Liberal Giving
1 Γνωρίζομεν δὲ ὑμῖν, ἀδελφοί, τὴν χάριν τοῦ θεοῦ τὴν δεδομένην ἐν ταῖς ἐκκλησίαις τῆς Μακεδονίας, 2 ὅτι ἐν πολλῇ δοκιμῇ θλίψεως ἡ περισσεία τῆς χαρᾶς αὐτῶν καὶ ἡ κατὰ βάθους πτωχεία αὐτῶν ἐπερίσσευσεν εἰς τὸ πλοῦτος τῆς ἁπλότητος αὐτῶν· 3 ὅτι κατὰ δύναμιν, μαρτυρῶ, καὶ παρὰ δύναμιν, αὐθαίρετοι 4 μετὰ πολλῆς παρακλήσεως δεόμενοι ἡμῶν τὴν χάριν καὶ τὴν κοινωνίαν τῆς διακονίας τῆς εἰς τοὺς ἁγίους, 5 καὶ οὐ καθὼς ἠλπίσαμεν ἀλλ᾽ ἑαυτοὺς ἔδωκαν πρῶτον τῷ κυρίῳ καὶ ἡμῖν διὰ θελήματος θεοῦ 6 εἰς τὸ παρακαλέσαι ἡμᾶς Τίτον, ἵνα καθὼς προενήρξατο οὕτως καὶ ἐπιτελέσῃ εἰς ὑμᾶς καὶ τὴν χάριν ταύτην. 7 ἀλλ᾽ ὥσπερ ἐν παντὶ περισσεύετε, πίστει καὶ λόγῳ καὶ γνώσει καὶ πάσῃ σπουδῇ καὶ τῇ ἐξ ἡμῶν ἐν ὑμῖν ἀγάπῃ, ἵνα καὶ ἐν ταύτῃ τῇ χάριτι περισσεύητε.
8 Οὐ κατ᾽ ἐπιταγὴν λέγω ἀλλὰ διὰ τῆς ἑτέρων σπουδῆς καὶ τὸ τῆς ὑμετέρας ἀγάπης γνήσιον δοκιμάζων· 9 γινώσκετε γὰρ τὴν χάριν τοῦ κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, ὅτι δι᾽ ὑμᾶς ἐπτώχευσεν πλούσιος ὤν, ἵνα ὑμεῖς τῇ ἐκείνου πτωχείᾳ πλουτήσητε. 10 καὶ γνώμην ἐν τούτῳ δίδωμι· τοῦτο γὰρ ὑμῖν συμφέρει, οἵτινες οὐ μόνον τὸ ποιῆσαι ἀλλὰ καὶ τὸ θέλειν προενήρξασθε ἀπὸ πέρυσι· 11 νυνὶ δὲ καὶ τὸ ποιῆσαι ἐπιτελέσατε, ὅπως καθάπερ ἡ προθυμία τοῦ θέλειν, οὕτως καὶ τὸ ἐπιτελέσαι ἐκ τοῦ ἔχειν. 12 εἰ γὰρ ἡ προθυμία πρόκειται, καθὸ ἐὰν ἔχῃ εὐπρόσδεκτος, οὐ καθὸ οὐκ ἔχει. 13 οὐ γὰρ ἵνα ἄλλοις ἄνεσις, ὑμῖν θλῖψις, ἀλλ᾽ ἐξ ἰσότητος· 14 ἐν τῷ νῦν καιρῷ τὸ ὑμῶν περίσσευμα εἰς τὸ ἐκείνων ὑστέρημα, ἵνα καὶ τὸ ἐκείνων περίσσευμα γένηται εἰς τὸ ὑμῶν ὑστέρημα, ὅπως γένηται ἰσότης, 15 καθὼς γέγραπται,
Ὁ τὸ πολὺ οὐκ ἐπλεόνασεν,
καὶ ὁ τὸ ὀλίγον οὐκ ἠλαττόνησεν.
