Tongues and Prophecy
1 Διώκετε τὴν ἀγάπην, ζηλοῦτε δὲ τὰ πνευματικά, μᾶλλον δὲ ἵνα προφητεύητε. 2 ὁ γὰρ λαλῶν γλώσσῃ οὐκ ἀνθρώποις λαλεῖ ἀλλὰ θεῷ· οὐδεὶς γὰρ ἀκούει, πνεύματι δὲ λαλεῖ μυστήρια· 3 ὁ δὲ προφητεύων ἀνθρώποις λαλεῖ οἰκοδομὴν καὶ παράκλησιν καὶ παραμυθίαν. 4 ὁ λαλῶν γλώσσῃ ἑαυτὸν οἰκοδομεῖ· ὁ δὲ προφητεύων ἐκκλησίαν οἰκοδομεῖ. 5 θέλω δὲ πάντας ὑμᾶς λαλεῖν γλώσσαις, μᾶλλον δὲ ἵνα προφητεύητε· μείζων δὲ ὁ προφητεύων ἢ ὁ λαλῶν γλώσσαις ἐκτὸς εἰ μὴ διερμηνεύῃ, ἵνα ἡ ἐκκλησία οἰκοδομὴν λάβῃ.
6 Νῦν δέ, ἀδελφοί, ἐὰν ἔλθω πρὸς ὑμᾶς γλώσσαις λαλῶν, τί ὑμᾶς ὠφελήσω ἐὰν μὴ ὑμῖν λαλήσω ἢ ἐν ἀποκαλύψει ἢ ἐν γνώσει ἢ ἐν προφητείᾳ ἢ [ἐν] διδαχῇ; 7 ὅμως τὰ ἄψυχα φωνὴν διδόντα, εἴτε αὐλὸς εἴτε κιθάρα, ἐὰν διαστολὴν τοῖς φθόγγοις μὴ δῷ, πῶς γνωσθήσεται τὸ αὐλούμενον ἢ τὸ κιθαριζόμενον; 8 καὶ γὰρ ἐὰν ἄδηλον σάλπιγξ φωνὴν δῷ, τίς παρασκευάσεται εἰς πόλεμον; 9 οὕτως καὶ ὑμεῖς διὰ τῆς γλώσσης ἐὰν μὴ εὔσημον λόγον δῶτε, πῶς γνωσθήσεται τὸ λαλούμενον; ἔσεσθε γὰρ εἰς ἀέρα λαλοῦντες. 10 τοσαῦτα εἰ τύχοι γένη φωνῶν εἰσιν ἐν κόσμῳ καὶ οὐδὲν ἄφωνον· 11 ἐὰν οὖν μὴ εἰδῶ τὴν δύναμιν τῆς φωνῆς, ἔσομαι τῷ λαλοῦντι βάρβαρος καὶ ὁ λαλῶν ἐν ἐμοὶ βάρβαρος. 12 οὕτως καὶ ὑμεῖς, ἐπεὶ ζηλωταί ἐστε πνευμάτων, πρὸς τὴν οἰκοδομὴν τῆς ἐκκλησίας ζητεῖτε ἵνα περισσεύητε. 13 διὸ ὁ λαλῶν γλώσσῃ προσευχέσθω ἵνα διερμηνεύῃ. 14 ἐὰν [γὰρ] προσεύχωμαι γλώσσῃ, τὸ πνεῦμά μου προσεύχεται, ὁ δὲ νοῦς μου ἄκαρπός ἐστιν. 15 τί οὖν ἐστιν; προσεύξομαι τῷ πνεύματι, προσεύξομαι δὲ καὶ τῷ νοΐ· ψαλῶ τῷ πνεύματι, ψαλῶ δὲ καὶ τῷ νοΐ. 16 ἐπεὶ ἐὰν εὐλογῇς [ἐν] πνεύματι, ὁ ἀναπληρῶν τὸν τόπον τοῦ ἰδιώτου πῶς ἐρεῖ τὸ Ἀμὴν ἐπὶ τῇ σῇ εὐχαριστίᾳ; ἐπειδὴ τί λέγεις οὐκ οἶδεν· 17 σὺ μὲν γὰρ καλῶς εὐχαριστεῖς ἀλλ᾽ ὁ ἕτερος οὐκ οἰκοδομεῖται. 18 εὐχαριστῶ τῷ θεῷ, πάντων ὑμῶν μᾶλλον γλώσσαις λαλῶ· 19 ἀλλ᾽ ἐν ἐκκλησίᾳ θέλω πέντε λόγους τῷ νοΐ μου λαλῆσαι, ἵνα καὶ ἄλλους κατηχήσω, ἢ μυρίους λόγους ἐν γλώσσῃ.
