὃν ἐγέννησα ἐν τοῖς δεσμοῖς, Ὀνήσιμον, 11 τόν ποτέ σοι ἄχρηστον νυνὶ δὲ [καὶ] σοὶ καὶ ἐμοὶ εὔχρηστον, 12 ὃν ἀνέπεμψά σοι, αὐτόν, τοῦτ᾽ ἔστιν τὰ ἐμὰ σπλάγχνα· 13 ὃν ἐγὼ ἐβουλόμην πρὸς ἐμαυτὸν κατέχειν, ἵνα ὑπὲρ σοῦ μοι διακονῇ ἐν τοῖς δεσμοῖς τοῦ εὐαγγελίου, 14 χωρὶς δὲ τῆς σῆς γνώμης οὐδὲν ἠθέλησα ποιῆσαι, ἵνα μὴ ὡς κατὰ ἀνάγκην τὸ ἀγαθόν σου ᾖ ἀλλὰ κατὰ ἑκούσιον. 15 τάχα γὰρ διὰ τοῦτο ἐχωρίσθη πρὸς ὥραν, ἵνα αἰώνιον αὐτὸν ἀπέχῃς, 16 οὐκέτι ὡς δοῦλον ἀλλ᾽ ὑπὲρ δοῦλον, ἀδελφὸν ἀγαπητόν, μάλιστα ἐμοί, πόσῳ δὲ μᾶλλον σοὶ καὶ ἐν σαρκὶ καὶ ἐν κυρίῳ.
17 Εἰ οὖν με ἔχεις κοινωνόν, προσλαβοῦ αὐτὸν ὡς ἐμέ. 18 εἰ δέ τι ἠδίκησέν σε ἢ ὀφείλει, τοῦτο ἐμοὶ ἐλλόγα. 19 ἐγὼ Παῦλος ἔγραψα τῇ ἐμῇ χειρί, ἐγὼ ἀποτίσω· ἵνα μὴ λέγω σοι ὅτι καὶ σεαυτόν μοι προσοφείλεις. 20 ναὶ ἀδελφέ, ἐγώ σου ὀναίμην ἐν κυρίῳ· ἀνάπαυσόν μου τὰ σπλάγχνα ἐν Χριστῷ.
21 Πεποιθὼς τῇ ὑπακοῇ σου ἔγραψά σοι, εἰδὼς ὅτι καὶ ὑπὲρ ἃ λέγω ποιήσεις. 22 ἅμα δὲ καὶ ἑτοίμαζέ μοι ξενίαν· ἐλπίζω γὰρ ὅτι διὰ τῶν προσευχῶν ὑμῶν χαρισθήσομαι ὑμῖν.
Final Greetings
23 Ἀσπάζεταί σε Ἐπαφρᾶς ὁ συναιχμάλωτός μου ἐν Χριστῷ Ἰησοῦ, 24 Μᾶρκος, Ἀρίσταρχος, Δημᾶς, Λουκᾶς, οἱ συνεργοί μου. 25 Ἡ χάρις τοῦ κυρίου Ἰησοῦ Χριστοῦ μετὰ τοῦ πνεύματος ὑμῶν.
1 Paulus vinctus Iesu Christi et Timotheus frater
Philemoni dilecto et adiutori nostro
2 et Appiae sorori et Archippo commilitoni nostro
et ecclesiae quae in domo tua est
3 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
4 gratias ago Deo meo semper
memoriam tui faciens in orationibus meis
5 audiens caritatem tuam et fidem
quam habes in Domino Iesu et in omnes sanctos
6 ut communicatio fidei tuae evidens fiat
in agnitione omnis boni
in nobis in Christo Iesu
7 gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua
quia viscera sanctorum requieverunt per te frater
8 propter quod multam fiduciam habentes in
Christo Iesu
imperandi tibi quod ad rem pertinet
9 propter caritatem magis obsecro
cum sis talis ut Paulus senex nunc autem et vinctus Iesu Christi
10 obsecro te de meo filio quem genui in vinculis
Onesimo
11 qui tibi aliquando inutilis fuit
nunc autem et tibi et mihi utilis
12 quem remisi
tu autem illum id est mea viscera suscipe
13 quem ego volueram mecum detinere
ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii
14 sine consilio autem tuo nihil volui facere
uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium
15 forsitan enim ideo discessit ad horam a te ut aeternum illum reciperes
16 iam non ut servum sed plus servo
carissimum fratrem maxime mihi
quanto autem magis tibi et in carne et in Domino
17 si ergo habes me socium suscipe illum sicut me
18 si autem aliquid nocuit tibi aut debet hoc mihi inputa
19 ego Paulus scripsi mea manu ego reddam
ut non dicam tibi quod et te ipsum mihi debes
20 ita frater ego te fruar in Domino refice viscera mea in Domino
21 confidens oboedientia tua scripsi tibi
sciens quoniam et super id quod dico facies
22 simul autem et para mihi hospitium
nam spero per orationes vestras donari me vobis
23 salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Iesu
24 Marcus Aristarchus Demas Lucas adiutores mei
25 gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro amen
EXPLICIT EPISTULA AD PHILEMONEM