Teaching about Divorce
(Mt 19.1‑12)
1 Καὶ ἐκεῖθεν ἀναστὰς ἔρχεται εἰς τὰ ὅρια τῆς Ἰουδαίας [καὶ] πέραν τοῦ Ἰορδάνου, καὶ συμπορεύονται πάλιν ὄχλοι πρὸς αὐτόν, καὶ ὡς εἰώθει πάλιν ἐδίδασκεν αὐτούς. 2 καὶ προσελθόντες Φαρισαῖοι ἐπηρώτων αὐτὸν εἰ ἔξεστιν ἀνδρὶ γυναῖκα ἀπολῦσαι, πειράζοντες αὐτόν. 3 ὁ δὲ ἀποκριθεὶς εἶπεν αὐτοῖς, Τί ὑμῖν ἐνετείλατο Μωϋσῆς; 4 οἱ δὲ εἶπαν, Ἐπέτρεψεν Μωϋσῆς βιβλίον ἀποστασίου γράψαι καὶ ἀπολῦσαι. 5 ὁ δὲ Ἰησοῦς εἶπεν αὐτοῖς, Πρὸς τὴν σκληροκαρδίαν ὑμῶν ἔγραψεν ὑμῖν τὴν ἐντολὴν ταύτην. 6 ἀπὸ δὲ ἀρχῆς κτίσεως ἄρσεν καὶ θῆλυ ἐποίησεν αὐτούς · 7 ἕνεκεν τούτου καταλείψει ἄνθρωπος τὸν πατέρα αὐτοῦ καὶ τὴν μητέρα [καὶ προσκολληθήσεται πρὸς τὴν γυναῖκα αὐτοῦ ] , 8 καὶ ἔσονται οἱ δύο εἰς σάρκα μίαν· ὥστε οὐκέτι εἰσὶν δύο ἀλλὰ μία σάρξ. 9 ὃ οὖν ὁ θεὸς συνέζευξεν ἄνθρωπος μὴ χωριζέτω. 10 Καὶ εἰς τὴν οἰκίαν πάλιν οἱ μαθηταὶ περὶ τούτου ἐπηρώτων αὐτόν. 11 καὶ λέγει αὐτοῖς, Ὃς ἂν ἀπολύσῃ τὴν γυναῖκα αὐτοῦ καὶ γαμήσῃ ἄλλην μοιχᾶται ἐπ᾽ αὐτήν· 12 καὶ ἐὰν αὐτὴ ἀπολύσασα τὸν ἄνδρα αὐτῆς γαμήσῃ ἄλλον μοιχᾶται.
Little Children Blessed
(Mt 19.13‑15Lk 18.15‑17)
13 Καὶ προσέφερον αὐτῷ παιδία ἵνα αὐτῶν ἅψηται· οἱ δὲ μαθηταὶ ἐπετίμησαν αὐτοῖς. 14 ἰδὼν δὲ ὁ Ἰησοῦς ἠγανάκτησεν καὶ εἶπεν αὐτοῖς, Ἄφετε τὰ παιδία ἔρχεσθαι πρός με, μὴ κωλύετε αὐτά, τῶν γὰρ τοιούτων ἐστὶν ἡ βασιλεία τοῦ θεοῦ. 15 ἀμὴν λέγω ὑμῖν, ὃς ἂν μὴ δέξηται τὴν βασιλείαν τοῦ θεοῦ ὡς παιδίον, οὐ μὴ εἰσέλθῃ εἰς αὐτήν. 16 καὶ ἐναγκαλισάμενος αὐτὰ κατευλόγει τιθεὶς τὰς χεῖρας ἐπ᾽ αὐτά.
The Rich Man
(Mt 19.16‑30Lk 18.18‑30)
17 Καὶ ἐκπορευομένου αὐτοῦ εἰς ὁδὸν προσδραμὼν εἷς καὶ γονυπετήσας αὐτὸν ἐπηρώτα αὐτόν, Διδάσκαλε ἀγαθέ, τί ποιήσω ἵνα ζωὴν αἰώνιον κληρονομήσω; 18 ὁ δὲ Ἰησοῦς εἶπεν αὐτῷ, Τί με λέγεις ἀγαθόν; οὐδεὶς ἀγαθὸς εἰ μὴ εἷς ὁ θεός. 19 τὰς ἐντολὰς οἶδας· Μὴ φονεύσῃς, Μὴ μοιχεύσῃς, Μὴ κλέψῃς, Μὴ ψευδομαρτυρήσῃς , Μὴ ἀποστερήσῃς, Τίμα τὸν πατέρα σου καὶ τὴν μητέρα. 20 ὁ δὲ ἔφη αὐτῷ, Διδάσκαλε, ταῦτα πάντα ἐφυλαξάμην ἐκ νεότητός μου. 21 ὁ δὲ Ἰησοῦς ἐμβλέψας αὐτῷ ἠγάπησεν αὐτὸν καὶ εἶπεν αὐτῷ, Ἕν σε ὑστερεῖ· ὕπαγε, ὅσα ἔχεις πώλησον καὶ δὸς [τοῖς] πτωχοῖς, καὶ ἕξεις θησαυρὸν ἐν οὐρανῷ, καὶ δεῦρο ἀκολούθει μοι. 22 ὁ δὲ στυγνάσας ἐπὶ τῷ λόγῳ ἀπῆλθεν λυπούμενος· ἦν γὰρ ἔχων κτήματα πολλά.
23 Καὶ περιβλεψάμενος ὁ Ἰησοῦς λέγει τοῖς μαθηταῖς αὐτοῦ, Πῶς δυσκόλως οἱ τὰ χρήματα ἔχοντες εἰς τὴν βασιλείαν τοῦ θεοῦ εἰσελεύσονται. 24 οἱ δὲ μαθηταὶ ἐθαμβοῦντο ἐπὶ τοῖς λόγοις αὐτοῦ. ὁ δὲ Ἰησοῦς πάλιν ἀποκριθεὶς λέγει αὐτοῖς, Τέκνα, πῶς δύσκολόν ἐστιν εἰς τὴν βασιλείαν τοῦ θεοῦ εἰσελθεῖν· 25 εὐκοπώτερόν ἐστιν κάμηλον διὰ [τῆς] τρυμαλιᾶς [τῆς] ῥαφίδος διελθεῖν ἢ πλούσιον εἰς τὴν βασιλείαν τοῦ θεοῦ εἰσελθεῖν. 26 οἱ δὲ περισσῶς ἐξεπλήσσοντο λέγοντες πρὸς ἑαυτούς, Καὶ τίς δύναται σωθῆναι; 27 ἐμβλέψας αὐτοῖς ὁ Ἰησοῦς λέγει, Παρὰ ἀνθρώποις ἀδύνατον, ἀλλ᾽ οὐ παρὰ θεῷ· πάντα γὰρ δυνατὰ παρὰ τῷ θεῷ. 28 Ἤρξατο λέγειν ὁ Πέτρος αὐτῷ, Ἰδοὺ ἡμεῖς ἀφήκαμεν πάντα καὶ ἠκολουθήκαμέν σοι. 29 ἔφη ὁ Ἰησοῦς, Ἀμὴν λέγω ὑμῖν, οὐδείς ἐστιν ὃς ἀφῆκεν οἰκίαν ἢ ἀδελφοὺς ἢ ἀδελφὰς ἢ μητέρα ἢ πατέρα ἢ τέκνα ἢ ἀγροὺς ἕνεκεν ἐμοῦ καὶ ἕνεκεν τοῦ εὐαγγελίου, 30 ἐὰν μὴ λάβῃ ἑκατονταπλασίονα νῦν ἐν τῷ καιρῷ τούτῳ οἰκίας καὶ ἀδελφοὺς καὶ ἀδελφὰς καὶ μητέρας καὶ τέκνα καὶ ἀγροὺς μετὰ διωγμῶν, καὶ ἐν τῷ αἰῶνι τῷ ἐρχομένῳ ζωὴν αἰώνιον. 31 πολλοὶ δὲ ἔσονται πρῶτοι ἔσχατοι καὶ [οἱ] ἔσχατοι πρῶτοι.
A Third Time Jesus Foretells His Death and Resurrection
(Mt 20.17‑19Lk 18.31‑34)
32 Ἦσαν δὲ ἐν τῇ ὁδῷ ἀναβαίνοντες εἰς Ἱεροσόλυμα, καὶ ἦν προάγων αὐτοὺς ὁ Ἰησοῦς, καὶ ἐθαμβοῦντο, οἱ δὲ ἀκολουθοῦντες ἐφοβοῦντο. καὶ παραλαβὼν πάλιν τοὺς δώδεκα ἤρξατο αὐτοῖς λέγειν τὰ μέλλοντα αὐτῷ συμβαίνειν 33 ὅτι Ἰδοὺ ἀναβαίνομεν εἰς Ἱεροσόλυμα, καὶ ὁ υἱὸς τοῦ ἀνθρώπου παραδοθήσεται τοῖς ἀρχιερεῦσιν καὶ τοῖς γραμματεῦσιν, καὶ κατακρινοῦσιν αὐτὸν θανάτῳ καὶ παραδώσουσιν αὐτὸν τοῖς ἔθνεσιν 34 καὶ ἐμπαίξουσιν αὐτῷ καὶ ἐμπτύσουσιν αὐτῷ καὶ μαστιγώσουσιν αὐτὸν καὶ ἀποκτενοῦσιν, καὶ μετὰ τρεῖς ἡμέρας ἀναστήσεται.