20 Ἀδελφοί, μὴ παιδία γίνεσθε ταῖς φρεσὶν ἀλλὰ τῇ κακίᾳ νηπιάζετε, ταῖς δὲ φρεσὶν τέλειοι γίνεσθε. 21 ἐν τῷ νόμῳ γέγραπται ὅτι
Ἐν ἑτερογλώσσοις
καὶ ἐν χείλεσιν ἑτέρων
λαλήσω τῷ λαῷ τούτῳ
καὶ οὐδ᾽ οὕτως εἰσακούσονταί μου,
λέγει κύριος. 22 ὥστε αἱ γλῶσσαι εἰς σημεῖόν εἰσιν οὐ τοῖς πιστεύουσιν ἀλλὰ τοῖς ἀπίστοις, ἡ δὲ προφητεία οὐ τοῖς ἀπίστοις ἀλλὰ τοῖς πιστεύουσιν. 23 Ἐὰν οὖν συνέλθῃ ἡ ἐκκλησία ὅλη ἐπὶ τὸ αὐτὸ καὶ πάντες λαλῶσιν γλώσσαις, εἰσέλθωσιν δὲ ἰδιῶται ἢ ἄπιστοι, οὐκ ἐροῦσιν ὅτι μαίνεσθε; 24 ἐὰν δὲ πάντες προφητεύωσιν, εἰσέλθῃ δέ τις ἄπιστος ἢ ἰδιώτης, ἐλέγχεται ὑπὸ πάντων, ἀνακρίνεται ὑπὸ πάντων, 25 τὰ κρυπτὰ τῆς καρδίας αὐτοῦ φανερὰ γίνεται, καὶ οὕτως πεσὼν ἐπὶ πρόσωπον προσκυνήσει τῷ θεῷ ἀπαγγέλλων ὅτι Ὄντως ὁ θεὸς ἐν ὑμῖν ἐστιν.
All Things to be Done in Order
26 Τί οὖν ἐστιν, ἀδελφοί; ὅταν συνέρχησθε, ἕκαστος ψαλμὸν ἔχει, διδαχὴν ἔχει, ἀποκάλυψιν ἔχει, γλῶσσαν ἔχει, ἑρμηνείαν ἔχει· πάντα πρὸς οἰκοδομὴν γινέσθω. 27 εἴτε γλώσσῃ τις λαλεῖ, κατὰ δύο ἢ τὸ πλεῖστον τρεῖς καὶ ἀνὰ μέρος, καὶ εἷς διερμηνευέτω· 28 ἐὰν δὲ μὴ ᾖ διερμηνευτής, σιγάτω ἐν ἐκκλησίᾳ, ἑαυτῷ δὲ λαλείτω καὶ τῷ θεῷ. 29 προφῆται δὲ δύο ἢ τρεῖς λαλείτωσαν καὶ οἱ ἄλλοι διακρινέτωσαν· 30 ἐὰν δὲ ἄλλῳ ἀποκαλυφθῇ καθημένῳ, ὁ πρῶτος σιγάτω. 31 δύνασθε γὰρ καθ᾽ ἕνα πάντες προφητεύειν, ἵνα πάντες μανθάνωσιν καὶ πάντες παρακαλῶνται. 32 καὶ πνεύματα προφητῶν προφήταις ὑποτάσσεται, 33 οὐ γάρ ἐστιν ἀκαταστασίας ὁ θεὸς ἀλλ᾽ εἰρήνης.
