The Example of Abraham
1 Τί οὖν ἐροῦμεν εὑρηκέναι Ἀβραὰμ τὸν προπάτορα ἡμῶν κατὰ σάρκα; 2 εἰ γὰρ Ἀβραὰμ ἐξ ἔργων ἐδικαιώθη, ἔχει καύχημα, ἀλλ᾽ οὐ πρὸς θεόν. 3 τί γὰρ ἡ γραφὴ λέγει; Ἐπίστευσεν δὲ Ἀβραὰμ τῷ θεῷ καὶ ἐλογίσθη αὐτῷ εἰς δικαιοσύνην. 4 τῷ δὲ ἐργαζομένῳ ὁ μισθὸς οὐ λογίζεται κατὰ χάριν ἀλλὰ κατὰ ὀφείλημα, 5 τῷ δὲ μὴ ἐργαζομένῳ πιστεύοντι δὲ ἐπὶ τὸν δικαιοῦντα τὸν ἀσεβῆ λογίζεται ἡ πίστις αὐτοῦ εἰς δικαιοσύνην· 6 καθάπερ καὶ Δαυὶδ λέγει τὸν μακαρισμὸν τοῦ ἀνθρώπου ᾧ ὁ θεὸς λογίζεται δικαιοσύνην χωρὶς ἔργων,
7 Μακάριοι ὧν ἀφέθησαν αἱ ἀνομίαι
καὶ ὧν ἐπεκαλύφθησαν αἱ ἁμαρτίαι·
8 μακάριος ἀνὴρ οὗ οὐ μὴ λογίσηται κύριος ἁμαρτίαν.
9 ὁ μακαρισμὸς οὖν οὗτος ἐπὶ τὴν περιτομὴν ἢ καὶ ἐπὶ τὴν ἀκροβυστίαν; λέγομεν γάρ, Ἐλογίσθη τῷ Ἀβραὰμ ἡ πίστις εἰς δικαιοσύνην. 10 πῶς οὖν ἐλογίσθη; ἐν περιτομῇ ὄντι ἢ ἐν ἀκροβυστίᾳ; οὐκ ἐν περιτομῇ ἀλλ᾽ ἐν ἀκροβυστίᾳ· 11 καὶ σημεῖον ἔλαβεν περιτομῆς σφραγῖδα τῆς δικαιοσύνης τῆς πίστεως τῆς ἐν τῇ ἀκροβυστίᾳ, εἰς τὸ εἶναι αὐτὸν πατέρα πάντων τῶν πιστευόντων δι᾽ ἀκροβυστίας, εἰς τὸ λογισθῆναι [καὶ] αὐτοῖς [τὴν] δικαιοσύνην, 12 καὶ πατέρα περιτομῆς τοῖς οὐκ ἐκ περιτομῆς μόνον ἀλλὰ καὶ τοῖς στοιχοῦσιν τοῖς ἴχνεσιν τῆς ἐν ἀκροβυστίᾳ πίστεως τοῦ πατρὸς ἡμῶν Ἀβραάμ.
The Promise Realized through Faith
13 Οὐ γὰρ διὰ νόμου ἡ ἐπαγγελία τῷ Ἀβραὰμ ἢ τῷ σπέρματι αὐτοῦ, τὸ κληρονόμον αὐτὸν εἶναι κόσμου, ἀλλὰ διὰ δικαιοσύνης πίστεως. 14 εἰ γὰρ οἱ ἐκ νόμου κληρονόμοι, κεκένωται ἡ πίστις καὶ κατήργηται ἡ ἐπαγγελία· 15 ὁ γὰρ νόμος ὀργὴν κατεργάζεται· οὗ δὲ οὐκ ἔστιν νόμος οὐδὲ παράβασις. 16 διὰ τοῦτο ἐκ πίστεως, ἵνα κατὰ χάριν, εἰς τὸ εἶναι βεβαίαν τὴν ἐπαγγελίαν παντὶ τῷ σπέρματι, οὐ τῷ ἐκ τοῦ νόμου μόνον ἀλλὰ καὶ τῷ ἐκ πίστεως Ἀβραάμ, ὅς ἐστιν πατὴρ πάντων ἡμῶν, 17 καθὼς γέγραπται ὅτι Πατέρα πολλῶν ἐθνῶν τέθεικά σε , κατέναντι οὗ ἐπίστευσεν θεοῦ τοῦ ζῳοποιοῦντος τοὺς νεκροὺς καὶ καλοῦντος τὰ μὴ ὄντα ὡς ὄντα· 18 ὃς παρ᾽ ἐλπίδα ἐπ᾽ ἐλπίδι ἐπίστευσεν εἰς τὸ γενέσθαι αὐτὸν πατέρα πολλῶν ἐθνῶν κατὰ τὸ εἰρημένον· Οὕτως ἔσται τὸ σπέρμα σου , 19 καὶ μὴ ἀσθενήσας τῇ πίστει κατενόησεν τὸ ἑαυτοῦ σῶμα [ἤδη] νενεκρωμένον, ἑκατονταετής που ὑπάρχων, καὶ τὴν νέκρωσιν τῆς μήτρας Σάρρας· 20 εἰς δὲ τὴν ἐπαγγελίαν τοῦ θεοῦ οὐ διεκρίθη τῇ ἀπιστίᾳ ἀλλ᾽ ἐνεδυναμώθη τῇ πίστει, δοὺς δόξαν τῷ θεῷ 21 καὶ πληροφορηθεὶς ὅτι ὃ ἐπήγγελται δυνατός ἐστιν καὶ ποιῆσαι. 22 διὸ [καὶ] ἐλογίσθη αὐτῷ εἰς δικαιοσύνην. 23 Οὐκ ἐγράφη δὲ δι᾽ αὐτὸν μόνον ὅτι ἐλογίσθη αὐτῷ 24 ἀλλὰ καὶ δι᾽ ἡμᾶς, οἷς μέλλει λογίζεσθαι, τοῖς πιστεύουσιν ἐπὶ τὸν ἐγείραντα Ἰησοῦν τὸν κύριον ἡμῶν ἐκ νεκρῶν, 25 ὃς παρεδόθη διὰ τὰ παραπτώματα ἡμῶν καὶ ἠγέρθη διὰ τὴν δικαίωσιν ἡμῶν.
