Jesus and the Woman of Samaria
1 Ὡς οὖν ἔγνω ὁ Ἰησοῦς ὅτι ἤκουσαν οἱ Φαρισαῖοι ὅτι Ἰησοῦς πλείονας μαθητὰς ποιεῖ καὶ βαπτίζει ἢ Ἰωάννης 2 – καίτοιγε Ἰησοῦς αὐτὸς οὐκ ἐβάπτιζεν ἀλλ᾽ οἱ μαθηταὶ αὐτοῦ – 3 ἀφῆκεν τὴν Ἰουδαίαν καὶ ἀπῆλθεν πάλιν εἰς τὴν Γαλιλαίαν. 4 ἔδει δὲ αὐτὸν διέρχεσθαι διὰ τῆς Σαμαρείας. 5 ἔρχεται οὖν εἰς πόλιν τῆς Σαμαρείας λεγομένην Συχὰρ πλησίον τοῦ χωρίου ὃ ἔδωκεν Ἰακὼβ [τῷ] Ἰωσὴφ τῷ υἱῷ αὐτοῦ· 6 ἦν δὲ ἐκεῖ πηγὴ τοῦ Ἰακώβ. ὁ οὖν Ἰησοῦς κεκοπιακὼς ἐκ τῆς ὁδοιπορίας ἐκαθέζετο οὕτως ἐπὶ τῇ πηγῇ· ὥρα ἦν ὡς ἕκτη.
7 Ἔρχεται γυνὴ ἐκ τῆς Σαμαρείας ἀντλῆσαι ὕδωρ. λέγει αὐτῇ ὁ Ἰησοῦς, Δός μοι πεῖν· 8 οἱ γὰρ μαθηταὶ αὐτοῦ ἀπεληλύθεισαν εἰς τὴν πόλιν ἵνα τροφὰς ἀγοράσωσιν. 9 λέγει οὖν αὐτῷ ἡ γυνὴ ἡ Σαμαρῖτις, Πῶς σὺ Ἰουδαῖος ὢν παρ᾽ ἐμοῦ πεῖν αἰτεῖς γυναικὸς Σαμαρίτιδος οὔσης; οὐ γὰρ συγχρῶνται Ἰουδαῖοι Σαμαρίταις. 10 ἀπεκρίθη Ἰησοῦς καὶ εἶπεν αὐτῇ, Εἰ ᾔδεις τὴν δωρεὰν τοῦ θεοῦ καὶ τίς ἐστιν ὁ λέγων σοι, Δός μοι πεῖν, σὺ ἂν ᾔτησας αὐτὸν καὶ ἔδωκεν ἄν σοι ὕδωρ ζῶν. 11 λέγει αὐτῷ [ἡ γυνή], Κύριε, οὔτε ἄντλημα ἔχεις καὶ τὸ φρέαρ ἐστὶν βαθύ· πόθεν οὖν ἔχεις τὸ ὕδωρ τὸ ζῶν; 12 μὴ σὺ μείζων εἶ τοῦ πατρὸς ἡμῶν Ἰακώβ, ὃς ἔδωκεν ἡμῖν τὸ φρέαρ καὶ αὐτὸς ἐξ αὐτοῦ ἔπιεν καὶ οἱ υἱοὶ αὐτοῦ καὶ τὰ θρέμματα αὐτοῦ; 13 ἀπεκρίθη Ἰησοῦς καὶ εἶπεν αὐτῇ, Πᾶς ὁ πίνων ἐκ τοῦ ὕδατος τούτου διψήσει πάλιν· 14 ὃς δ᾽ ἂν πίῃ ἐκ τοῦ ὕδατος οὗ ἐγὼ δώσω αὐτῷ, οὐ μὴ διψήσει εἰς τὸν αἰῶνα, ἀλλὰ τὸ ὕδωρ ὃ δώσω αὐτῷ γενήσεται ἐν αὐτῷ πηγὴ ὕδατος ἁλλομένου εἰς ζωὴν αἰώνιον. 15 λέγει πρὸς αὐτὸν ἡ γυνή, Κύριε, δός μοι τοῦτο τὸ ὕδωρ, ἵνα μὴ διψῶ μηδὲ διέρχωμαι ἐνθάδε ἀντλεῖν.
