Proclaiming Christ Crucified
1 Κἀγὼ ἐλθὼν πρὸς ὑμᾶς, ἀδελφοί, ἦλθον οὐ καθ᾽ ὑπεροχὴν λόγου ἢ σοφίας καταγγέλλων ὑμῖν τὸ μυστήριον τοῦ θεοῦ. 2 οὐ γὰρ ἔκρινά τι εἰδέναι ἐν ὑμῖν εἰ μὴ Ἰησοῦν Χριστὸν καὶ τοῦτον ἐσταυρωμένον. 3 κἀγὼ ἐν ἀσθενείᾳ καὶ ἐν φόβῳ καὶ ἐν τρόμῳ πολλῷ ἐγενόμην πρὸς ὑμᾶς, 4 καὶ ὁ λόγος μου καὶ τὸ κήρυγμά μου οὐκ ἐν πειθοῖ[ς] σοφίας [λόγοις] ἀλλ᾽ ἐν ἀποδείξει πνεύματος καὶ δυνάμεως, 5 ἵνα ἡ πίστις ὑμῶν μὴ ᾖ ἐν σοφίᾳ ἀνθρώπων ἀλλ᾽ ἐν δυνάμει θεοῦ.
The Revelation by God’s Spirit
6 Σοφίαν δὲ λαλοῦμεν ἐν τοῖς τελείοις, σοφίαν δὲ οὐ τοῦ αἰῶνος τούτου οὐδὲ τῶν ἀρχόντων τοῦ αἰῶνος τούτου τῶν καταργουμένων· 7 ἀλλὰ λαλοῦμεν θεοῦ σοφίαν ἐν μυστηρίῳ τὴν ἀποκεκρυμμένην, ἣν προώρισεν ὁ θεὸς πρὸ τῶν αἰώνων εἰς δόξαν ἡμῶν, 8 ἣν οὐδεὶς τῶν ἀρχόντων τοῦ αἰῶνος τούτου ἔγνωκεν· εἰ γὰρ ἔγνωσαν, οὐκ ἂν τὸν κύριον τῆς δόξης ἐσταύρωσαν. 9 ἀλλὰ καθὼς γέγραπται,
Ἃ ὀφθαλμὸς οὐκ εἶδεν καὶ οὖς οὐκ ἤκουσεν
καὶ ἐπὶ καρδίαν ἀνθρώπου οὐκ ἀνέβη,
ἃ ἡτοίμασεν ὁ θεὸς τοῖς ἀγαπῶσιν αὐτόν.
10 ἡμῖν δὲ ἀπεκάλυψεν ὁ θεὸς διὰ τοῦ πνεύματος· τὸ γὰρ πνεῦμα πάντα ἐραυνᾷ, καὶ τὰ βάθη τοῦ θεοῦ. 11 τίς γὰρ οἶδεν ἀνθρώπων τὰ τοῦ ἀνθρώπου εἰ μὴ τὸ πνεῦμα τοῦ ἀνθρώπου τὸ ἐν αὐτῷ; οὕτως καὶ τὰ τοῦ θεοῦ οὐδεὶς ἔγνωκεν εἰ μὴ τὸ πνεῦμα τοῦ θεοῦ. 12 ἡμεῖς δὲ οὐ τὸ πνεῦμα τοῦ κόσμου ἐλάβομεν ἀλλὰ τὸ πνεῦμα τὸ ἐκ τοῦ θεοῦ, ἵνα εἰδῶμεν τὰ ὑπὸ τοῦ θεοῦ χαρισθέντα ἡμῖν· 13 ἃ καὶ λαλοῦμεν οὐκ ἐν διδακτοῖς ἀνθρωπίνης σοφίας λόγοις ἀλλ᾽ ἐν διδακτοῖς πνεύματος, πνευματικοῖς πνευματικὰ συγκρίνοντες. 14 ψυχικὸς δὲ ἄνθρωπος οὐ δέχεται τὰ τοῦ πνεύματος τοῦ θεοῦ· μωρία γὰρ αὐτῷ ἐστιν καὶ οὐ δύναται γνῶναι, ὅτι πνευματικῶς ἀνακρίνεται. 15 ὁ δὲ πνευματικὸς ἀνακρίνει [τὰ] πάντα, αὐτὸς δὲ ὑπ᾽ οὐδενὸς ἀνακρίνεται.
16 τίς γὰρ ἔγνω νοῦν κυρίου,
ὃς συμβιβάσει αὐτόν;
ἡμεῖς δὲ νοῦν Χριστοῦ ἔχομεν.
1 et ego cum venissem ad vos fratres
veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiae
adnuntians vobis testimonium Christi
2 non enim iudicavi scire me aliquid inter vos
nisi Iesum Christum et hunc crucifixum
3 et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos
4 et sermo meus et praedicatio mea
non in persuasibilibus sapientiae
verbis
sed in ostensione Spiritus et virtutis
5 ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei
6 sapientiam autem loquimur inter perfectos
sapientiam vero non huius saeculi
neque principum huius saeculi qui destruuntur
7 sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quae abscondita est
quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram
8 quam nemo principum huius saeculi cognovit
si enim cognovissent numquam Dominum gloriae crucifixissent
9 sed sicut scriptum est
quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit
quae praeparavit Deus his qui diligunt illum
10 nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum
Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda Dei
11 quis enim scit hominum quae sint hominis
nisi spiritus hominis qui in ipso est
ita et quae Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei
12 nos autem non spiritum mundi accepimus
sed Spiritum qui ex Deo est
ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis
13 quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis
sed in doctrina Spiritus
spiritalibus spiritalia conparantes
14 animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei
stultitia est enim illi
et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur
15 spiritalis autem iudicat omnia
et ipse a nemine iudicatur
16 quis enim cognovit sensum Domini qui instruat eum
nos autem sensum Christi habemus