The Contribution for the Saints
1 Περὶ δὲ τῆς λογείας τῆς εἰς τοὺς ἁγίους ὥσπερ διέταξα ταῖς ἐκκλησίαις τῆς Γαλατίας, οὕτως καὶ ὑμεῖς ποιήσατε. 2 κατὰ μίαν σαββάτου ἕκαστος ὑμῶν παρ᾽ ἑαυτῷ τιθέτω θησαυρίζων ὅ τι ἐὰν εὐοδῶται, ἵνα μὴ ὅταν ἔλθω τότε λογεῖαι γίνωνται. 3 ὅταν δὲ παραγένωμαι, οὓς ἐὰν δοκιμάσητε, δι᾽ ἐπιστολῶν τούτους πέμψω ἀπενεγκεῖν τὴν χάριν ὑμῶν εἰς Ἰερουσαλήμ· 4 ἐὰν δὲ ἄξιον ᾖ τοῦ κἀμὲ πορεύεσθαι, σὺν ἐμοὶ πορεύσονται.
Plans for Travel
5 Ἐλεύσομαι δὲ πρὸς ὑμᾶς ὅταν Μακεδονίαν διέλθω· Μακεδονίαν γὰρ διέρχομαι, 6 πρὸς ὑμᾶς δὲ τυχὸν παραμενῶ ἢ καὶ παραχειμάσω, ἵνα ὑμεῖς με προπέμψητε οὗ ἐὰν πορεύωμαι. 7 οὐ θέλω γὰρ ὑμᾶς ἄρτι ἐν παρόδῳ ἰδεῖν, ἐλπίζω γὰρ χρόνον τινὰ ἐπιμεῖναι πρὸς ὑμᾶς ἐὰν ὁ κύριος ἐπιτρέψῃ. 8 ἐπιμενῶ δὲ ἐν Ἐφέσῳ ἕως τῆς πεντηκοστῆς· 9 θύρα γάρ μοι ἀνέῳγεν μεγάλη καὶ ἐνεργής, καὶ ἀντικείμενοι πολλοί.
10 Ἐὰν δὲ ἔλθῃ Τιμόθεος, βλέπετε, ἵνα ἀφόβως γένηται πρὸς ὑμᾶς· τὸ γὰρ ἔργον κυρίου ἐργάζεται ὡς κἀγώ· 11 μή τις οὖν αὐτὸν ἐξουθενήσῃ. προπέμψατε δὲ αὐτὸν ἐν εἰρήνῃ, ἵνα ἔλθῃ πρός με· ἐκδέχομαι γὰρ αὐτὸν μετὰ τῶν ἀδελφῶν.
12 Περὶ δὲ Ἀπολλῶ τοῦ ἀδελφοῦ, πολλὰ παρεκάλεσα αὐτόν, ἵνα ἔλθῃ πρὸς ὑμᾶς μετὰ τῶν ἀδελφῶν· καὶ πάντως οὐκ ἦν θέλημα ἵνα νῦν ἔλθῃ· ἐλεύσεται δὲ ὅταν εὐκαιρήσῃ.
Final Request and Greetings
13 Γρηγορεῖτε, στήκετε ἐν τῇ πίστει, ἀνδρίζεσθε, κραταιοῦσθε. 14 πάντα ὑμῶν ἐν ἀγάπῃ γινέσθω.
15 Παρακαλῶ δὲ ὑμᾶς, ἀδελφοί· οἴδατε τὴν οἰκίαν Στεφανᾶ, ὅτι ἐστὶν ἀπαρχὴ τῆς Ἀχαΐας καὶ εἰς διακονίαν τοῖς ἁγίοις ἔταξαν ἑαυτούς· 16 ἵνα καὶ ὑμεῖς ὑποτάσσησθε τοῖς τοιούτοις καὶ παντὶ τῷ συνεργοῦντι καὶ κοπιῶντι. 17 χαίρω δὲ ἐπὶ τῇ παρουσίᾳ Στεφανᾶ καὶ Φορτουνάτου καὶ Ἀχαϊκοῦ, ὅτι τὸ ὑμέτερον ὑστέρημα οὗτοι ἀνεπλήρωσαν· 18 ἀνέπαυσαν γὰρ τὸ ἐμὸν πνεῦμα καὶ τὸ ὑμῶν. ἐπιγινώσκετε οὖν τοὺς τοιούτους.
19 Ἀσπάζονται ὑμᾶς αἱ ἐκκλησίαι τῆς Ἀσίας. ἀσπάζεται ὑμᾶς ἐν κυρίῳ πολλὰ Ἀκύλας καὶ Πρίσκα σὺν τῇ κατ᾽ οἶκον αὐτῶν ἐκκλησίᾳ. 20 ἀσπάζονται ὑμᾶς οἱ ἀδελφοὶ πάντες. Ἀσπάσασθε ἀλλήλους ἐν φιλήματι ἁγίῳ.
21 Ὁ ἀσπασμὸς τῇ ἐμῇ χειρὶ Παύλου. 22 εἴ τις οὐ φιλεῖ τὸν κύριον, ἤτω ἀνάθεμα. Μαρανα θα. 23 ἡ χάρις τοῦ κυρίου Ἰησοῦ μεθ᾽ ὑμῶν. 24 ἡ ἀγάπη μου μετὰ πάντων ὑμῶν ἐν Χριστῷ Ἰησοῦ.
1 de collectis autem quae fiunt in sanctos
sicut ordinavi ecclesiis Galatiae ita et vos facite
2 per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat
recondens quod ei beneplacuerit
ut non cum venero tunc collectae fiant
3 cum autem praesens fuero
quos probaveritis per epistulas
hos mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem
4 quod si dignum fuerit ut et ego eam mecum ibunt
5 veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero
nam Macedoniam pertransibo
6 apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo
ut vos me deducatis quocumque iero
7 nolo enim vos modo in transitu videre
spero enim me aliquantum temporis manere apud vos
si Dominus permiserit
8 permanebo autem Ephesi usque ad pentecosten
9 ostium enim mihi apertum est magnum et evidens
et adversarii multi
10 si autem venerit Timotheus videte ut sine timore sit apud vos
opus enim Domini operatur sicut et ego
11 ne quis ergo illum spernat
deducite autem illum in pace ut veniat ad me
expecto enim illum cum fratribus
12 de Apollo autem fratre
multum rogavi eum ut veniret ad vos cum
fratribus
et utique non fuit voluntas ut
nunc veniret
veniet autem cum ei vacuum fuerit
13 vigilate state in fide viriliter agite et confortamini
14 omnia vestra in caritate fiant
15 obsecro autem vos fratres
nostis domum Stephanae et Fortunati
quoniam sunt primitiae Achaiae
et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsos
16 ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti
17 gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici
quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleverunt
18 refecerunt enim et meum spiritum et vestrum
cognoscite ergo qui eiusmodi sunt
19 salutant vos ecclesiae Asiae
salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca
cum domestica sua ecclesia
20 salutant vos fratres omnes
salutate invicem in osculo sancto
21 salutatio mea manu Pauli
22 si quis non amat Dominum Iesum Christum
sit anathema maranatha
23 gratia Domini Iesu vobiscum
24 caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu amen
EXPLICIT EPISTULA AD CORINTHIOS ·I·