16 Λέγει αὐτῇ, Ὕπαγε φώνησον τὸν ἄνδρα σου καὶ ἐλθὲ ἐνθάδε. 17 ἀπεκρίθη ἡ γυνὴ καὶ εἶπεν αὐτῷ, Οὐκ ἔχω ἄνδρα. λέγει αὐτῇ ὁ Ἰησοῦς, Καλῶς εἶπας ὅτι Ἄνδρα οὐκ ἔχω· 18 πέντε γὰρ ἄνδρας ἔσχες καὶ νῦν ὃν ἔχεις οὐκ ἔστιν σου ἀνήρ· τοῦτο ἀληθὲς εἴρηκας. 19 λέγει αὐτῷ ἡ γυνή, Κύριε, θεωρῶ ὅτι προφήτης εἶ σύ. 20 οἱ πατέρες ἡμῶν ἐν τῷ ὄρει τούτῳ προσεκύνησαν· καὶ ὑμεῖς λέγετε ὅτι ἐν Ἱεροσολύμοις ἐστὶν ὁ τόπος ὅπου προσκυνεῖν δεῖ. 21 λέγει αὐτῇ ὁ Ἰησοῦς, Πίστευέ μοι, γύναι, ὅτι ἔρχεται ὥρα ὅτε οὔτε ἐν τῷ ὄρει τούτῳ οὔτε ἐν Ἱεροσολύμοις προσκυνήσετε τῷ πατρί. 22 ὑμεῖς προσκυνεῖτε ὃ οὐκ οἴδατε· ἡμεῖς προσκυνοῦμεν ὃ οἴδαμεν, ὅτι ἡ σωτηρία ἐκ τῶν Ἰουδαίων ἐστίν. 23 ἀλλ᾽ ἔρχεται ὥρα καὶ νῦν ἐστιν, ὅτε οἱ ἀληθινοὶ προσκυνηταὶ προσκυνήσουσιν τῷ πατρὶ ἐν πνεύματι καὶ ἀληθείᾳ· καὶ γὰρ ὁ πατὴρ τοιούτους ζητεῖ τοὺς προσκυνοῦντας αὐτόν. 24 πνεῦμα ὁ θεός, καὶ τοὺς προσκυνοῦντας αὐτὸν ἐν πνεύματι καὶ ἀληθείᾳ δεῖ προσκυνεῖν. 25 λέγει αὐτῷ ἡ γυνή, Οἶδα ὅτι Μεσσίας ἔρχεται ὁ λεγόμενος χριστός· ὅταν ἔλθῃ ἐκεῖνος, ἀναγγελεῖ ἡμῖν ἅπαντα. 26 λέγει αὐτῇ ὁ Ἰησοῦς, Ἐγώ εἰμι, ὁ λαλῶν σοι.
27 Καὶ ἐπὶ τούτῳ ἦλθαν οἱ μαθηταὶ αὐτοῦ καὶ ἐθαύμαζον ὅτι μετὰ γυναικὸς ἐλάλει· οὐδεὶς μέντοι εἶπεν, Τί ζητεῖς ἢ τί λαλεῖς μετ᾽ αὐτῆς; 28 ἀφῆκεν οὖν τὴν ὑδρίαν αὐτῆς ἡ γυνὴ καὶ ἀπῆλθεν εἰς τὴν πόλιν καὶ λέγει τοῖς ἀνθρώποις, 29 Δεῦτε ἴδετε ἄνθρωπον ὃς εἶπέν μοι πάντα ὅσα ἐποίησα, μήτι οὗτός ἐστιν ὁ Χριστός; 30 ἐξῆλθον ἐκ τῆς πόλεως καὶ ἤρχοντο πρὸς αὐτόν.
31 Ἐν τῷ μεταξὺ ἠρώτων αὐτὸν οἱ μαθηταὶ λέγοντες, Ῥαββί, φάγε. 32 ὁ δὲ εἶπεν αὐτοῖς, Ἐγὼ βρῶσιν ἔχω φαγεῖν ἣν ὑμεῖς οὐκ οἴδατε. 33 ἔλεγον οὖν οἱ μαθηταὶ πρὸς ἀλλήλους, Μή τις ἤνεγκεν αὐτῷ φαγεῖν; 34 λέγει αὐτοῖς ὁ Ἰησοῦς, Ἐμὸν βρῶμά ἐστιν ἵνα ποιήσω τὸ θέλημα τοῦ πέμψαντός με καὶ τελειώσω αὐτοῦ τὸ ἔργον. 35 οὐχ ὑμεῖς λέγετε ὅτι Ἔτι τετράμηνός ἐστιν καὶ ὁ θερισμὸς ἔρχεται; ἰδοὺ λέγω ὑμῖν, ἐπάρατε τοὺς ὀφθαλμοὺς ὑμῶν καὶ θεάσασθε τὰς χώρας ὅτι λευκαί εἰσιν πρὸς θερισμόν. ἤδη 36 ὁ θερίζων μισθὸν λαμβάνει καὶ συνάγει καρπὸν εἰς ζωὴν αἰώνιον, ἵνα ὁ σπείρων ὁμοῦ χαίρῃ καὶ ὁ θερίζων. 37 ἐν γὰρ τούτῳ ὁ λόγος ἐστὶν ἀληθινὸς ὅτι Ἄλλος ἐστὶν ὁ σπείρων καὶ ἄλλος ὁ θερίζων. 38 ἐγὼ ἀπέστειλα ὑμᾶς θερίζειν ὃ οὐχ ὑμεῖς κεκοπιάκατε· ἄλλοι κεκοπιάκασιν καὶ ὑμεῖς εἰς τὸν κόπον αὐτῶν εἰσεληλύθατε.
39 Ἐκ δὲ τῆς πόλεως ἐκείνης πολλοὶ ἐπίστευσαν εἰς αὐτὸν τῶν Σαμαριτῶν διὰ τὸν λόγον τῆς γυναικὸς μαρτυρούσης ὅτι Εἶπέν μοι πάντα ἃ ἐποίησα. 40 ὡς οὖν ἦλθον πρὸς αὐτὸν οἱ Σαμαρῖται, ἠρώτων αὐτὸν μεῖναι παρ᾽ αὐτοῖς· καὶ ἔμεινεν ἐκεῖ δύο ἡμέρας. 41 καὶ πολλῷ πλείους ἐπίστευσαν διὰ τὸν λόγον αὐτοῦ, 42 τῇ τε γυναικὶ ἔλεγον ὅτι Οὐκέτι διὰ τὴν σὴν λαλιὰν πιστεύομεν, αὐτοὶ γὰρ ἀκηκόαμεν καὶ οἴδαμεν ὅτι οὗτός ἐστιν ἀληθῶς ὁ σωτὴρ τοῦ κόσμου.
The Healing of the Official’s Son
(Mt 8.5‑13Lk 7.1‑10)
43 Μετὰ δὲ τὰς δύο ἡμέρας ἐξῆλθεν ἐκεῖθεν εἰς τὴν Γαλιλαίαν· 44 αὐτὸς γὰρ Ἰησοῦς ἐμαρτύρησεν ὅτι προφήτης ἐν τῇ ἰδίᾳ πατρίδι τιμὴν οὐκ ἔχει. 45 ὅτε οὖν ἦλθεν εἰς τὴν Γαλιλαίαν, ἐδέξαντο αὐτὸν οἱ Γαλιλαῖοι πάντα ἑωρακότες ὅσα ἐποίησεν ἐν Ἱεροσολύμοις ἐν τῇ ἑορτῇ, καὶ αὐτοὶ γὰρ ἦλθον εἰς τὴν ἑορτήν.
46 Ἦλθεν οὖν πάλιν εἰς τὴν Κανὰ τῆς Γαλιλαίας, ὅπου ἐποίησεν τὸ ὕδωρ οἶνον. καὶ ἦν τις βασιλικὸς οὗ ὁ υἱὸς ἠσθένει ἐν Καφαρναούμ. 47 οὗτος ἀκούσας ὅτι Ἰησοῦς ἥκει ἐκ τῆς Ἰουδαίας εἰς τὴν Γαλιλαίαν ἀπῆλθεν πρὸς αὐτὸν καὶ ἠρώτα ἵνα καταβῇ καὶ ἰάσηται αὐτοῦ τὸν υἱόν, ἤμελλεν γὰρ ἀποθνῄσκειν. 48 εἶπεν οὖν ὁ Ἰησοῦς πρὸς αὐτόν, Ἐὰν μὴ σημεῖα καὶ τέρατα ἴδητε, οὐ μὴ πιστεύσητε. 49 λέγει πρὸς αὐτὸν ὁ βασιλικός, Κύριε, κατάβηθι πρὶν ἀποθανεῖν τὸ παιδίον μου. 50 λέγει αὐτῷ ὁ Ἰησοῦς, Πορεύου, ὁ υἱός σου ζῇ. ἐπίστευσεν ὁ ἄνθρωπος τῷ λόγῳ ὃν εἶπεν αὐτῷ ὁ Ἰησοῦς καὶ ἐπορεύετο. 51 ἤδη δὲ αὐτοῦ καταβαίνοντος οἱ δοῦλοι αὐτοῦ ὑπήντησαν αὐτῷ λέγοντες ὅτι ὁ παῖς αὐτοῦ ζῇ. 52 ἐπύθετο οὖν τὴν ὥραν παρ᾽ αὐτῶν ἐν ᾗ κομψότερον ἔσχεν· εἶπαν οὖν αὐτῷ ὅτι Ἐχθὲς ὥραν ἑβδόμην ἀφῆκεν αὐτὸν ὁ πυρετός. 53 ἔγνω οὖν ὁ πατὴρ ὅτι [ἐν] ἐκείνῃ τῇ ὥρᾳ ἐν ᾗ εἶπεν αὐτῷ ὁ Ἰησοῦς, Ὁ υἱός σου ζῇ, καὶ ἐπίστευσεν αὐτὸς καὶ ἡ οἰκία αὐτοῦ ὅλη. 54 Τοῦτο [δὲ] πάλιν δεύτερον σημεῖον ἐποίησεν ὁ Ἰησοῦς ἐλθὼν ἐκ τῆς Ἰουδαίας εἰς τὴν Γαλιλαίαν.
1 ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisaei
quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Iohannes
2 quamquam Iesus non baptizaret sed discipuli eius
3 Reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam
4 Oportebat autem eum transire per Samariam
5 venit ergo in civitatem Samariae quae dicitur Sychar
iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suo
6 erat autem ibi fons Iacob
Iesus ergo fatigatus ex itinere
sedebat sic super fontem
hora erat quasi sexta
7 venit mulier de Samaria haurire aquam
dicit ei Iesus da mihi bibere
8 discipuli enim eius abierant in civitatem ut cibos emerent
9 dicit ergo ei mulier illa samaritana
quomodo tu Iudaeus cum sis bibere a me poscis
quae sum mulier samaritana
non enim coutuntur Iudaei Samaritanis
10 respondit Iesus et dixit ei
si scires donum Dei et quis est qui dicit tibi da mihi bibere
tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivam
11 dicit ei mulier
Domine neque in quo haurias habes et puteus altus est
unde ergo habes aquam vivam
12 numquid tu maior es patre nostro Iacob qui dedit nobis puteum
et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius
13 respondit Iesus et dixit ei
omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum
qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei
non sitiet in aeternum
14 sed aqua quam dabo ei
fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam
15 dicit ad eum mulier
Domine da mihi hanc aquam ut non sitiam neque veniam huc haurire
16 dicit ei Iesus vade voca virum tuum et veni huc
17 respondit mulier et dixit non habeo virum
dicit ei Iesus bene dixisti quia non habeo virum
18 quinque enim viros habuisti et nunc quem habes non est tuus vir
hoc vere dixisti
19 dicit ei mulier Domine video quia propheta es tu
20 patres nostri in monte hoc adoraverunt
et vos dicitis quia Hierosolymis est locus ubi adorare
oportet
21 dicit ei Iesus mulier crede mihi quia veniet hora
quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem
22 vos adoratis quod nescitis
nos adoramus quod scimus quia salus ex Iudaeis est
23 sed venit hora et nunc est
quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate
nam et Pater tales quaerit qui adorent eum
24 spiritus est Deus
et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare
25 dicit ei mulier scio quia Messias venit qui dicitur Christus
cum ergo venerit ille nobis adnuntiabit omnia
26 dicit ei Iesus ego sum qui loquor tecum
27 et continuo venerunt discipuli eius
et mirabantur quia cum muliere loquebatur
nemo tamen dixit quid quaeris aut quid loqueris cum ea
28 reliquit ergo hydriam suam mulier
et abiit in civitatem et dicit illis hominibus
29 venite videte hominem
qui dixit mihi omnia quaecumque feci
numquid ipse est Christus
30 exierunt de civitate et veniebant ad eum
31 interea rogabant eum discipuli dicentes rabbi manduca
32 ille autem dixit eis
ego cibum habeo manducare quem vos nescitis
33 dicebant ergo discipuli ad invicem
numquid aliquis adtulit ei manducare
34 dicit eis Iesus
meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me
ut perficiam opus eius
35 nonne vos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt et messis venit
ecce dico vobis
levate oculos vestros et videte regiones
quia albae sunt iam ad messem
36 et qui metit mercedem accipit
et congregat fructum in vitam aeternam
ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit
37 in hoc enim est verbum verum
quia alius est qui seminat et alius est qui metit
38 ego misi vos metere quod vos non laborastis
alii laboraverunt
et vos in laborem eorum introistis
39 ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum
propter verbum mulieris testimonium perhibentis
quia dixit mihi omnia quaecumque feci
40 cum venissent ergo ad illum Samaritani
rogaverunt eum ut ibi maneret
et mansit ibi duos dies
41 et multo plures crediderunt propter sermonem eius
42 et mulieri dicebant
quia iam non propter tuam loquellam credimus
ipsi enim audivimus
et scimus quia hic est vere salvator mundi
43 Post duos autem dies exiit inde et abiit in Galilaeam
44 Ipse enim Iesus testimonium perhibuit
quia propheta in sua patria honorem non habet
45 Cum ergo venisset in Galilaeam
exceperunt eum Galilaei
cum omnia vidissent quae fecerat Hierosolymis in die festo
et ipsi enim venerant in diem festum
46 venit ergo iterum in Cana Galilaeae ubi fecit aquam vinum
Et erat quidam regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum
47 hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam
abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium eius
incipiebat enim mori
48 dixit ergo Iesus ad eum
nisi signa et prodigia videritis non creditis
49 dicit ad eum regulus
Domine descende priusquam moriatur filius meus
50 dicit ei Iesus vade filius tuus vivit
credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus et ibat
51 iam autem eo descendente
servi occurrerunt ei et nuntiaverunt dicentes quia filius eius viveret
52 interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit
et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris
53 cognovit ergo pater quia illa hora erat
in qua dixit ei Iesus filius tuus vivit
et credidit ipse et domus eius tota
54 hoc iterum secundum signum fecit Iesus
cum venisset a Iudaea in Galilaeam