The Feeding of the Four Thousand
(Mt 15.32‑39)1 Ἐν ἐκείναις ταῖς ἡμέραις πάλιν πολλοῦ ὄχλου ὄντος καὶ μὴ ἐχόντων τί φάγωσιν, προσκαλεσάμενος τοὺς μαθητὰς λέγει αὐτοῖς, 2 Σπλαγχνίζομαι ἐπὶ τὸν ὄχλον, ὅτι ἤδη ἡμέραι τρεῖς προσμένουσίν μοι καὶ οὐκ ἔχουσιν τί φάγωσιν· 3 καὶ ἐὰν ἀπολύσω αὐτοὺς νήστεις εἰς οἶκον αὐτῶν, ἐκλυθήσονται ἐν τῇ ὁδῷ· καί τινες αὐτῶν ἀπὸ μακρόθεν ἥκασιν. 4 καὶ ἀπεκρίθησαν αὐτῷ οἱ μαθηταὶ αὐτοῦ ὅτι Πόθεν τούτους δυνήσεταί τις ὧδε χορτάσαι ἄρτων ἐπ᾽ ἐρημίας; 5 καὶ ἠρώτα αὐτούς, Πόσους ἔχετε ἄρτους; οἱ δὲ εἶπαν, Ἑπτά. 6 καὶ παραγγέλλει τῷ ὄχλῳ ἀναπεσεῖν ἐπὶ τῆς γῆς· καὶ λαβὼν τοὺς ἑπτὰ ἄρτους εὐχαριστήσας ἔκλασεν καὶ ἐδίδου τοῖς μαθηταῖς αὐτοῦ ἵνα παρατιθῶσιν, καὶ παρέθηκαν τῷ ὄχλῳ. 7 καὶ εἶχον ἰχθύδια ὀλίγα· καὶ εὐλογήσας αὐτὰ εἶπεν καὶ ταῦτα παρατιθέναι. 8 καὶ ἔφαγον καὶ ἐχορτάσθησαν, καὶ ἦραν περισσεύματα κλασμάτων ἑπτὰ σπυρίδας. 9 ἦσαν δὲ ὡς τετρακισχίλιοι. καὶ ἀπέλυσεν αὐτούς. 10 Καὶ εὐθὺς ἐμβὰς εἰς τὸ πλοῖον μετὰ τῶν μαθητῶν αὐτοῦ ἦλθεν εἰς τὰ μέρη Δαλμανουθά.
The Demand for a Sign
(Mt 16.1‑4)11 Καὶ ἐξῆλθον οἱ Φαρισαῖοι καὶ ἤρξαντο συζητεῖν αὐτῷ, ζητοῦντες παρ᾽ αὐτοῦ σημεῖον ἀπὸ τοῦ οὐρανοῦ, πειράζοντες αὐτόν. 12 καὶ ἀναστενάξας τῷ πνεύματι αὐτοῦ λέγει, Τί ἡ γενεὰ αὕτη ζητεῖ σημεῖον; ἀμὴν λέγω ὑμῖν, εἰ δοθήσεται τῇ γενεᾷ ταύτῃ σημεῖον. 13 καὶ ἀφεὶς αὐτοὺς πάλιν ἐμβὰς ἀπῆλθεν εἰς τὸ πέραν.
The Leaven of the Pharisees and of Herod
(Mt 16.5‑12)14 Καὶ ἐπελάθοντο λαβεῖν ἄρτους καὶ εἰ μὴ ἕνα ἄρτον οὐκ εἶχον μεθ᾽ ἑαυτῶν ἐν τῷ πλοίῳ. 15 καὶ διεστέλλετο αὐτοῖς λέγων, Ὁρᾶτε, βλέπετε ἀπὸ τῆς ζύμης τῶν Φαρισαίων καὶ τῆς ζύμης Ἡρῴδου. 16 καὶ διελογίζοντο πρὸς ἀλλήλους ὅτι ἄρτους οὐκ ἔχουσιν. 17 καὶ γνοὺς λέγει αὐτοῖς, Τί διαλογίζεσθε ὅτι ἄρτους οὐκ ἔχετε; οὔπω νοεῖτε οὐδὲ συνίετε; πεπωρωμένην ἔχετε τὴν καρδίαν ὑμῶν; 18 ὀφθαλμοὺς ἔχοντες οὐ βλέπετε καὶ ὦτα ἔχοντες οὐκ ἀκούετε; καὶ οὐ μνημονεύετε, 19 ὅτε τοὺς πέντε ἄρτους ἔκλασα εἰς τοὺς πεντακισχιλίους, πόσους κοφίνους κλασμάτων πλήρεις ἤρατε; λέγουσιν αὐτῷ, Δώδεκα. 20 Ὅτε τοὺς ἑπτὰ εἰς τοὺς τετρακισχιλίους, πόσων σπυρίδων πληρώματα κλασμάτων ἤρατε; καὶ λέγουσιν [αὐτῷ], Ἑπτά. 21 καὶ ἔλεγεν αὐτοῖς, Οὔπω συνίετε;
The Healing of a Blind Man at Bethsaida
22 Καὶ ἔρχονται εἰς Βηθσαϊδάν. καὶ φέρουσιν αὐτῷ τυφλὸν καὶ παρακαλοῦσιν αὐτὸν ἵνα αὐτοῦ ἅψηται. 23 καὶ ἐπιλαβόμενος τῆς χειρὸς τοῦ τυφλοῦ ἐξήνεγκεν αὐτὸν ἔξω τῆς κώμης καὶ πτύσας εἰς τὰ ὄμματα αὐτοῦ, ἐπιθεὶς τὰς χεῖρας αὐτῷ ἐπηρώτα αὐτόν, Εἴ τι βλέπεις; 24 καὶ ἀναβλέψας ἔλεγεν, Βλέπω τοὺς ἀνθρώπους ὅτι ὡς δένδρα ὁρῶ περιπατοῦντας. 25 εἶτα πάλιν ἐπέθηκεν τὰς χεῖρας ἐπὶ τοὺς ὀφθαλμοὺς αὐτοῦ, καὶ διέβλεψεν καὶ ἀπεκατέστη καὶ ἐνέβλεπεν τηλαυγῶς ἅπαντα. 26 καὶ ἀπέστειλεν αὐτὸν εἰς οἶκον αὐτοῦ λέγων, Μηδὲ εἰς τὴν κώμην εἰσέλθῃς.
Peter’s Declaration about Jesus
(Mt 16.13‑20Lk 9.18‑21)27 Καὶ ἐξῆλθεν ὁ Ἰησοῦς καὶ οἱ μαθηταὶ αὐτοῦ εἰς τὰς κώμας Καισαρείας τῆς Φιλίππου· καὶ ἐν τῇ ὁδῷ ἐπηρώτα τοὺς μαθητὰς αὐτοῦ λέγων αὐτοῖς, Τίνα με λέγουσιν οἱ ἄνθρωποι εἶναι; 28 οἱ δὲ εἶπαν αὐτῷ λέγοντες [ὅτι] Ἰωάννην τὸν βαπτιστήν, καὶ ἄλλοι, Ἠλίαν, ἄλλοι δὲ ὅτι εἷς τῶν προφητῶν. 29 καὶ αὐτὸς ἐπηρώτα αὐτούς, Ὑμεῖς δὲ τίνα με λέγετε εἶναι; ἀποκριθεὶς ὁ Πέτρος λέγει αὐτῷ, Σὺ εἶ ὁ Χριστός. 30 καὶ ἐπετίμησεν αὐτοῖς ἵνα μηδενὶ λέγωσιν περὶ αὐτοῦ.
Jesus Foretells His Death and Resurrection
(Mt 16.21‑28Lk 9.22‑27)31 Καὶ ἤρξατο διδάσκειν αὐτοὺς ὅτι δεῖ τὸν υἱὸν τοῦ ἀνθρώπου πολλὰ παθεῖν καὶ ἀποδοκιμασθῆναι ὑπὸ τῶν πρεσβυτέρων καὶ τῶν ἀρχιερέων καὶ τῶν γραμματέων καὶ ἀποκτανθῆναι καὶ μετὰ τρεῖς ἡμέρας ἀναστῆναι· 32 καὶ παρρησίᾳ τὸν λόγον ἐλάλει. καὶ προσλαβόμενος ὁ Πέτρος αὐτὸν ἤρξατο ἐπιτιμᾶν αὐτῷ. 33 ὁ δὲ ἐπιστραφεὶς καὶ ἰδὼν τοὺς μαθητὰς αὐτοῦ ἐπετίμησεν Πέτρῳ καὶ λέγει, Ὕπαγε ὀπίσω μου, Σατανᾶ, ὅτι οὐ φρονεῖς τὰ τοῦ θεοῦ ἀλλὰ τὰ τῶν ἀνθρώπων. 34 Καὶ προσκαλεσάμενος τὸν ὄχλον σὺν τοῖς μαθηταῖς αὐτοῦ εἶπεν αὐτοῖς, Εἴ τις θέλει ὀπίσω μου ἀκολουθεῖν, ἀπαρνησάσθω ἑαυτὸν καὶ ἀράτω τὸν σταυρὸν αὐτοῦ καὶ ἀκολουθείτω μοι. 35 ὃς γὰρ ἐὰν θέλῃ τὴν ψυχὴν αὐτοῦ σῶσαι ἀπολέσει αὐτήν· ὃς δ᾽ ἂν ἀπολέσει τὴν ψυχὴν αὐτοῦ ἕνεκεν ἐμοῦ καὶ τοῦ εὐαγγελίου σώσει αὐτήν. 36 τί γὰρ ὠφελεῖ ἄνθρωπον κερδῆσαι τὸν κόσμον ὅλον καὶ ζημιωθῆναι τὴν ψυχὴν αὐτοῦ; 37 τί γὰρ δοῖ ἄνθρωπος ἀντάλλαγμα τῆς ψυχῆς αὐτοῦ; 38 ὃς γὰρ ἐὰν ἐπαισχυνθῇ με καὶ τοὺς ἐμοὺς λόγους ἐν τῇ γενεᾷ ταύτῃ τῇ μοιχαλίδι καὶ ἁμαρτωλῷ, καὶ ὁ υἱὸς τοῦ ἀνθρώπου ἐπαισχυνθήσεται αὐτόν, ὅταν ἔλθῃ ἐν τῇ δόξῃ τοῦ πατρὸς αὐτοῦ μετὰ τῶν ἀγγέλων τῶν ἁγίων.
1 in illis diebus iterum cum turba multa esset
nec haberent quod manducarent
convocatis discipulis ait illis
2 misereor super turba quia ecce iam triduo sustinent me
nec habent quod manducent
3 et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via
quidam enim ex eis de longe venerunt
4 et responderunt ei discipuli sui
unde istos poterit quis hic
saturare panibus in solitudine
5 et interrogavit eos quot panes habetis
qui dixerunt septem
6 et praecepit turbae discumbere supra terram
et accipiens septem panes gratias agens fregit
et dabat discipulis suis ut adponerent
et adposuerunt turbae
7 et habebant pisciculos paucos
et ipsos benedixit et iussit adponi
8 et manducaverunt et saturati sunt
et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas
9 erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia
et dimisit eos
10 et statim ascendens navem
cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha
11 Et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo
quaerentes ab illo signum de caelo temptantes eum
12 et ingemescens spiritu ait
Quid generatio ista quaerit signum
amen dico vobis si dabitur generationi isti signum
13 et dimittens eos ascendens iterum abiit trans fretum
14 et obliti sunt sumere panes
et nisi unum panem non habebant secum in navi
15 Et praecipiebat eis dicens
videte cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis
16 Et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemus
17 quo cognito Iesus ait illis
quid cogitatis quia panes non habetis
nondum cognoscitis nec intellegitis
adhuc caecatum habetis cor vestrum
18 oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis
nec recordamini
19 quando quinque panes fregi in quinque milia
et quot cofinos fragmentorum plenos sustulistis
dicunt ei duodecim
20 quando et septem panes in quattuor milia
quot sportas fragmentorum tulistis
et dicunt ei septem
21 et dicebat eis quomodo nondum intellegitis
22 Et veniunt Bethsaida
et adducunt ei caecum et rogabant eum ut illum tangeret
23 et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum
et expuens in oculos eius inpositis manibus suis
interrogavit eum si aliquid videret
24 et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantes
25 deinde iterum inposuit manus super oculos eius et coepit videre
et restitutus est ita ut videret clare omnia
26 et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam
et si in vicum introieris nemini dixeris
27 Et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae
Philippi
et in via interrogabat discipulos suos dicens eis
quem me dicunt esse homines
28 qui responderunt illi dicentes Iohannem Baptistam
alii Heliam alii vero quasi unum de prophetis
29 tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse
respondens Petrus ait ei tu es Christus
30 Et comminatus est eis ne cui dicerent de illo
31 et coepit docere illos
quoniam oportet Filium hominis multa pati
et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis
et occidi et post tres dies resurgere
32 et palam verbum loquebatur
Et adprehendens eum Petrus coepit increpare eum
33 qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro dicens
vade retro me Satana
quoniam non sapis quae Dei sunt sed quae sunt hominum
34 Et convocata turba cum discipulis suis dixit eis
si quis vult post me sequi deneget se ipsum
et tollat crucem suam et sequatur me
35 qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam
qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium
salvam eam faciet
36 quid enim proderit homini si lucretur mundum totum
et detrimentum faciat animae suae
37 aut quid dabit homo commutationem pro anima sua
38 Qui enim me confusus fuerit et mea verba
in generatione ista adultera et peccatrice
et Filius hominis confundetur eum
cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis
39 Et dicebat illis amen dico vobis
quia sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem
donec videant regnum Dei veniens in virtute