The Request of James and John
(Mt 20.20‑28)
35 Καὶ προσπορεύονται αὐτῷ Ἰάκωβος καὶ Ἰωάννης οἱ υἱοὶ Ζεβεδαίου λέγοντες αὐτῷ, Διδάσκαλε, θέλομεν ἵνα ὃ ἐὰν αἰτήσωμέν σε ποιήσῃς ἡμῖν. 36 ὁ δὲ εἶπεν αὐτοῖς, Τί θέλετέ [με] ποιήσω ὑμῖν; 37 οἱ δὲ εἶπαν αὐτῷ, Δὸς ἡμῖν ἵνα εἷς σου ἐκ δεξιῶν καὶ εἷς ἐξ ἀριστερῶν καθίσωμεν ἐν τῇ δόξῃ σου. 38 ὁ δὲ Ἰησοῦς εἶπεν αὐτοῖς, Οὐκ οἴδατε τί αἰτεῖσθε. δύνασθε πιεῖν τὸ ποτήριον ὃ ἐγὼ πίνω ἢ τὸ βάπτισμα ὃ ἐγὼ βαπτίζομαι βαπτισθῆναι; 39 οἱ δὲ εἶπαν αὐτῷ, Δυνάμεθα. ὁ δὲ Ἰησοῦς εἶπεν αὐτοῖς, Τὸ ποτήριον ὃ ἐγὼ πίνω πίεσθε καὶ τὸ βάπτισμα ὃ ἐγὼ βαπτίζομαι βαπτισθήσεσθε, 40 τὸ δὲ καθίσαι ἐκ δεξιῶν μου ἢ ἐξ εὐωνύμων οὐκ ἔστιν ἐμὸν δοῦναι, ἀλλ᾽ οἷς ἡτοίμασται. 41 Καὶ ἀκούσαντες οἱ δέκα ἤρξαντο ἀγανακτεῖν περὶ Ἰακώβου καὶ Ἰωάννου. 42 καὶ προσκαλεσάμενος αὐτοὺς ὁ Ἰησοῦς λέγει αὐτοῖς, Οἴδατε ὅτι οἱ δοκοῦντες ἄρχειν τῶν ἐθνῶν κατακυριεύουσιν αὐτῶν καὶ οἱ μεγάλοι αὐτῶν κατεξουσιάζουσιν αὐτῶν. 43 οὐχ οὕτως δέ ἐστιν ἐν ὑμῖν, ἀλλ᾽ ὃς ἂν θέλῃ μέγας γενέσθαι ἐν ὑμῖν ἔσται ὑμῶν διάκονος, 44 καὶ ὃς ἂν θέλῃ ἐν ὑμῖν εἶναι πρῶτος ἔσται πάντων δοῦλος· 45 καὶ γὰρ ὁ υἱὸς τοῦ ἀνθρώπου οὐκ ἦλθεν διακονηθῆναι ἀλλὰ διακονῆσαι καὶ δοῦναι τὴν ψυχὴν αὐτοῦ λύτρον ἀντὶ πολλῶν.
The Healing of Blind Bartimaeus
(Mt 20.29‑34Lk 18.35‑43)
46 Καὶ ἔρχονται εἰς Ἰεριχώ. καὶ ἐκπορευομένου αὐτοῦ ἀπὸ Ἰεριχὼ καὶ τῶν μαθητῶν αὐτοῦ καὶ ὄχλου ἱκανοῦ ὁ υἱὸς Τιμαίου Βαρτιμαῖος, τυφλὸς προσαίτης, ἐκάθητο παρὰ τὴν ὁδόν. 47 καὶ ἀκούσας ὅτι Ἰησοῦς ὁ Ναζαρηνός ἐστιν ἤρξατο κράζειν καὶ λέγειν, Υἱὲ Δαυὶδ Ἰησοῦ, ἐλέησόν με. 48 καὶ ἐπετίμων αὐτῷ πολλοὶ ἵνα σιωπήσῃ· ὁ δὲ πολλῷ μᾶλλον ἔκραζεν, Υἱὲ Δαυίδ, ἐλέησόν με. 49 καὶ στὰς ὁ Ἰησοῦς εἶπεν, Φωνήσατε αὐτόν. καὶ φωνοῦσιν τὸν τυφλὸν λέγοντες αὐτῷ, Θάρσει, ἔγειρε, φωνεῖ σε. 50 ὁ δὲ ἀποβαλὼν τὸ ἱμάτιον αὐτοῦ ἀναπηδήσας ἦλθεν πρὸς τὸν Ἰησοῦν. 51 καὶ ἀποκριθεὶς αὐτῷ ὁ Ἰησοῦς εἶπεν, Τί σοι θέλεις ποιήσω; ὁ δὲ τυφλὸς εἶπεν αὐτῷ, Ραββουνι, ἵνα ἀναβλέψω. 52 καὶ ὁ Ἰησοῦς εἶπεν αὐτῷ, Ὕπαγε, ἡ πίστις σου σέσωκέν σε. καὶ εὐθὺς ἀνέβλεψεν καὶ ἠκολούθει αὐτῷ ἐν τῇ ὁδῷ.
1 Et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanen
et conveniunt iterum turbae ad eum
et sicut consueverat iterum docebat illos
2 et accedentes Pharisaei interrogabant eum
si licet viro uxorem dimittere
temptantes eum
3 at ille respondens dixit eis quid vobis praecepit Moses
4 qui dixerunt
Moses permisit libellum repudii scribere et dimittere
5 quibus respondens Iesus ait
ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud
6 ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus
7 propter hoc relinquet homo patrem
suum et matrem
et adherebit ad uxorem suam
8 et erunt duo in carne una
itaque iam non sunt duo sed una caro
9 quod ergo Deus iunxit homo non separet
10 Et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum
11 Et dicit illis
quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit
adulterium committit super eam
12 et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit moechatur
13 Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos
discipuli autem comminabantur offerentibus
14 quos cum videret Iesus indigne tulit et ait illis
sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos
talium est enim regnum Dei
15 amen dico vobis
quisque non receperit regnum Dei velut
parvulus
non intrabit in illud
16 et conplexans eos et inponens manus super illos
benedicebat eos
17 Et cum egressus esset in viam
procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum
magister bone quid faciam ut vitam aeternam percipiam
18 Iesus autem dixit ei
quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus Deus
19 praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris
ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris
honora patrem tuum et matrem
20 et ille respondens ait illi
magister omnia haec conservavi a iuventute mea
21 Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi
unum tibi deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus
et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me
22 Qui contristatus in verbo abiit maerens
erat enim habens possessiones multas
23 et circumspiciens Iesus ait discipulis suis
quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt
24 discipuli autem obstupescebant in verbis eius
at Iesus rursus respondens ait illis
filioli quam difficile est
confidentes in pecuniis regnum Dei introire
25 facilius est camelum per foramen acus transire
quam divitem intrare in regnum Dei
26 qui magis admirabantur dicentes ad semet ipsos
et quis potest salvus fieri
27 et intuens illos Iesus ait
apud homines inpossibile est sed non apud Deum
omnia enim possibilia sunt apud Deum
28 coepit Petrus ei dicere
ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te
29 Respondens Iesus ait amen dico vobis
nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores
aut matrem aut patrem aut filios aut
agros
propter me et propter evangelium
30 qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc
domos et fratres et sorores
et matres et filios et agros cum persecutionibus
et in saeculo futuro vitam aeternam
31 Multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi
32 Erant autem in via ascendentes in Hierosolyma
et praecedebat illos Iesus
et stupebant et sequentes timebant
et adsumens iterum duodecim
coepit illis dicere quae essent ei ventura
33 quia ecce ascendimus in Hierosolyma
et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et
senioribus
et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus
34 et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum
et interficient eum et tertia die resurget
35 Et accedunt ad illum Iacobus et Iohannes
filii Zebedaei dicentes
magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobis
36 at ille dixit eis quid vultis ut faciam vobis
37 et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam
et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua
38 Iesus autem ait eis nescitis quid petatis
potestis bibere calicem quem ego bibo
aut baptismum quo ego baptizor baptizari
39 at illi dixerunt ei possumus
Iesus autem ait eis calicem quidem quem ego bibo bibetis
et baptismum quo ego baptizor baptizabimini
40 sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram
non est meum dare sed quibus paratum est
41 Et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Iohanne
42 Iesus autem vocans eos ait illis
scitis quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis
et principes eorum potestatem habent ipsorum
43 non ita est autem in vobis
sed quicumque voluerit fieri maior erit vester minister
44 et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servus
45 Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei
sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis
46 Et veniunt Hierichum
et proficiscente eo de Hiericho
et discipulis eius et plurima multitudine
filius Timei Bartimeus caecus sedebat iuxta viam mendicans
47 qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est
coepit clamare et dicere Fili David Iesu miserere mei
48 et comminabantur illi multi ut taceret
at ille multo magis clamabat Fili David miserere mei
49 et stans Iesus praecepit illum vocari
et vocant caecum dicentes ei animaequior esto surge vocat te
50 qui proiecto vestimento suo exiliens venit ad eum
51 et respondens illi Iesus dixit
quid vis tibi faciam
caecus autem dixit ei rabboni ut videam
52 Iesus autem ait illi
vade fides tua te salvum fecit
et confestim vidit et sequebatur eum in via