1 quid ergo dicemus invenisse Abraham
patrem nostrum secundum carnem
2 si enim Abraham ex operibus iustificatus est
habet gloriam sed non apud Deum
3 quid enim scriptura dicit
credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam
4 ei autem qui operatur
merces non inputatur secundum gratiam sed secundum debitum
5 ei vero qui non operatur
credenti autem in eum qui iustificat impium
reputatur fides eius ad iustitiam
6 sicut et David dicit beatitudinem hominis
cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus
7 beati quorum remissae sunt iniquitates
et quorum tecta sunt peccata
8 beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum
9 beatitudo ergo haec in circumcisione
an etiam in praeputio
dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad iustitiam
10 quomodo ergo reputata est in circumcisione an in praeputio
non in circumcisione sed in praeputio
11 et signum accepit circumcisionis
signaculum iustitiae fidei quae est in praeputio
ut sit pater omnium credentium per praeputium
ut reputetur et illis ad iustitiam
12 et sit pater circumcisionis
non his tantum qui sunt ex circumcisione
sed et his qui sectantur vestigia quae est in praeputio fidei
patris nostri Abrahae
13 non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius
ut heres esset mundi
sed per iustitiam fidei
14 si enim qui ex lege heredes sunt
exinanita est fides abolita est promissio
15 lex enim iram operatur
ubi enim non est lex nec praevaricatio
16 ideo ex fide ut secundum gratiam
ut firma sit promissio omni semini
non ei qui ex lege est solum
sed et ei qui ex fide est Abrahae
qui est pater omnium nostrum
17 sicut scriptum est quia patrem multarum gentium posui te
ante Deum cui credidit qui vivificat mortuos
et vocat quae non sunt tamquam ea quae sunt
18 qui contra spem in spem credidit
ut fieret pater multarum gentium
secundum quod dictum est sic erit semen tuum
19 et non infirmatus fide
consideravit corpus suum emortuum
cum fere centum annorum esset
et emortuam vulvam Sarrae
20 in repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia
sed confortatus est fide dans gloriam Deo
21 plenissime sciens quia quaecumque promisit potens est et facere
22 ideo et reputatum est illi ad iustitiam
23 non est autem scriptum tantum propter ipsum
quia reputatum est illi
24 sed et propter nos quibus reputabitur
credentibus in eum qui suscitavit Iesum Dominum nostrum a mortuis
25 qui traditus est propter delicta nostra
et resurrexit propter iustificationem nostram