Titus and His Companions
16 Χάρις δὲ τῷ θεῷ τῷ δόντι τὴν αὐτὴν σπουδὴν ὑπὲρ ὑμῶν ἐν τῇ καρδίᾳ Τίτου, 17 ὅτι τὴν μὲν παράκλησιν ἐδέξατο, σπουδαιότερος δὲ ὑπάρχων αὐθαίρετος ἐξῆλθεν πρὸς ὑμᾶς. 18 συνεπέμψαμεν δὲ μετ᾽ αὐτοῦ τὸν ἀδελφὸν οὗ ὁ ἔπαινος ἐν τῷ εὐαγγελίῳ διὰ πασῶν τῶν ἐκκλησιῶν, 19 οὐ μόνον δέ, ἀλλὰ καὶ χειροτονηθεὶς ὑπὸ τῶν ἐκκλησιῶν συνέκδημος ἡμῶν σὺν τῇ χάριτι ταύτῃ τῇ διακονουμένῃ ὑφ᾽ ἡμῶν πρὸς τὴν [αὐτοῦ] τοῦ κυρίου δόξαν καὶ προθυμίαν ἡμῶν, 20 στελλόμενοι τοῦτο, μή τις ἡμᾶς μωμήσηται ἐν τῇ ἁδρότητι ταύτῃ τῇ διακονουμένῃ ὑφ᾽ ἡμῶν· 21 προνοοῦμεν γὰρ καλὰ οὐ μόνον ἐνώπιον κυρίου ἀλλὰ καὶ ἐνώπιον ἀνθρώπων. 22 συνεπέμψαμεν δὲ αὐτοῖς τὸν ἀδελφὸν ἡμῶν ὃν ἐδοκιμάσαμεν ἐν πολλοῖς πολλάκις σπουδαῖον ὄντα, νυνὶ δὲ πολὺ σπουδαιότερον πεποιθήσει πολλῇ τῇ εἰς ὑμᾶς. 23 εἴτε ὑπὲρ Τίτου, κοινωνὸς ἐμὸς καὶ εἰς ὑμᾶς συνεργός· εἴτε ἀδελφοὶ ἡμῶν, ἀπόστολοι ἐκκλησιῶν, δόξα Χριστοῦ. 24 τὴν οὖν ἔνδειξιν τῆς ἀγάπης ὑμῶν καὶ ἡμῶν καυχήσεως ὑπὲρ ὑμῶν εἰς αὐτοὺς ἐνδεικνύμενοι εἰς πρόσωπον τῶν ἐκκλησιῶν.
1 notam autem facimus vobis fratres gratiam Dei
quae data est in ecclesiis Macedoniae
2 quod in multo experimento tribulationis
abundantia gaudii ipsorum
et altissima paupertas eorum
abundavit in divitias simplicitatis eorum
3 quia secundum virtutem testimonium illis reddo
et supra virtutem voluntarii fuerunt
4 cum multa exhortatione obsecrantes nos
gratiam et communicationem ministerii quod fit in sanctos
5 et non sicut speravimus
sed semet ipsos dederunt primum Domino
deinde nobis per voluntatem Dei
6 ita ut rogaremus Titum ut quemadmodum coepit
ita et perficiat in vos etiam gratiam
istam
7 sed sicut in omnibus abundatis fide et sermone et scientia
et omni sollicitudine
et caritate vestra in nos
ut et in hac gratia abundetis
8 non quasi imperans dico
sed per aliorum sollicitudinem
etiam vestrae caritatis ingenitum bonum
conprobans
9 scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi
quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives
ut illius inopia vos divites essetis
10 et consilium in hoc do hoc enim vobis utile est
qui non solum facere sed et velle coepistis ab anno priore
11 nunc vero et facto perficite
ut quemadmodum promptus est animus voluntatis
ita sit et perficiendi ex eo quod habetis
12 si enim voluntas prompta est
secundum id quod habet accepta est
non secundum quod non habet
13 non enim ut aliis sit remissio vobis autem tribulatio
sed ex aequalitate
14 in praesenti tempore
vestra abundantia illorum inopiam suppleat
ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum
ut fiat aequalitas sicut scriptum est
15 qui multum non abundavit et qui modicum non minoravit
16 gratias autem Deo
qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi
17 quoniam exhortationem quidem suscepit
sed cum sollicitior esset sua voluntate profectus est ad vos
18 misimus etiam cum illo fratrem
cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias
19 non solum autem
sed et ordinatus ab ecclesiis comes peregrinationis nostrae
in hac gratia quae ministratur a nobis
ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram
20 devitantes hoc ne quis nos vituperet
in hac plenitudine quae ministratur a nobis
21 providemus enim bona non solum coram Deo
sed etiam coram hominibus
22 misimus autem cum illis et fratrem nostrum
quem probavimus in multis saepe sollicitum esse
nunc autem multo sollicitiorem confidentia multa in vos
23 sive pro Tito qui est socius meus et in vos adiutor
sive fratres nostri apostoli ecclesiarum gloriae Christi
24 ostensionem ergo quae est caritatis vestrae
et nostrae gloriae pro vobis
in illos ostendite in faciem ecclesiarum