The Parable of the Widow and the Judge
1 Ἔλεγεν δὲ παραβολὴν αὐτοῖς πρὸς τὸ δεῖν πάντοτε προσεύχεσθαι αὐτοὺς καὶ μὴ ἐγκακεῖν, 2 λέγων, Κριτής τις ἦν ἔν τινι πόλει τὸν θεὸν μὴ φοβούμενος καὶ ἄνθρωπον μὴ ἐντρεπόμενος. 3 χήρα δὲ ἦν ἐν τῇ πόλει ἐκείνῃ καὶ ἤρχετο πρὸς αὐτὸν λέγουσα, Ἐκδίκησόν με ἀπὸ τοῦ ἀντιδίκου μου. 4 καὶ οὐκ ἤθελεν ἐπὶ χρόνον. μετὰ δὲ ταῦτα εἶπεν ἐν ἑαυτῷ, Εἰ καὶ τὸν θεὸν οὐ φοβοῦμαι οὐδὲ ἄνθρωπον ἐντρέπομαι, 5 διά γε τὸ παρέχειν μοι κόπον τὴν χήραν ταύτην ἐκδικήσω αὐτήν, ἵνα μὴ εἰς τέλος ἐρχομένη ὑπωπιάζῃ με. 6 Εἶπεν δὲ ὁ κύριος, Ἀκούσατε τί ὁ κριτὴς τῆς ἀδικίας λέγει· 7 ὁ δὲ θεὸς οὐ μὴ ποιήσῃ τὴν ἐκδίκησιν τῶν ἐκλεκτῶν αὐτοῦ τῶν βοώντων αὐτῷ ἡμέρας καὶ νυκτός, καὶ μακροθυμεῖ ἐπ᾽ αὐτοῖς; 8 λέγω ὑμῖν ὅτι ποιήσει τὴν ἐκδίκησιν αὐτῶν ἐν τάχει. πλὴν ὁ υἱὸς τοῦ ἀνθρώπου ἐλθὼν ἆρα εὑρήσει τὴν πίστιν ἐπὶ τῆς γῆς;
The Parable of the Pharisee and the Tax Collector
9 Εἶπεν δὲ καὶ πρός τινας τοὺς πεποιθότας ἐφ᾽ ἑαυτοῖς ὅτι εἰσὶν δίκαιοι καὶ ἐξουθενοῦντας τοὺς λοιποὺς τὴν παραβολὴν ταύτην· 10 Ἄνθρωποι δύο ἀνέβησαν εἰς τὸ ἱερὸν προσεύξασθαι, ὁ εἷς Φαρισαῖος καὶ ὁ ἕτερος τελώνης. 11 ὁ Φαρισαῖος σταθεὶς πρὸς ἑαυτὸν ταῦτα προσηύχετο, Ὁ θεός, εὐχαριστῶ σοι ὅτι οὐκ εἰμὶ ὥσπερ οἱ λοιποὶ τῶν ἀνθρώπων, ἅρπαγες, ἄδικοι, μοιχοί, ἢ καὶ ὡς οὗτος ὁ τελώνης· 12 νηστεύω δὶς τοῦ σαββάτου, ἀποδεκατῶ πάντα ὅσα κτῶμαι. 13 ὁ δὲ τελώνης μακρόθεν ἑστὼς οὐκ ἤθελεν οὐδὲ τοὺς ὀφθαλμοὺς ἐπᾶραι εἰς τὸν οὐρανόν, ἀλλ᾽ ἔτυπτεν τὸ στῆθος αὐτοῦ λέγων, Ὁ θεός, ἱλάσθητί μοι τῷ ἁμαρτωλῷ. 14 λέγω ὑμῖν, κατέβη οὗτος δεδικαιωμένος εἰς τὸν οἶκον αὐτοῦ παρ᾽ ἐκεῖνον· ὅτι πᾶς ὁ ὑψῶν ἑαυτὸν ταπεινωθήσεται, ὁ δὲ ταπεινῶν ἑαυτὸν ὑψωθήσεται.
Little Children Blessed
(Mt 19.13‑15Mk 10.13‑16)
15 Προσέφερον δὲ αὐτῷ καὶ τὰ βρέφη ἵνα αὐτῶν ἅπτηται· ἰδόντες δὲ οἱ μαθηταὶ ἐπετίμων αὐτοῖς. 16 ὁ δὲ Ἰησοῦς προσεκαλέσατο αὐτὰ λέγων, Ἄφετε τὰ παιδία ἔρχεσθαι πρός με καὶ μὴ κωλύετε αὐτά, τῶν γὰρ τοιούτων ἐστὶν ἡ βασιλεία τοῦ θεοῦ. 17 ἀμὴν λέγω ὑμῖν, ὃς ἂν μὴ δέξηται τὴν βασιλείαν τοῦ θεοῦ ὡς παιδίον, οὐ μὴ εἰσέλθῃ εἰς αὐτήν.
The Rich Ruler
(Mt 19.16‑30Mk 10.17‑31)
18 Καὶ ἐπηρώτησέν τις αὐτὸν ἄρχων λέγων, Διδάσκαλε ἀγαθέ, τί ποιήσας ζωὴν αἰώνιον κληρονομήσω; 19 εἶπεν δὲ αὐτῷ ὁ Ἰησοῦς, Τί με λέγεις ἀγαθόν; οὐδεὶς ἀγαθὸς εἰ μὴ εἷς ὁ θεός. 20 τὰς ἐντολὰς οἶδας· Μὴ μοιχεύσῃς, Μὴ φονεύσῃς, Μὴ κλέψῃς, Μὴ ψευδομαρτυρήσῃς, Τίμα τὸν πατέρα σου καὶ τὴν μητέρα. 21 ὁ δὲ εἶπεν, Ταῦτα πάντα ἐφύλαξα ἐκ νεότητος. 22 ἀκούσας δὲ ὁ Ἰησοῦς εἶπεν αὐτῷ, Ἔτι ἕν σοι λείπει· πάντα ὅσα ἔχεις πώλησον καὶ διάδος πτωχοῖς, καὶ ἕξεις θησαυρὸν ἐν [τοῖς] οὐρανοῖς, καὶ δεῦρο ἀκολούθει μοι. 23 ὁ δὲ ἀκούσας ταῦτα περίλυπος ἐγενήθη· ἦν γὰρ πλούσιος σφόδρα.
24 Ἰδὼν δὲ αὐτὸν ὁ Ἰησοῦς [περίλυπον γενόμενον] εἶπεν, Πῶς δυσκόλως οἱ τὰ χρήματα ἔχοντες εἰς τὴν βασιλείαν τοῦ θεοῦ εἰσπορεύονται· 25 εὐκοπώτερον γάρ ἐστιν κάμηλον διὰ τρήματος βελόνης εἰσελθεῖν ἢ πλούσιον εἰς τὴν βασιλείαν τοῦ θεοῦ εἰσελθεῖν. 26 εἶπαν δὲ οἱ ἀκούσαντες, Καὶ τίς δύναται σωθῆναι; 27 ὁ δὲ εἶπεν, Τὰ ἀδύνατα παρὰ ἀνθρώποις δυνατὰ παρὰ τῷ θεῷ ἐστιν. 28 Εἶπεν δὲ ὁ Πέτρος, Ἰδοὺ ἡμεῖς ἀφέντες τὰ ἴδια ἠκολουθήσαμέν σοι. 29 ὁ δὲ εἶπεν αὐτοῖς, Ἀμὴν λέγω ὑμῖν ὅτι οὐδείς ἐστιν ὃς ἀφῆκεν οἰκίαν ἢ γυναῖκα ἢ ἀδελφοὺς ἢ γονεῖς ἢ τέκνα ἕνεκεν τῆς βασιλείας τοῦ θεοῦ, 30 ὃς οὐχὶ μὴ [ἀπο]λάβῃ πολλαπλασίονα ἐν τῷ καιρῷ τούτῳ καὶ ἐν τῷ αἰῶνι τῷ ἐρχομένῳ ζωὴν αἰώνιον.
A Third Time Jesus Foretells His Death and Resurrection
(Mt 20.17‑19Mk 10.32‑34)
31 Παραλαβὼν δὲ τοὺς δώδεκα εἶπεν πρὸς αὐτούς, Ἰδοὺ ἀναβαίνομεν εἰς Ἰερουσαλήμ, καὶ τελεσθήσεται πάντα τὰ γεγραμμένα διὰ τῶν προφητῶν τῷ υἱῷ τοῦ ἀνθρώπου· 32 παραδοθήσεται γὰρ τοῖς ἔθνεσιν καὶ ἐμπαιχθήσεται καὶ ὑβρισθήσεται καὶ ἐμπτυσθήσεται 33 καὶ μαστιγώσαντες ἀποκτενοῦσιν αὐτόν, καὶ τῇ ἡμέρᾳ τῇ τρίτῃ ἀναστήσεται. 34 καὶ αὐτοὶ οὐδὲν τούτων συνῆκαν καὶ ἦν τὸ ῥῆμα τοῦτο κεκρυμμένον ἀπ᾽ αὐτῶν καὶ οὐκ ἐγίνωσκον τὰ λεγόμενα.
