Salutation
1 Παῦλος δοῦλος Χριστοῦ Ἰησοῦ, κλητὸς ἀπόστολος ἀφωρισμένος εἰς εὐαγγέλιον θεοῦ, 2 ὃ προεπηγγείλατο διὰ τῶν προφητῶν αὐτοῦ ἐν γραφαῖς ἁγίαις 3 περὶ τοῦ υἱοῦ αὐτοῦ τοῦ γενομένου ἐκ σπέρματος Δαυὶδ κατὰ σάρκα, 4 τοῦ ὁρισθέντος υἱοῦ θεοῦ ἐν δυνάμει κατὰ πνεῦμα ἁγιωσύνης ἐξ ἀναστάσεως νεκρῶν, Ἰησοῦ Χριστοῦ τοῦ κυρίου ἡμῶν, 5 δι᾽ οὗ ἐλάβομεν χάριν καὶ ἀποστολὴν εἰς ὑπακοὴν πίστεως ἐν πᾶσιν τοῖς ἔθνεσιν ὑπὲρ τοῦ ὀνόματος αὐτοῦ, 6 ἐν οἷς ἐστε καὶ ὑμεῖς κλητοὶ Ἰησοῦ Χριστοῦ, 7 πᾶσιν τοῖς οὖσιν ἐν Ῥώμῃ ἀγαπητοῖς θεοῦ, κλητοῖς ἁγίοις, χάρις ὑμῖν καὶ εἰρήνη ἀπὸ θεοῦ πατρὸς ἡμῶν καὶ κυρίου Ἰησοῦ Χριστοῦ.
Paul’s Desire to Visit Rome
8 Πρῶτον μὲν εὐχαριστῶ τῷ θεῷ μου διὰ Ἰησοῦ Χριστοῦ περὶ πάντων ὑμῶν ὅτι ἡ πίστις ὑμῶν καταγγέλλεται ἐν ὅλῳ τῷ κόσμῳ. 9 μάρτυς γάρ μού ἐστιν ὁ θεός, ᾧ λατρεύω ἐν τῷ πνεύματί μου ἐν τῷ εὐαγγελίῳ τοῦ υἱοῦ αὐτοῦ, ὡς ἀδιαλείπτως μνείαν ὑμῶν ποιοῦμαι 10 πάντοτε ἐπὶ τῶν προσευχῶν μου δεόμενος εἴ πως ἤδη ποτὲ εὐοδωθήσομαι ἐν τῷ θελήματι τοῦ θεοῦ ἐλθεῖν πρὸς ὑμᾶς. 11 ἐπιποθῶ γὰρ ἰδεῖν ὑμᾶς, ἵνα τι μεταδῶ χάρισμα ὑμῖν πνευματικὸν εἰς τὸ στηριχθῆναι ὑμᾶς, 12 τοῦτο δέ ἐστιν συμπαρακληθῆναι ἐν ὑμῖν διὰ τῆς ἐν ἀλλήλοις πίστεως ὑμῶν τε καὶ ἐμοῦ. 13 οὐ θέλω δὲ ὑμᾶς ἀγνοεῖν, ἀδελφοί, ὅτι πολλάκις προεθέμην ἐλθεῖν πρὸς ὑμᾶς, καὶ ἐκωλύθην ἄχρι τοῦ δεῦρο, ἵνα τινὰ καρπὸν σχῶ καὶ ἐν ὑμῖν καθὼς καὶ ἐν τοῖς λοιποῖς ἔθνεσιν. 14 Ἕλλησίν τε καὶ βαρβάροις, σοφοῖς τε καὶ ἀνοήτοις ὀφειλέτης εἰμί, 15 οὕτως τὸ κατ᾽ ἐμὲ πρόθυμον καὶ ὑμῖν τοῖς ἐν Ῥώμῃ εὐαγγελίσασθαι.
The Power of the Gospel
16 Οὐ γὰρ ἐπαισχύνομαι τὸ εὐαγγέλιον, δύναμις γὰρ θεοῦ ἐστιν εἰς σωτηρίαν παντὶ τῷ πιστεύοντι, Ἰουδαίῳ τε πρῶτον καὶ Ἕλληνι. 17 δικαιοσύνη γὰρ θεοῦ ἐν αὐτῷ ἀποκαλύπτεται ἐκ πίστεως εἰς πίστιν, καθὼς γέγραπται, Ὁ δὲ δίκαιος ἐκ πίστεως ζήσεται.
The Guilt of Mankind
18 Ἀποκαλύπτεται γὰρ ὀργὴ θεοῦ ἀπ᾽ οὐρανοῦ ἐπὶ πᾶσαν ἀσέβειαν καὶ ἀδικίαν ἀνθρώπων τῶν τὴν ἀλήθειαν ἐν ἀδικίᾳ κατεχόντων, 19 διότι τὸ γνωστὸν τοῦ θεοῦ φανερόν ἐστιν ἐν αὐτοῖς· ὁ θεὸς γὰρ αὐτοῖς ἐφανέρωσεν. 20 τὰ γὰρ ἀόρατα αὐτοῦ ἀπὸ κτίσεως κόσμου τοῖς ποιήμασιν νοούμενα καθορᾶται, ἥ τε ἀΐδιος αὐτοῦ δύναμις καὶ θειότης, εἰς τὸ εἶναι αὐτοὺς ἀναπολογήτους, 21 διότι γνόντες τὸν θεὸν οὐχ ὡς θεὸν ἐδόξασαν ἢ ηὐχαρίστησαν, ἀλλ᾽ ἐματαιώθησαν ἐν τοῖς διαλογισμοῖς αὐτῶν καὶ ἐσκοτίσθη ἡ ἀσύνετος αὐτῶν καρδία. 22 φάσκοντες εἶναι σοφοὶ ἐμωράνθησαν 23 καὶ ἤλλαξαν τὴν δόξαν τοῦ ἀφθάρτου θεοῦ ἐν ὁμοιώματι εἰκόνος φθαρτοῦ ἀνθρώπου καὶ πετεινῶν καὶ τετραπόδων καὶ ἑρπετῶν.
24 Διὸ παρέδωκεν αὐτοὺς ὁ θεὸς ἐν ταῖς ἐπιθυμίαις τῶν καρδιῶν αὐτῶν εἰς ἀκαθαρσίαν τοῦ ἀτιμάζεσθαι τὰ σώματα αὐτῶν ἐν αὐτοῖς 25 οἵτινες μετήλλαξαν τὴν ἀλήθειαν τοῦ θεοῦ ἐν τῷ ψεύδει καὶ ἐσεβάσθησαν καὶ ἐλάτρευσαν τῇ κτίσει παρὰ τὸν κτίσαντα, ὅς ἐστιν εὐλογητὸς εἰς τοὺς αἰῶνας, ἀμήν. 26 διὰ τοῦτο παρέδωκεν αὐτοὺς ὁ θεὸς εἰς πάθη ἀτιμίας, αἵ τε γὰρ θήλειαι αὐτῶν μετήλλαξαν τὴν φυσικὴν χρῆσιν εἰς τὴν παρὰ φύσιν, 27 ὁμοίως τε καὶ οἱ ἄρσενες ἀφέντες τὴν φυσικὴν χρῆσιν τῆς θηλείας ἐξεκαύθησαν ἐν τῇ ὀρέξει αὐτῶν εἰς ἀλλήλους, ἄρσενες ἐν ἄρσεσιν τὴν ἀσχημοσύνην κατεργαζόμενοι καὶ τὴν ἀντιμισθίαν ἣν ἔδει τῆς πλάνης αὐτῶν ἐν ἑαυτοῖς ἀπολαμβάνοντες. 28 καὶ καθὼς οὐκ ἐδοκίμασαν τὸν θεὸν ἔχειν ἐν ἐπιγνώσει, παρέδωκεν αὐτοὺς ὁ θεὸς εἰς ἀδόκιμον νοῦν, ποιεῖν τὰ μὴ καθήκοντα, 29 πεπληρωμένους πάσῃ ἀδικίᾳ πονηρίᾳ πλεονεξίᾳ κακίᾳ, μεστοὺς φθόνου φόνου ἔριδος δόλου κακοηθείας, ψιθυριστὰς 30 καταλάλους θεοστυγεῖς ὑβριστὰς ὑπερηφάνους ἀλαζόνας, ἐφευρετὰς κακῶν, γονεῦσιν ἀπειθεῖς, 31 ἀσυνέτους ἀσυνθέτους ἀστόργους ἀνελεήμονας· 32 οἵτινες τὸ δικαίωμα τοῦ θεοῦ ἐπιγνόντες ὅτι οἱ τὰ τοιαῦτα πράσσοντες ἄξιοι θανάτου εἰσίν, οὐ μόνον αὐτὰ ποιοῦσιν ἀλλὰ καὶ συνευδοκοῦσιν τοῖς πράσσουσιν.
1 Paulus servus Christi Iesu vocatus apostolus
segregatus in evangelium Dei
2 quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis
3 de Filio suo qui factus est ex semine David secundum
carnem
4 qui praedestinatus est Filius Dei in virtute
secundum Spiritum sanctificationis
ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri
5 per quem accepimus gratiam et apostolatum
ad oboediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius
6 in quibus estis et vos vocati Iesu Christi
7 omnibus qui sunt Romae dilectis Dei
vocatis sanctis
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
8 primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum
pro omnibus vobis
quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo
9 testis enim mihi est Deus
cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius
quod sine intermissione memoriam vestri facio
10 semper in orationibus meis
obsecrans si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam
in voluntate Dei veniendi ad vos
11 desidero enim videre vos
ut aliquid inpertiar gratiae vobis spiritalis
ad confirmandos vos
12 id est simul consolari in vobis
per eam quae invicem est fidem vestram atque
meam
13 nolo autem vos ignorare fratres
quia saepe proposui venire ad vos
et prohibitus sum usque adhuc
ut aliquem fructum habeam et in vobis
sicut et in ceteris gentibus
14 Graecis ac barbaris sapientibus et insipientibus debitor sum
15 ita quod in me promptum est
et vobis qui Romae estis evangelizare
16 non enim erubesco evangelium
virtus enim Dei est in salutem omni credenti
Iudaeo primum et Graeco
17 iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem
sicut scriptum est iustus autem ex fide vivit
18 revelatur enim ira Dei de caelo
super omnem impietatem et iniustitiam hominum
eorum qui veritatem in iniustitiam detinent
19 quia quod notum est Dei manifestum est in illis
Deus enim illis manifestavit
20 invisibilia enim ipsius a creatura mundi
per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur
sempiterna quoque eius virtus et divinitas
ut sint inexcusabiles
21 quia cum cognovissent Deum
non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt
sed evanuerunt in cogitationibus suis
et obscuratum est insipiens cor eorum
22 dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt
23 et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei
in similitudinem imaginis corruptibilis hominis
et volucrum et quadrupedum et serpentium
24 propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in
inmunditiam
ut contumeliis adficiant corpora sua in semet ipsis
25 qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio
et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori
qui est benedictus in saecula amen
26 propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae
nam feminae eorum inmutaverunt naturalem usum
in eum usum qui est contra naturam
27 similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae
exarserunt in desideriis suis in invicem
masculi in masculos turpitudinem operantes
et mercedem quam oportuit erroris sui in semet ipsis
recipientes
28 et sicut non probaverunt Deum habere in notitia
tradidit eos Deus in reprobum sensum
ut faciant quae non conveniunt
29 repletos omni iniquitate malitia fornicatione avaritia nequitia
plenos invidia homicidio contentione dolo malignitate
susurrones
30 detractores Deo odibiles
contumeliosos superbos elatos inventores malorum
parentibus non oboedientes
31 insipientes inconpositos sine affectione
absque foedere sine misericordia
32 qui cum iustitiam Dei cognovissent
non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte
non solum ea faciunt
sed et consentiunt facientibus