Salutation
1 Παῦλος ἀπόστολος Χριστοῦ Ἰησοῦ διὰ θελήματος θεοῦ τοῖς ἁγίοις τοῖς οὖσιν [ἐν Ἐφέσῳ] καὶ πιστοῖς ἐν Χριστῷ Ἰησοῦ, 2 χάρις ὑμῖν καὶ εἰρήνη ἀπὸ θεοῦ πατρὸς ἡμῶν καὶ κυρίου Ἰησοῦ Χριστοῦ.
Spiritual Blessings in Christ
3 Εὐλογητὸς ὁ θεὸς καὶ πατὴρ τοῦ κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, ὁ εὐλογήσας ἡμᾶς ἐν πάσῃ εὐλογίᾳ πνευματικῇ ἐν τοῖς ἐπουρανίοις ἐν Χριστῷ, 4 καθὼς ἐξελέξατο ἡμᾶς ἐν αὐτῷ πρὸ καταβολῆς κόσμου εἶναι ἡμᾶς ἁγίους καὶ ἀμώμους κατενώπιον αὐτοῦ ἐν ἀγάπῃ, 5 προορίσας ἡμᾶς εἰς υἱοθεσίαν διὰ Ἰησοῦ Χριστοῦ εἰς αὐτόν, κατὰ τὴν εὐδοκίαν τοῦ θελήματος αὐτοῦ, 6 εἰς ἔπαινον δόξης τῆς χάριτος αὐτοῦ ἧς ἐχαρίτωσεν ἡμᾶς ἐν τῷ ἠγαπημένῳ. 7 ἐν ᾧ ἔχομεν τὴν ἀπολύτρωσιν διὰ τοῦ αἵματος αὐτοῦ, τὴν ἄφεσιν τῶν παραπτωμάτων, κατὰ τὸ πλοῦτος τῆς χάριτος αὐτοῦ 8 ἧς ἐπερίσσευσεν εἰς ἡμᾶς, ἐν πάσῃ σοφίᾳ καὶ φρονήσει, 9 γνωρίσας ἡμῖν τὸ μυστήριον τοῦ θελήματος αὐτοῦ, κατὰ τὴν εὐδοκίαν αὐτοῦ ἣν προέθετο ἐν αὐτῷ 10 εἰς οἰκονομίαν τοῦ πληρώματος τῶν καιρῶν, ἀνακεφαλαιώσασθαι τὰ πάντα ἐν τῷ Χριστῷ, τὰ ἐπὶ τοῖς οὐρανοῖς καὶ τὰ ἐπὶ τῆς γῆς ἐν αὐτῷ. 11 ἐν ᾧ καὶ ἐκληρώθημεν προορισθέντες κατὰ πρόθεσιν τοῦ τὰ πάντα ἐνεργοῦντος κατὰ τὴν βουλὴν τοῦ θελήματος αὐτοῦ 12 εἰς τὸ εἶναι ἡμᾶς εἰς ἔπαινον δόξης αὐτοῦ τοὺς προηλπικότας ἐν τῷ Χριστῷ. 13 ἐν ᾧ καὶ ὑμεῖς ἀκούσαντες τὸν λόγον τῆς ἀληθείας, τὸ εὐαγγέλιον τῆς σωτηρίας ὑμῶν, ἐν ᾧ καὶ πιστεύσαντες ἐσφραγίσθητε τῷ πνεύματι τῆς ἐπαγγελίας τῷ ἁγίῳ, 14 ὅ ἐστιν ἀρραβὼν τῆς κληρονομίας ἡμῶν, εἰς ἀπολύτρωσιν τῆς περιποιήσεως, εἰς ἔπαινον τῆς δόξης αὐτοῦ.