The Healing of a Blind Beggar near Jericho
(Mt 20.29‑34Mk 10.46‑52)
35 Ἐγένετο δὲ ἐν τῷ ἐγγίζειν αὐτὸν εἰς Ἰεριχὼ τυφλός τις ἐκάθητο παρὰ τὴν ὁδὸν ἐπαιτῶν. 36 ἀκούσας δὲ ὄχλου διαπορευομένου ἐπυνθάνετο τί εἴη τοῦτο. 37 ἀπήγγειλαν δὲ αὐτῷ ὅτι Ἰησοῦς ὁ Ναζωραῖος παρέρχεται. 38 καὶ ἐβόησεν λέγων, Ἰησοῦ υἱὲ Δαυίδ, ἐλέησόν με. 39 καὶ οἱ προάγοντες ἐπετίμων αὐτῷ ἵνα σιγήσῃ, αὐτὸς δὲ πολλῷ μᾶλλον ἔκραζεν, Υἱὲ Δαυίδ, ἐλέησόν με. 40 σταθεὶς δὲ ὁ Ἰησοῦς ἐκέλευσεν αὐτὸν ἀχθῆναι πρὸς αὐτόν. ἐγγίσαντος δὲ αὐτοῦ ἐπηρώτησεν αὐτόν, 41 Τί σοι θέλεις ποιήσω; ὁ δὲ εἶπεν, Κύριε, ἵνα ἀναβλέψω. 42 καὶ ὁ Ἰησοῦς εἶπεν αὐτῷ, Ἀνάβλεψον· ἡ πίστις σου σέσωκέν σε. 43 καὶ παραχρῆμα ἀνέβλεψεν καὶ ἠκολούθει αὐτῷ δοξάζων τὸν θεόν. καὶ πᾶς ὁ λαὸς ἰδὼν ἔδωκεν αἶνον τῷ θεῷ.
1 Dicebat autem et parabolam ad illos
quoniam oportet semper orare et non deficere
2 dicens
iudex quidam erat in quadam civitate
qui Deum non timebat et hominem non verebatur
3 vidua autem quaedam erat in civitate illa
et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meo
4 et nolebat per multum tempus
post haec autem dixit intra se
et si Deum non timeo nec hominem revereor
5 tamen quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam
ne in novissimo veniens suggillet me
6 ait autem Dominus audite quid iudex iniquitatis dicit
7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum
clamantium ad se die ac nocte
et patientiam habebit in illis
8 dico vobis quia cito faciet vindictam illorum
verumtamen Filius hominis veniens
putas inveniet fidem in terra
9 dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti
et aspernabantur ceteros parabolam istam
10 duo homines ascenderunt in templum ut orarent
unus Pharisaeus et alter publicanus
11 Pharisaeus stans haec apud se orabat
Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum
raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus
12 ieiuno bis in sabbato decimas do omnium quae possideo
13 et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare
sed percutiebat pectus suum dicens
Deus propitius esto mihi peccatori
14 dico vobis
descendit hic iustificatus in domum suam ab illo
Quia omnis qui se exaltat humiliabitur
et qui se humiliat exaltabitur
15 Adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret
quod cum viderent discipuli increpabant illos
16 Iesus autem convocans illos dixit
sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare
talium est enim regnum Dei
17 Amen dico vobis
quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer
non intrabit in illud
18 Et interrogavit eum quidam princeps dicens
magister bone quid faciens vitam aeternam possidebo
19 dixit autem ei Iesus
quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus Deus
20 mandata nosti non occides non moechaberis
non furtum facies non falsum testimonium dices
honora patrem tuum et matrem
21 qui ait haec omnia custodivi a iuventute mea
22 Quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi deest
omnia quaecumque habes vende et da pauperibus
et habebis thesaurum in caelo
et veni sequere me
23 His ille auditis contristatus est quia dives erat valde
24 videns autem illum Iesus tristem factum dixit
quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt
25 facilius est enim camelum per foramen acus transire
quam divitem intrare in regnum Dei
26 et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri
27 ait illis
quae inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum
28 ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te
29 Qui dixit eis amen dico vobis
nemo est qui reliquit domum aut parentes
aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei
30 et non recipiat multo plura in hoc tempore
et in saeculo venturo vitam aeternam
31 Adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis
ecce ascendimus Hierosolyma
et consummabuntur omnia
quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis
32 tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur
33 et postquam flagellaverint occident eum
et die tertia resurget
34 Et ipsi nihil horum intellexerunt
et erat verbum istud absconditum ab eis
et non intellegebant quae dicebantur
35 Factum est autem cum adpropinquaret Hiericho
caecus quidam sedebat secus viam mendicans
36 et cum audiret turbam praetereuntem
interrogabat quid hoc esset
37 dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret
38 et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei
39 et qui praeibant increpabant eum ut taceret
ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei
40 stans autem Iesus iussit illum adduci ad se
et cum adpropinquasset interrogavit illum
41 dicens
quid tibi vis faciam
at ille dixit Domine ut videam
42 et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit
43 et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum
et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo