Dead to Sin but Alive in Christ
1 Τί οὖν ἐροῦμεν; ἐπιμένωμεν τῇ ἁμαρτίᾳ, ἵνα ἡ χάρις πλεονάσῃ; 2 μὴ γένοιτο. οἵτινες ἀπεθάνομεν τῇ ἁμαρτίᾳ, πῶς ἔτι ζήσομεν ἐν αὐτῇ; 3 ἢ ἀγνοεῖτε ὅτι, ὅσοι ἐβαπτίσθημεν εἰς Χριστὸν Ἰησοῦν, εἰς τὸν θάνατον αὐτοῦ ἐβαπτίσθημεν; 4 συνετάφημεν οὖν αὐτῷ διὰ τοῦ βαπτίσματος εἰς τὸν θάνατον, ἵνα ὥσπερ ἠγέρθη Χριστὸς ἐκ νεκρῶν διὰ τῆς δόξης τοῦ πατρός, οὕτως καὶ ἡμεῖς ἐν καινότητι ζωῆς περιπατήσωμεν. 5 εἰ γὰρ σύμφυτοι γεγόναμεν τῷ ὁμοιώματι τοῦ θανάτου αὐτοῦ, ἀλλὰ καὶ τῆς ἀναστάσεως ἐσόμεθα· 6 τοῦτο γινώσκοντες ὅτι ὁ παλαιὸς ἡμῶν ἄνθρωπος συνεσταυρώθη, ἵνα καταργηθῇ τὸ σῶμα τῆς ἁμαρτίας, τοῦ μηκέτι δουλεύειν ἡμᾶς τῇ ἁμαρτίᾳ· 7 ὁ γὰρ ἀποθανὼν δεδικαίωται ἀπὸ τῆς ἁμαρτίας. 8 εἰ δὲ ἀπεθάνομεν σὺν Χριστῷ, πιστεύομεν ὅτι καὶ συζήσομεν αὐτῷ, 9 εἰδότες ὅτι Χριστὸς ἐγερθεὶς ἐκ νεκρῶν οὐκέτι ἀποθνῄσκει, θάνατος αὐτοῦ οὐκέτι κυριεύει. 10 ὃ γὰρ ἀπέθανεν, τῇ ἁμαρτίᾳ ἀπέθανεν ἐφάπαξ· ὃ δὲ ζῇ, ζῇ τῷ θεῷ. 11 οὕτως καὶ ὑμεῖς λογίζεσθε ἑαυτοὺς [εἶναι] νεκροὺς μὲν τῇ ἁμαρτίᾳ ζῶντας δὲ τῷ θεῷ ἐν Χριστῷ Ἰησοῦ.
12 Μὴ οὖν βασιλευέτω ἡ ἁμαρτία ἐν τῷ θνητῷ ὑμῶν σώματι εἰς τὸ ὑπακούειν ταῖς ἐπιθυμίαις αὐτοῦ, 13 μηδὲ παριστάνετε τὰ μέλη ὑμῶν ὅπλα ἀδικίας τῇ ἁμαρτίᾳ, ἀλλὰ παραστήσατε ἑαυτοὺς τῷ θεῷ ὡσεὶ ἐκ νεκρῶν ζῶντας καὶ τὰ μέλη ὑμῶν ὅπλα δικαιοσύνης τῷ θεῷ. 14 ἁμαρτία γὰρ ὑμῶν οὐ κυριεύσει· οὐ γάρ ἐστε ὑπὸ νόμον ἀλλ᾽ ὑπὸ χάριν.
Slaves of Righteousness
15 Τί οὖν; ἁμαρτήσωμεν, ὅτι οὐκ ἐσμὲν ὑπὸ νόμον ἀλλ᾽ ὑπὸ χάριν; μὴ γένοιτο. 16 οὐκ οἴδατε ὅτι ᾧ παριστάνετε ἑαυτοὺς δούλους εἰς ὑπακοήν, δοῦλοί ἐστε ᾧ ὑπακούετε, ἤτοι ἁμαρτίας εἰς θάνατον ἢ ὑπακοῆς εἰς δικαιοσύνην; 17 χάρις δὲ τῷ θεῷ ὅτι ἦτε δοῦλοι τῆς ἁμαρτίας ὑπηκούσατε δὲ ἐκ καρδίας εἰς ὃν παρεδόθητε τύπον διδαχῆς, 18 ἐλευθερωθέντες δὲ ἀπὸ τῆς ἁμαρτίας ἐδουλώθητε τῇ δικαιοσύνῃ. 19 ἀνθρώπινον λέγω διὰ τὴν ἀσθένειαν τῆς σαρκὸς ὑμῶν. ὥσπερ γὰρ παρεστήσατε τὰ μέλη ὑμῶν δοῦλα τῇ ἀκαθαρσίᾳ καὶ τῇ ἀνομίᾳ εἰς τὴν ἀνομίαν, οὕτως νῦν παραστήσατε τὰ μέλη ὑμῶν δοῦλα τῇ δικαιοσύνῃ εἰς ἁγιασμόν. 20 ὅτε γὰρ δοῦλοι ἦτε τῆς ἁμαρτίας, ἐλεύθεροι ἦτε τῇ δικαιοσύνῃ. 21 τίνα οὖν καρπὸν εἴχετε τότε; ἐφ᾽ οἷς νῦν ἐπαισχύνεσθε, τὸ γὰρ τέλος ἐκείνων θάνατος. 22 νυνὶ δὲ ἐλευθερωθέντες ἀπὸ τῆς ἁμαρτίας δουλωθέντες δὲ τῷ θεῷ ἔχετε τὸν καρπὸν ὑμῶν εἰς ἁγιασμόν, τὸ δὲ τέλος ζωὴν αἰώνιον. 23 τὰ γὰρ ὀψώνια τῆς ἁμαρτίας θάνατος, τὸ δὲ χάρισμα τοῦ θεοῦ ζωὴ αἰώνιος ἐν Χριστῷ Ἰησοῦ τῷ κυρίῳ ἡμῶν.
1 quid ergo dicemus
permanebimus in peccato ut gratia abundet
2 absit
qui enim mortui sumus peccato
quomodo adhuc vivemus in illo
3 an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu
in morte ipsius baptizati sumus
4 consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem
ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris
ita et nos in novitate vitae ambulemus
5 si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius
simul et resurrectionis erimus
6 hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est
ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato
7 qui enim mortuus est iustificatus est a peccato
8 si autem mortui sumus cum Christo
credimus quia simul etiam vivemus cum Christo
9 scientes quod Christus surgens ex mortuis
iam non moritur mors illi ultra non dominabitur
10 quod enim mortuus est peccato mortuus est semel
quod autem vivit vivit Deo
11 ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato
viventes autem Deo in Christo Iesu
12 non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore
ut oboediatis concupiscentiis eius
13 sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato
sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes
et membra vestra arma iustitiae Deo
14 peccatum enim vobis non dominabitur
non enim sub lege estis sed sub gratia
15 quid ergo peccavimus
quoniam non sumus sub lege sed sub gratia absit
16 nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad oboediendum
servi estis eius cui oboeditis
sive peccati
sive oboeditionis ad iustitiam
17 gratias autem Deo
quod fuistis servi peccati
oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae
in qua traditi estis
18 liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae
19 humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae
sicut enim exhibuistis membra vestra
servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem
ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem
20 cum enim servi essetis peccati liberi fuistis iustitiae
21 quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis
nam finis illorum mors est
22 nunc vero liberati a peccato
servi autem facti Deo
habetis fructum vestrum in sanctificationem
finem vero vitam aeternam
23 stipendia enim peccati mors
gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro