Repent or Perish
1 Παρῆσαν δέ τινες ἐν αὐτῷ τῷ καιρῷ ἀπαγγέλλοντες αὐτῷ περὶ τῶν Γαλιλαίων ὧν τὸ αἷμα Πιλᾶτος ἔμιξεν μετὰ τῶν θυσιῶν αὐτῶν. 2 καὶ ἀποκριθεὶς εἶπεν αὐτοῖς, Δοκεῖτε ὅτι οἱ Γαλιλαῖοι οὗτοι ἁμαρτωλοὶ παρὰ πάντας τοὺς Γαλιλαίους ἐγένοντο, ὅτι ταῦτα πεπόνθασιν; 3 οὐχί, λέγω ὑμῖν, ἀλλ᾽ ἐὰν μὴ μετανοῆτε πάντες ὁμοίως ἀπολεῖσθε. 4 ἢ ἐκεῖνοι οἱ δεκαοκτὼ ἐφ᾽ οὓς ἔπεσεν ὁ πύργος ἐν τῷ Σιλωὰμ καὶ ἀπέκτεινεν αὐτούς, δοκεῖτε ὅτι αὐτοὶ ὀφειλέται ἐγένοντο παρὰ πάντας τοὺς ἀνθρώπους τοὺς κατοικοῦντας Ἰερουσαλήμ; 5 οὐχί, λέγω ὑμῖν, ἀλλ᾽ ἐὰν μὴ μετανοῆτε πάντες ὡσαύτως ἀπολεῖσθε.
The Parable of the Barren Fig Tree
6 Ἔλεγεν δὲ ταύτην τὴν παραβολήν· Συκῆν εἶχέν τις πεφυτευμένην ἐν τῷ ἀμπελῶνι αὐτοῦ, καὶ ἦλθεν ζητῶν καρπὸν ἐν αὐτῇ καὶ οὐχ εὗρεν. 7 εἶπεν δὲ πρὸς τὸν ἀμπελουργόν, Ἰδοὺ τρία ἔτη ἀφ᾽ οὗ ἔρχομαι ζητῶν καρπὸν ἐν τῇ συκῇ ταύτῃ καὶ οὐχ εὑρίσκω· ἔκκοψον [οὖν] αὐτήν, ἱνατί καὶ τὴν γῆν καταργεῖ; 8 ὁ δὲ ἀποκριθεὶς λέγει αὐτῷ, Κύριε, ἄφες αὐτὴν καὶ τοῦτο τὸ ἔτος, ἕως ὅτου σκάψω περὶ αὐτὴν καὶ βάλω κόπρια, 9 κἂν μὲν ποιήσῃ καρπὸν εἰς τὸ μέλλον· εἰ δὲ μή γε, ἐκκόψεις αὐτήν.
The Healing of a Crippled Woman on the Sabbath
10 Ἦν δὲ διδάσκων ἐν μιᾷ τῶν συναγωγῶν ἐν τοῖς σάββασιν. 11 καὶ ἰδοὺ γυνὴ πνεῦμα ἔχουσα ἀσθενείας ἔτη δεκαοκτὼ καὶ ἦν συγκύπτουσα καὶ μὴ δυναμένη ἀνακύψαι εἰς τὸ παντελές. 12 ἰδὼν δὲ αὐτὴν ὁ Ἰησοῦς προσεφώνησεν καὶ εἶπεν αὐτῇ, Γύναι, ἀπολέλυσαι τῆς ἀσθενείας σου, 13 καὶ ἐπέθηκεν αὐτῇ τὰς χεῖρας· καὶ παραχρῆμα ἀνωρθώθη καὶ ἐδόξαζεν τὸν θεόν. 14 ἀποκριθεὶς δὲ ὁ ἀρχισυνάγωγος, ἀγανακτῶν ὅτι τῷ σαββάτῳ ἐθεράπευσεν ὁ Ἰησοῦς, ἔλεγεν τῷ ὄχλῳ ὅτι Ἓξ ἡμέραι εἰσὶν ἐν αἷς δεῖ ἐργάζεσθαι· ἐν αὐταῖς οὖν ἐρχόμενοι θεραπεύεσθε καὶ μὴ τῇ ἡμέρᾳ τοῦ σαββάτου. 15 ἀπεκρίθη δὲ αὐτῷ ὁ κύριος καὶ εἶπεν, Ὑποκριταί, ἕκαστος ὑμῶν τῷ σαββάτῳ οὐ λύει τὸν βοῦν αὐτοῦ ἢ τὸν ὄνον ἀπὸ τῆς φάτνης καὶ ἀπαγαγὼν ποτίζει; 16 ταύτην δὲ θυγατέρα Ἀβραὰμ οὖσαν, ἣν ἔδησεν ὁ Σατανᾶς ἰδοὺ δέκα καὶ ὀκτὼ ἔτη, οὐκ ἔδει λυθῆναι ἀπὸ τοῦ δεσμοῦ τούτου τῇ ἡμέρᾳ τοῦ σαββάτου; 17 καὶ ταῦτα λέγοντος αὐτοῦ κατῃσχύνοντο πάντες οἱ ἀντικείμενοι αὐτῷ, καὶ πᾶς ὁ ὄχλος ἔχαιρεν ἐπὶ πᾶσιν τοῖς ἐνδόξοις τοῖς γινομένοις ὑπ᾽ αὐτοῦ.
The Parables of the Mustard Seed and the Leaven
(Mt 13.31‑33Mk 4.30‑32)
18 Ἔλεγεν οὖν, Τίνι ὁμοία ἐστὶν ἡ βασιλεία τοῦ θεοῦ καὶ τίνι ὁμοιώσω αὐτήν; 19 ὁμοία ἐστὶν κόκκῳ σινάπεως, ὃν λαβὼν ἄνθρωπος ἔβαλεν εἰς κῆπον ἑαυτοῦ, καὶ ηὔξησεν καὶ ἐγένετο εἰς δένδρον, καὶ τὰ πετεινὰ τοῦ οὐρανοῦ κατεσκήνωσεν ἐν τοῖς κλάδοις αὐτοῦ.
20 Καὶ πάλιν εἶπεν, Τίνι ὁμοιώσω τὴν βασιλείαν τοῦ θεοῦ; 21 ὁμοία ἐστὶν ζύμῃ, ἣν λαβοῦσα γυνὴ [ἐν]έκρυψεν εἰς ἀλεύρου σάτα τρία ἕως οὗ ἐζυμώθη ὅλον.
The Narrow Door
(Mt 7.13‑14, Mt 21‑23)
22 Καὶ διεπορεύετο κατὰ πόλεις καὶ κώμας διδάσκων καὶ πορείαν ποιούμενος εἰς Ἱεροσόλυμα. 23 εἶπεν δέ τις αὐτῷ, Κύριε, εἰ ὀλίγοι οἱ σῳζόμενοι; ὁ δὲ εἶπεν πρὸς αὐτούς, 24 Ἀγωνίζεσθε εἰσελθεῖν διὰ τῆς στενῆς θύρας, ὅτι πολλοί, λέγω ὑμῖν, ζητήσουσιν εἰσελθεῖν καὶ οὐκ ἰσχύσουσιν. 25 ἀφ᾽ οὗ ἂν ἐγερθῇ ὁ οἰκοδεσπότης καὶ ἀποκλείσῃ τὴν θύραν καὶ ἄρξησθε ἔξω ἑστάναι καὶ κρούειν τὴν θύραν λέγοντες, Κύριε, ἄνοιξον ἡμῖν, καὶ ἀποκριθεὶς ἐρεῖ ὑμῖν, Οὐκ οἶδα ὑμᾶς πόθεν ἐστέ. 26 τότε ἄρξεσθε λέγειν, Ἐφάγομεν ἐνώπιόν σου καὶ ἐπίομεν καὶ ἐν ταῖς πλατείαις ἡμῶν ἐδίδαξας· 27 καὶ ἐρεῖ λέγων ὑμῖν, Οὐκ οἶδα [ὑμᾶς] πόθεν ἐστέ· ἀπόστητε ἀπ᾽ ἐμοῦ πάντες ἐργάται ἀδικίας. 28 ἐκεῖ ἔσται ὁ κλαυθμὸς καὶ ὁ βρυγμὸς τῶν ὀδόντων, ὅταν ὄψησθε Ἀβραὰμ καὶ Ἰσαὰκ καὶ Ἰακὼβ καὶ πάντας τοὺς προφήτας ἐν τῇ βασιλείᾳ τοῦ θεοῦ, ὑμᾶς δὲ ἐκβαλλομένους ἔξω. 29 καὶ ἥξουσιν ἀπὸ ἀνατολῶν καὶ δυσμῶν καὶ ἀπὸ βορρᾶ καὶ νότου καὶ ἀνακλιθήσονται ἐν τῇ βασιλείᾳ τοῦ θεοῦ. 30 καὶ ἰδοὺ εἰσὶν ἔσχατοι οἳ ἔσονται πρῶτοι καὶ εἰσὶν πρῶτοι οἳ ἔσονται ἔσχατοι.
The Lament over Jerusalem
(Mt 23.37‑39)
31 Ἐν αὐτῇ τῇ ὥρᾳ προσῆλθάν τινες Φαρισαῖοι λέγοντες αὐτῷ, Ἔξελθε καὶ πορεύου ἐντεῦθεν, ὅτι Ἡρῴδης θέλει σε ἀποκτεῖναι. 32 καὶ εἶπεν αὐτοῖς, Πορευθέντες εἴπατε τῇ ἀλώπεκι ταύτῃ, Ἰδοὺ ἐκβάλλω δαιμόνια καὶ ἰάσεις ἀποτελῶ σήμερον καὶ αὔριον καὶ τῇ τρίτῃ τελειοῦμαι. 33 πλὴν δεῖ με σήμερον καὶ αὔριον καὶ τῇ ἐχομένῃ πορεύεσθαι, ὅτι οὐκ ἐνδέχεται προφήτην ἀπολέσθαι ἔξω Ἰερουσαλήμ. 34 Ἰερουσαλὴμ Ἰερουσαλήμ, ἡ ἀποκτείνουσα τοὺς προφήτας καὶ λιθοβολοῦσα τοὺς ἀπεσταλμένους πρὸς αὐτήν, ποσάκις ἠθέλησα ἐπισυνάξαι τὰ τέκνα σου ὃν τρόπον ὄρνις τὴν ἑαυτῆς νοσσιὰν ὑπὸ τὰς πτέρυγας, καὶ οὐκ ἠθελήσατε. 35 ἰδοὺ ἀφίεται ὑμῖν ὁ οἶκος ὑμῶν. λέγω [δὲ] ὑμῖν, οὐ μὴ ἴδητέ με ἕως [ἥξει ὅτε] εἴπητε, Εὐλογημένος ὁ ἐρχόμενος ἐν ὀνόματι κυρίου.
1 Aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis
quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum
2 et respondens dixit illis
putatis quod hii Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt
quia talia passi sunt
3 non dico vobis
sed nisi paenitentiam habueritis omnes similiter peribitis
4 sicut illi decem et octo
supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos
putatis quia et ipsi debitores fuerunt
praeter omnes homines habitantes in Hierusalem
5 non dico vobis
sed si non paenitentiam egeritis
omnes similiter peribitis
6 Dicebat autem hanc similitudinem
arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua
et venit quaerens fructum in illa et non invenit
7 dixit autem ad cultorem vineae ecce anni tres sunt
ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio
succide ergo illam ut quid etiam terram occupat
8 at ille respondens dixit illi
domine dimitte illam et hoc anno
usque dum fodiam circa illam et mittam stercora
9 et si quidem fecerit fructum
sin autem in futurum succides eam
10 erat autem docens in synagoga eorum sabbatis
11 et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo
et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere
12 quam cum videret Iesus vocavit ad se et ait
illi
mulier dimissa es ab infirmitate tua
13 et inposuit illi manus et confestim erecta est et glorificabat Deum
14 Respondens autem archisynagogus
indignans quia sabbato curasset Iesus dicebat turbae
sex dies sunt in quibus oportet operari
in his ergo venite et curamini et non in die sabbati
15 respondit autem ad illum Dominus et dixit
hypocritae unusquisque vestrum sabbato non solvit
bovem suum aut asinum a praesepio
et ducit adaquare
16 hanc autem filiam Abrahae
quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis
non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati
17 Et cum haec diceret erubescebant omnes adversarii eius
et omnis populus gaudebat in universis quae gloriose fiebant ab eo
18 Dicebat ergo cui simile est regnum Dei
et cui simile esse existimabo illud
19 simile est grano sinapis
quod acceptum homo misit in hortum suum
et crevit et factum est in arborem magnam
et volucres caeli requieverunt in ramis eius
20 Et iterum dixit cui simile aestimabo regnum Dei
21 simile est
fermento
quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria
donec fermentaretur totum
22 Et ibat per civitates et castella docens
et iter faciens in Hierusalem
23 Ait autem illi quidam Domine si pauci sunt qui salvantur
ipse autem dixit ad illos
24 contendite intrare per angustam portam
quia multi dico vobis quaerunt intrare
et non poterunt
25 Cum autem intraverit pater familias et cluserit ostium
et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes
Domine aperi nobis
et respondens dicet vobis nescio vos unde sitis
26 tunc incipietis dicere
manducavimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti
27 et dicet vobis nescio vos unde sitis
discedite a me omnes operarii iniquitatis
28 ibi erit fletus et stridor dentium
Cum videritis Abraham et Isaac et Iacob
et omnes prophetas in regno Dei
vos autem expelli foras
29 et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro
et accumbent in regno Dei
30 Et ecce sunt novissimi qui erunt primi
et sunt primi qui erunt novissimi
31 In ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum dicentes illi
exi et vade hinc quia Herodes vult te occidere
32 et ait illis ite dicite vulpi illi
ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras
et tertia consummor
33 verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare
quia non capit prophetam perire extra Hierusalem
34 Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas
et lapidas eos qui mittuntur ad te
quotiens volui congregare filios tuos
quemadmodum avis nidum suum sub pinnis et noluisti
35 ecce relinquitur vobis domus vestra
dico autem vobis
quia non videbitis me donec veniat cum dicetis
benedictus qui venit in nomine Domini