The Parable of the Marriage Feast
(Lk 14.15‑24)
1 Καὶ ἀποκριθεὶς ὁ Ἰησοῦς πάλιν εἶπεν ἐν παραβολαῖς αὐτοῖς λέγων, 2 Ὡμοιώθη ἡ βασιλεία τῶν οὐρανῶν ἀνθρώπῳ βασιλεῖ, ὅστις ἐποίησεν γάμους τῷ υἱῷ αὐτοῦ. 3 καὶ ἀπέστειλεν τοὺς δούλους αὐτοῦ καλέσαι τοὺς κεκλημένους εἰς τοὺς γάμους, καὶ οὐκ ἤθελον ἐλθεῖν. 4 πάλιν ἀπέστειλεν ἄλλους δούλους λέγων, Εἴπατε τοῖς κεκλημένοις, Ἰδοὺ τὸ ἄριστόν μου ἡτοίμακα, οἱ ταῦροί μου καὶ τὰ σιτιστὰ τεθυμένα καὶ πάντα ἕτοιμα· δεῦτε εἰς τοὺς γάμους. 5 οἱ δὲ ἀμελήσαντες ἀπῆλθον, ὃς μὲν εἰς τὸν ἴδιον ἀγρόν, ὃς δὲ ἐπὶ τὴν ἐμπορίαν αὐτοῦ· 6 οἱ δὲ λοιποὶ κρατήσαντες τοὺς δούλους αὐτοῦ ὕβρισαν καὶ ἀπέκτειναν. 7 ὁ δὲ βασιλεὺς ὠργίσθη καὶ πέμψας τὰ στρατεύματα αὐτοῦ ἀπώλεσεν τοὺς φονεῖς ἐκείνους καὶ τὴν πόλιν αὐτῶν ἐνέπρησεν. 8 τότε λέγει τοῖς δούλοις αὐτοῦ, Ὁ μὲν γάμος ἕτοιμός ἐστιν, οἱ δὲ κεκλημένοι οὐκ ἦσαν ἄξιοι· 9 πορεύεσθε οὖν ἐπὶ τὰς διεξόδους τῶν ὁδῶν καὶ ὅσους ἐὰν εὕρητε καλέσατε εἰς τοὺς γάμους. 10 καὶ ἐξελθόντες οἱ δοῦλοι ἐκεῖνοι εἰς τὰς ὁδοὺς συνήγαγον πάντας οὓς εὗρον, πονηρούς τε καὶ ἀγαθούς· καὶ ἐπλήσθη ὁ γάμος ἀνακειμένων. 11 εἰσελθὼν δὲ ὁ βασιλεὺς θεάσασθαι τοὺς ἀνακειμένους εἶδεν ἐκεῖ ἄνθρωπον οὐκ ἐνδεδυμένον ἔνδυμα γάμου, 12 καὶ λέγει αὐτῷ, Ἑταῖρε, πῶς εἰσῆλθες ὧδε μὴ ἔχων ἔνδυμα γάμου; ὁ δὲ ἐφιμώθη. 13 τότε ὁ βασιλεὺς εἶπεν τοῖς διακόνοις, Δήσαντες αὐτοῦ πόδας καὶ χεῖρας ἐκβάλετε αὐτὸν εἰς τὸ σκότος τὸ ἐξώτερον· ἐκεῖ ἔσται ὁ κλαυθμὸς καὶ ὁ βρυγμὸς τῶν ὀδόντων. 14 πολλοὶ γάρ εἰσιν κλητοί, ὀλίγοι δὲ ἐκλεκτοί.
Paying Taxes to Caesar
(Mk 12.13‑17Lk 20.20‑26)
15 Τότε πορευθέντες οἱ Φαρισαῖοι συμβούλιον ἔλαβον ὅπως αὐτὸν παγιδεύσωσιν ἐν λόγῳ. 16 καὶ ἀποστέλλουσιν αὐτῷ τοὺς μαθητὰς αὐτῶν μετὰ τῶν Ἡρῳδιανῶν λέγοντες, Διδάσκαλε, οἴδαμεν ὅτι ἀληθὴς εἶ καὶ τὴν ὁδὸν τοῦ θεοῦ ἐν ἀληθείᾳ διδάσκεις καὶ οὐ μέλει σοι περὶ οὐδενός· οὐ γὰρ βλέπεις εἰς πρόσωπον ἀνθρώπων. 17 εἰπὲ οὖν ἡμῖν τί σοι δοκεῖ· ἔξεστιν δοῦναι κῆνσον Καίσαρι ἢ οὔ; 18 γνοὺς δὲ ὁ Ἰησοῦς τὴν πονηρίαν αὐτῶν εἶπεν, Τί με πειράζετε, ὑποκριταί; 19 ἐπιδείξατέ μοι τὸ νόμισμα τοῦ κήνσου. οἱ δὲ προσήνεγκαν αὐτῷ δηνάριον. 20 καὶ λέγει αὐτοῖς, Τίνος ἡ εἰκὼν αὕτη καὶ ἡ ἐπιγραφή; 21 λέγουσιν αὐτῷ, Καίσαρος. τότε λέγει αὐτοῖς, Ἀπόδοτε οὖν τὰ Καίσαρος Καίσαρι καὶ τὰ τοῦ θεοῦ τῷ θεῷ. 22 καὶ ἀκούσαντες ἐθαύμασαν, καὶ ἀφέντες αὐτὸν ἀπῆλθαν.
The Question about the Resurrection
(Mk 12.18‑27Lk 20.27‑40)
23 Ἐν ἐκείνῃ τῇ ἡμέρᾳ προσῆλθον αὐτῷ Σαδδουκαῖοι, λέγοντες μὴ εἶναι ἀνάστασιν, καὶ ἐπηρώτησαν αὐτὸν 24 λέγοντες, Διδάσκαλε, Μωϋσῆς εἶπεν, Ἐάν τις ἀποθάνῃ μὴ ἔχων τέκνα, ἐπιγαμβρεύσει ὁ ἀδελφὸς αὐτοῦ τὴν γυναῖκα αὐτοῦ καὶ ἀναστήσει σπέρμα τῷ ἀδελφῷ αὐτοῦ. 25 ἦσαν δὲ παρ᾽ ἡμῖν ἑπτὰ ἀδελφοί· καὶ ὁ πρῶτος γήμας ἐτελεύτησεν, καὶ μὴ ἔχων σπέρμα ἀφῆκεν τὴν γυναῖκα αὐτοῦ τῷ ἀδελφῷ αὐτοῦ· 26 ὁμοίως καὶ ὁ δεύτερος καὶ ὁ τρίτος ἕως τῶν ἑπτά. 27 ὕστερον δὲ πάντων ἀπέθανεν ἡ γυνή. 28 ἐν τῇ ἀναστάσει οὖν τίνος τῶν ἑπτὰ ἔσται γυνή; πάντες γὰρ ἔσχον αὐτήν· 29 ἀποκριθεὶς δὲ ὁ Ἰησοῦς εἶπεν αὐτοῖς, Πλανᾶσθε μὴ εἰδότες τὰς γραφὰς μηδὲ τὴν δύναμιν τοῦ θεοῦ· 30 ἐν γὰρ τῇ ἀναστάσει οὔτε γαμοῦσιν οὔτε γαμίζονται, ἀλλ᾽ ὡς ἄγγελοι ἐν τῷ οὐρανῷ εἰσιν. 31 περὶ δὲ τῆς ἀναστάσεως τῶν νεκρῶν οὐκ ἀνέγνωτε τὸ ῥηθὲν ὑμῖν ὑπὸ τοῦ θεοῦ λέγοντος, 32 Ἐγώ εἰμι ὁ θεὸς Ἀβραὰμ καὶ ὁ θεὸς Ἰσαὰκ καὶ ὁ θεὸς Ἰακώβ; οὐκ ἔστιν [ὁ] θεὸς νεκρῶν ἀλλὰ ζώντων. 33 καὶ ἀκούσαντες οἱ ὄχλοι ἐξεπλήσσοντο ἐπὶ τῇ διδαχῇ αὐτοῦ.
The Great Commandment
(Mk 12.28‑34Lk 10.25‑28)
34 Οἱ δὲ Φαρισαῖοι ἀκούσαντες ὅτι ἐφίμωσεν τοὺς Σαδδουκαίους συνήχθησαν ἐπὶ τὸ αὐτό, 35 καὶ ἐπηρώτησεν εἷς ἐξ αὐτῶν [νομικὸς] πειράζων αὐτόν, 36 Διδάσκαλε, ποία ἐντολὴ μεγάλη ἐν τῷ νόμῳ; 37 ὁ δὲ ἔφη αὐτῷ, Ἀγαπήσεις κύριον τὸν θεόν σου ἐν ὅλῃ τῇ καρδίᾳ σου καὶ ἐν ὅλῃ τῇ ψυχῇ σου καὶ ἐν ὅλῃ τῇ διανοίᾳ σου· 38 αὕτη ἐστὶν ἡ μεγάλη καὶ πρώτη ἐντολή. 39 δευτέρα δὲ ὁμοία αὐτῇ, Ἀγαπήσεις τὸν πλησίον σου ὡς σεαυτόν. 40 ἐν ταύταις ταῖς δυσὶν ἐντολαῖς ὅλος ὁ νόμος κρέμαται καὶ οἱ προφῆται.
The Question about David’s Son
(Mk 12.35‑37Lk 20.41‑44)
41 Συνηγμένων δὲ τῶν Φαρισαίων ἐπηρώτησεν αὐτοὺς ὁ Ἰησοῦς 42 λέγων, Τί ὑμῖν δοκεῖ περὶ τοῦ Χριστοῦ; τίνος υἱός ἐστιν; λέγουσιν αὐτῷ, Τοῦ Δαυίδ. 43 λέγει αὐτοῖς, Πῶς οὖν Δαυὶδ ἐν πνεύματι καλεῖ αὐτὸν κύριον λέγων,
44 Εἶπεν κύριος τῷ κυρίῳ μου,
Κάθου ἐκ δεξιῶν μου,
ἕως ἂν θῶ τοὺς ἐχθρούς σου ὑποκάτω τῶν ποδῶν σου;
45 εἰ οὖν Δαυὶδ καλεῖ αὐτὸν κύριον, πῶς υἱὸς αὐτοῦ ἐστιν; 46 καὶ οὐδεὶς ἐδύνατο ἀποκριθῆναι αὐτῷ λόγον οὐδὲ ἐτόλμησέν τις ἀπ᾽ ἐκείνης τῆς ἡμέρας ἐπερωτῆσαι αὐτὸν οὐκέτι.
1 Et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens
2 simile factum est regnum caelorum homini regi
qui fecit nuptias filio suo
3 et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias et nolebant venire
4 iterum misit alios servos dicens
dicite invitatis ecce prandium meum paravi
tauri mei et altilia occisa et omnia parata venite ad
nuptias
5 illi autem neglexerunt et abierunt
alius in villam suam alius vero ad negotiationem suam
6 reliqui vero tenuerunt servos eius
et contumelia adfectos occiderunt
7 rex autem cum audisset iratus est
et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos
et civitatem illorum succendit
8 tunc ait servis suis nuptiae quidem paratae sunt
sed qui invitati erant non fuerunt digni
9 ite ergo ad exitus viarum
et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias
10 et egressi servi eius in vias
congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos
et impletae sunt nuptiae discumbentium
11 Intravit autem rex ut videret discumbentes
et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali
12 et ait illi amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem
at ille obmutuit
13 tunc dixit rex ministris
ligatis pedibus eius et manibus
mittite eum in tenebras exteriores
ibi erit fletus et stridor dentium
14 multi autem sunt vocati pauci vero electi
15 Tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt
ut caperent eum in sermone
16 et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes
magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces
et non est tibi cura de aliquo
non enim respicis personam hominum
17 dic ergo nobis quid tibi videatur
licet censum dare Caesari an non
18 cognita autem Iesus nequitia eorum ait
quid me temptatis hypocritae
19 ostendite mihi nomisma census
at illi obtulerunt ei denarium
20 et ait illis Iesus
cuius est imago haec et suprascriptio
21 dicunt ei Caesaris
tunc ait illis
reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo
22 et audientes mirati sunt et relicto eo abierunt
23 in illo die accesserunt ad eum Sadducaei
qui dicunt non esse resurrectionem
et interrogaverunt eum
24 dicentes magister
Moses dixit si quis mortuus fuerit non habens filium
ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo
25 erant autem apud nos septem fratres
et primus uxore ducta defunctus est
et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo
26 similiter secundus et tertius usque ad septimum
27 novissime autem omnium et mulier defuncta est
28 in resurrectione ergo cuius erit de septem uxor
omnes enim habuerunt eam
29 respondens autem Iesus ait illis
erratis nescientes scripturas neque virtutem Dei
30 in resurrectione enim neque nubent neque nubentur
sed sunt sicut angeli Dei in caelo
31 de resurrectione autem mortuorum non legistis
quod dictum est a Deo dicente vobis
32 ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob
non est Deus mortuorum sed viventium
33 et audientes turbae mirabantur in doctrina eius
34 Pharisaei autem audientes quod silentium inposuisset Sadducaeis
convenerunt in unum
35 et interrogavit eum unus ex eis legis doctor temptans eum
36 magister quod est mandatum magnum in lege
37 ait illi Iesus diliges Dominum Deum tuum
ex toto corde tuo et in tota anima tua
et in tota mente tua
38 hoc est maximum et primum mandatum
39 secundum autem simile est huic
diliges proximum tuum sicut te ipsum
40 in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae
41 Congregatis autem Pharisaeis interrogavit eos Iesus
42 dicens
quid vobis videtur de Christo cuius filius est
dicunt ei David
43 ait illis
quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicens
44 dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis
donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
45 si ergo David vocat eum Dominum
quomodo filius eius est
46 Et nemo poterat respondere ei verbum
neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius
interrogare