Paul’s Prayer
15 Διὰ τοῦτο κἀγὼ ἀκούσας τὴν καθ᾽ ὑμᾶς πίστιν ἐν τῷ κυρίῳ Ἰησοῦ καὶ τὴν ἀγάπην τὴν εἰς πάντας τοὺς ἁγίους 16 οὐ παύομαι εὐχαριστῶν ὑπὲρ ὑμῶν μνείαν ποιούμενος ἐπὶ τῶν προσευχῶν μου, 17 ἵνα ὁ θεὸς τοῦ κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, ὁ πατὴρ τῆς δόξης, δώῃ ὑμῖν πνεῦμα σοφίας καὶ ἀποκαλύψεως ἐν ἐπιγνώσει αὐτοῦ, 18 πεφωτισμένους τοὺς ὀφθαλμοὺς τῆς καρδίας [ὑμῶν] εἰς τὸ εἰδέναι ὑμᾶς τίς ἐστιν ἡ ἐλπὶς τῆς κλήσεως αὐτοῦ, τίς ὁ πλοῦτος τῆς δόξης τῆς κληρονομίας αὐτοῦ ἐν τοῖς ἁγίοις, 19 καὶ τί τὸ ὑπερβάλλον μέγεθος τῆς δυνάμεως αὐτοῦ εἰς ἡμᾶς τοὺς πιστεύοντας κατὰ τὴν ἐνέργειαν τοῦ κράτους τῆς ἰσχύος αὐτοῦ. 20 ἣν ἐνήργησεν ἐν τῷ Χριστῷ ἐγείρας αὐτὸν ἐκ νεκρῶν καὶ καθίσας ἐν δεξιᾷ αὐτοῦ ἐν τοῖς ἐπουρανίοις 21 ὑπεράνω πάσης ἀρχῆς καὶ ἐξουσίας καὶ δυνάμεως καὶ κυριότητος καὶ παντὸς ὀνόματος ὀνομαζομένου, οὐ μόνον ἐν τῷ αἰῶνι τούτῳ ἀλλὰ καὶ ἐν τῷ μέλλοντι· 22 καὶ πάντα ὑπέταξεν ὑπὸ τοὺς πόδας αὐτοῦ καὶ αὐτὸν ἔδωκεν κεφαλὴν ὑπὲρ πάντα τῇ ἐκκλησίᾳ, 23 ἥτις ἐστὶν τὸ σῶμα αὐτοῦ, τὸ πλήρωμα τοῦ τὰ πάντα ἐν πᾶσιν πληρουμένου.
1 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei
sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in
Christo Iesu
2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
3 benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi
qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in
Christo
4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem
ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate
5 qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum
per Iesum Christum in ipsum
secundum propositum voluntatis suae
6 in laudem gloriae gratiae suae
in qua gratificavit nos in dilecto
7 in quo habemus redemptionem per sanguinem eius
remissionem peccatorum
secundum divitias gratiae eius
8 quae superabundavit in nobis
in omni sapientia et prudentia
9 ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae
secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo
10 in dispensationem plenitudinis temporum
instaurare omnia in Christo
quae in caelis et quae in terra sunt in ipso
11 in quo etiam sorte vocati sumus
praedestinati secundum propositum eius
qui omnia operatur secundum consilium
voluntatis suae
12 ut simus in laudem gloriae eius
qui ante speravimus in Christo
13 in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae
in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto
14 qui est pignus hereditatis nostrae
in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius
15 propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu
et dilectionem in omnes sanctos
16 non cesso gratias agens pro vobis
memoriam vestri faciens in orationibus meis
17 ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae
det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius
18 inluminatos oculos cordis vestri
ut sciatis quae sit spes vocationis eius
quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis
19 et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius
in nos qui credidimus
secundum operationem potentiae virtutis eius
20 quam operatus est in Christo
suscitans illum a mortuis
et constituens ad dexteram suam in caelestibus
21 supra omnem principatum et potestatem
et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur
non solum in hoc saeculo sed et in futuro
22 et omnia subiecit sub pedibus eius
et ipsum dedit caput supra omnia
ecclesiae
23 quae est corpus ipsius
plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur