1 Περὶ δὲ τῶν χρόνων καὶ τῶν καιρῶν, ἀδελφοί, οὐ χρείαν ἔχετε ὑμῖν γράφεσθαι, 2 αὐτοὶ γὰρ ἀκριβῶς οἴδατε ὅτι ἡμέρα κυρίου ὡς κλέπτης ἐν νυκτὶ οὕτως ἔρχεται. 3 ὅταν λέγωσιν, Εἰρήνη καὶ ἀσφάλεια, τότε αἰφνίδιος αὐτοῖς ἐφίσταται ὄλεθρος ὥσπερ ἡ ὠδὶν τῇ ἐν γαστρὶ ἐχούσῃ, καὶ οὐ μὴ ἐκφύγωσιν. 4 ὑμεῖς δέ, ἀδελφοί, οὐκ ἐστὲ ἐν σκότει, ἵνα ἡ ἡμέρα ὑμᾶς ὡς κλέπτης καταλάβῃ· 5 πάντες γὰρ ὑμεῖς υἱοὶ φωτός ἐστε καὶ υἱοὶ ἡμέρας. οὐκ ἐσμὲν νυκτὸς οὐδὲ σκότους· 6 ἄρα οὖν μὴ καθεύδωμεν ὡς οἱ λοιποὶ ἀλλὰ γρηγορῶμεν καὶ νήφωμεν. 7 οἱ γὰρ καθεύδοντες νυκτὸς καθεύδουσιν καὶ οἱ μεθυσκόμενοι νυκτὸς μεθύουσιν· 8 ἡμεῖς δὲ ἡμέρας ὄντες νήφωμεν ἐνδυσάμενοι θώρακα πίστεως καὶ ἀγάπης καὶ περικεφαλαίαν ἐλπίδα σωτηρίας· 9 ὅτι οὐκ ἔθετο ἡμᾶς ὁ θεὸς εἰς ὀργὴν ἀλλ᾽ εἰς περιποίησιν σωτηρίας διὰ τοῦ κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ 10 τοῦ ἀποθανόντος ὑπὲρ ἡμῶν, ἵνα εἴτε γρηγορῶμεν εἴτε καθεύδωμεν ἅμα σὺν αὐτῷ ζήσωμεν. 11 Διὸ παρακαλεῖτε ἀλλήλους καὶ οἰκοδομεῖτε εἷς τὸν ἕνα, καθὼς καὶ ποιεῖτε.
Final Exhortations and Greetings
12 Ἐρωτῶμεν δὲ ὑμᾶς, ἀδελφοί, εἰδέναι τοὺς κοπιῶντας ἐν ὑμῖν καὶ προϊσταμένους ὑμῶν ἐν κυρίῳ καὶ νουθετοῦντας ὑμᾶς 13 καὶ ἡγεῖσθαι αὐτοὺς ὑπερεκπερισσοῦ ἐν ἀγάπῃ διὰ τὸ ἔργον αὐτῶν. εἰρηνεύετε ἐν ἑαυτοῖς. 14 παρακαλοῦμεν δὲ ὑμᾶς, ἀδελφοί, νουθετεῖτε τοὺς ἀτάκτους, παραμυθεῖσθε τοὺς ὀλιγοψύχους, ἀντέχεσθε τῶν ἀσθενῶν, μακροθυμεῖτε πρὸς πάντας. 15 ὁρᾶτε μή τις κακὸν ἀντὶ κακοῦ τινι ἀποδῷ, ἀλλὰ πάντοτε τὸ ἀγαθὸν διώκετε [καὶ] εἰς ἀλλήλους καὶ εἰς πάντας.
16 Πάντοτε χαίρετε, 17 ἀδιαλείπτως προσεύχεσθε, 18 ἐν παντὶ εὐχαριστεῖτε· τοῦτο γὰρ θέλημα θεοῦ ἐν Χριστῷ Ἰησοῦ εἰς ὑμᾶς. 19 τὸ πνεῦμα μὴ σβέννυτε, 20 προφητείας μὴ ἐξουθενεῖτε, 21 πάντα δὲ δοκιμάζετε, τὸ καλὸν κατέχετε, 22 ἀπὸ παντὸς εἴδους πονηροῦ ἀπέχεσθε.
23 Αὐτὸς δὲ ὁ θεὸς τῆς εἰρήνης ἁγιάσαι ὑμᾶς ὁλοτελεῖς, καὶ ὁλόκληρον ὑμῶν τὸ πνεῦμα καὶ ἡ ψυχὴ καὶ τὸ σῶμα ἀμέμπτως ἐν τῇ παρουσίᾳ τοῦ κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ τηρηθείη. 24 πιστὸς ὁ καλῶν ὑμᾶς, ὃς καὶ ποιήσει.
25 Ἀδελφοί, προσεύχεσθε [καὶ] περὶ ἡμῶν.
26 Ἀσπάσασθε τοὺς ἀδελφοὺς πάντας ἐν φιλήματι ἁγίῳ. 27 Ἐνορκίζω ὑμᾶς τὸν κύριον ἀναγνωσθῆναι τὴν ἐπιστολὴν πᾶσιν τοῖς ἀδελφοῖς.
28 Ἡ χάρις τοῦ κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ μεθ᾽ ὑμῶν.
1 de temporibus autem et momentis fratres
non indigetis ut scribamus vobis
2 ipsi enim diligenter scitis
quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet
3 cum enim dixerint pax et securitas
tunc repentinus eis superveniet interitus
sicut dolor in utero habenti
et non effugient
4 vos autem fratres non estis in tenebris
ut vos dies ille tamquam fur conprehendat
5 omnes enim vos filii lucis estis et filii diei
non sumus noctis neque tenebrarum
6 igitur non dormiamus sicut ceteri
sed vigilemus et sobrii simus
7 qui enim dormiunt nocte dormiunt
et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt
8 nos autem qui diei sumus sobrii simus
induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis
9 quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis
per Dominum nostrum Iesum Christum
10 qui mortuus est pro nobis
ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus
11 propter quod consolamini invicem
et aedificate alterutrum sicut et facitis
12 rogamus autem vos fratres
ut noveritis eos qui laborant inter vos
et praesunt vobis in Domino et monent vos
13 ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum
pacem habete cum eis
14 rogamus autem vos fratres corripite inquietos
consolamini pusillianimes suscipite infirmos
patientes estote ad omnes
15 videte ne quis malum pro malo alicui reddat
sed semper quod bonum est sectamini et in
invicem et in omnes
16 semper gaudete
17 sine intermissione orate
18 in omnibus gratias agite
haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in
omnibus vobis
19 Spiritum nolite extinguere
20 prophetias nolite spernere
21 omnia autem probate quod bonum est tenete
22 ab omni specie mala abstinete vos
23 ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia
et integer spiritus vester et anima et corpus
sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur
24 fidelis est qui vocavit vos qui etiam faciet
25 fratres orate pro nobis
26 salutate fratres omnes in osculo sancto
27 adiuro vos per Dominum
ut legatur epistula omnibus sanctis
fratribus
28 gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum amen
EXPLICIT AD THESSALONICENSES ·I·