Ὡς ἐν πάσαις ταῖς ἐκκλησίαις τῶν ἁγίων 34 αἱ γυναῖκες ἐν ταῖς ἐκκλησίαις σιγάτωσαν· οὐ γὰρ ἐπιτρέπεται αὐταῖς λαλεῖν, ἀλλ᾽ ὑποτασσέσθωσαν, καθὼς καὶ ὁ νόμος λέγει. 35 εἰ δέ τι μαθεῖν θέλουσιν, ἐν οἴκῳ τοὺς ἰδίους ἄνδρας ἐπερωτάτωσαν· αἰσχρὸν γάρ ἐστιν γυναικὶ λαλεῖν ἐν ἐκκλησίᾳ. 36 ἢ ἀφ᾽ ὑμῶν ὁ λόγος τοῦ θεοῦ ἐξῆλθεν, ἢ εἰς ὑμᾶς μόνους κατήντησεν;
37 Εἴ τις δοκεῖ προφήτης εἶναι ἢ πνευματικός, ἐπιγινωσκέτω ἃ γράφω ὑμῖν ὅτι κυρίου ἐστὶν ἐντολή· 38 εἰ δέ τις ἀγνοεῖ, ἀγνοεῖται. 39 ὥστε, ἀδελφοί [μου], ζηλοῦτε τὸ προφητεύειν καὶ τὸ λαλεῖν μὴ κωλύετε γλώσσαις· 40 πάντα δὲ εὐσχημόνως καὶ κατὰ τάξιν γινέσθω.
1 sectamini caritatem aemulamini spiritalia
magis autem ut prophetetis
2 qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo
nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria
3 nam qui prophetat hominibus loquitur
aedificationem et exhortationem et consolationes
4 qui loquitur lingua semet ipsum aedificat
qui autem prophetat ecclesiam aedificat
5 volo autem omnes vos loqui linguis
magis autem prophetare
nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis
nisi si forte ut interpretetur
ut ecclesia aedificationem accipiat
6 nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens
quid vobis prodero
nisi si vobis loquar aut in revelatione
aut scientia aut prophetia aut in doctrina
7 tamen quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara
nisi distinctionem sonituum dederint
quomodo scietur quod canitur
aut quod citharizatur
8 etenim si incertam vocem det tuba
quis parabit se ad bellum
9 ita et vos
per linguam nisi manifestum sermonem dederitis
quomodo scietur id quod dicitur
eritis enim in aera loquentes
10 tam multa ut puta genera linguarum sunt in mundo
et nihil sine voce est
11 si ergo nesciero virtutem vocis
ero ei cui loquor barbarus et qui loquitur mihi barbarus
12 sic et vos
quoniam aemulatores estis spirituum
ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis
13 et ideo qui loquitur lingua oret ut interpretetur
14 nam si orem lingua spiritus meus orat
mens autem mea sine fructu est
15 quid ergo est
orabo spiritu orabo et mente
psallam spiritu psallam et mente
16 ceterum si benedixeris spiritu
qui supplet locum idiotae
quomodo dicet amen super tuam benedictionem
quoniam quid dicas nescit
17 nam tu quidem bene gratias agis sed alter non aedificatur
18 gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquor
19 sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui
ut et alios instruam
quam decem milia verborum in lingua
20 fratres nolite pueri effici sensibus
sed malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estote
21 in lege scriptum est
quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic
et nec sic exaudient me dicit Dominus
22 itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus
prophetia autem non infidelibus sed fidelibus
23 si ergo conveniat universa ecclesia in unum
et omnes linguis loquantur
intrent autem idiotae aut infideles
nonne dicent quod insanitis
24 si autem omnes prophetent intret autem quis infidelis vel idiota
convincitur ab omnibus diiudicatur ab omnibus
25 occulta cordis eius manifesta fiunt
et ita cadens in faciem adorabit Deum
pronuntians quod vere Deus in vobis est
26 quid ergo est fratres
cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet
doctrinam habet apocalypsin habet
linguam habet interpretationem habet
omnia ad aedificationem fiant
27 sive lingua quis loquitur
secundum duos aut ut multum tres
et per partes et unus interpretetur
28 si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia
sibi autem loquatur et Deo
29 prophetae duo aut tres dicant
et ceteri diiudicent
30 quod si alii revelatum fuerit sedenti prior taceat
31 potestis enim omnes per singulos prophetare
ut omnes discant et omnes exhortentur
32 et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt
33 non enim est dissensionis Deus sed pacis
sicut in omnibus ecclesiis sanctorum
34 mulieres in ecclesiis taceant
non enim permittitur eis loqui
sed subditas esse sicut et lex dicit
35 si quid autem volunt discere
domi viros suos interrogent
turpe est enim mulieri loqui in ecclesia
36 an a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit
37 si quis videtur propheta esse aut spiritalis
cognoscat quae scribo vobis quia Domini sunt mandata
38 si quis autem ignorat ignorabitur
39 itaque fratres aemulamini prophetare
et loqui linguis nolite prohibere
40 omnia autem honeste et secundum ordinem fiant