The Preaching of John the Baptist
(Mt 3.1‑12Mk 1.1‑8Jn 1.19‑28)1 Ἐν ἔτει δὲ πεντεκαιδεκάτῳ τῆς ἡγεμονίας Τιβερίου Καίσαρος, ἡγεμονεύοντος Ποντίου Πιλάτου τῆς Ἰουδαίας, καὶ τετρααρχοῦντος τῆς Γαλιλαίας Ἡρῴδου, Φιλίππου δὲ τοῦ ἀδελφοῦ αὐτοῦ τετρααρχοῦντος τῆς Ἰτουραίας καὶ Τραχωνίτιδος χώρας, καὶ Λυσανίου τῆς Ἀβιληνῆς τετρααρχοῦντος, 2 ἐπὶ ἀρχιερέως Ἅννα καὶ Καϊάφα, ἐγένετο ῥῆμα θεοῦ ἐπὶ Ἰωάννην τὸν Ζαχαρίου υἱὸν ἐν τῇ ἐρήμῳ. 3 καὶ ἦλθεν εἰς πᾶσαν [τὴν] περίχωρον τοῦ Ἰορδάνου κηρύσσων βάπτισμα μετανοίας εἰς ἄφεσιν ἁμαρτιῶν, 4 ὡς γέγραπται ἐν βίβλῳ λόγων Ἠσαΐου τοῦ προφήτου,
Φωνὴ βοῶντος ἐν τῇ ἐρήμῳ,
Ἑτοιμάσατε τὴν ὁδὸν κυρίου,
εὐθείας ποιεῖτε τὰς τρίβους αὐτοῦ·
5 πᾶσα φάραγξ πληρωθήσεται
καὶ πᾶν ὄρος καὶ βουνὸς ταπεινωθήσεται,
καὶ ἔσται τὰ σκολιὰ εἰς εὐθεῖαν
καὶ αἱ τραχεῖαι εἰς ὁδοὺς λεῖας·
6 καὶ ὄψεται πᾶσα σὰρξ τὸ σωτήριον τοῦ θεοῦ.
7 Ἔλεγεν οὖν τοῖς ἐκπορευομένοις ὄχλοις βαπτισθῆναι ὑπ᾽ αὐτοῦ, Γεννήματα ἐχιδνῶν, τίς ὑπέδειξεν ὑμῖν φυγεῖν ἀπὸ τῆς μελλούσης ὀργῆς; 8 ποιήσατε οὖν καρποὺς ἀξίους τῆς μετανοίας καὶ μὴ ἄρξησθε λέγειν ἐν ἑαυτοῖς, Πατέρα ἔχομεν τὸν Ἀβραάμ. λέγω γὰρ ὑμῖν ὅτι δύναται ὁ θεὸς ἐκ τῶν λίθων τούτων ἐγεῖραι τέκνα τῷ Ἀβραάμ. 9 ἤδη δὲ καὶ ἡ ἀξίνη πρὸς τὴν ῥίζαν τῶν δένδρων κεῖται· πᾶν οὖν δένδρον μὴ ποιοῦν καρπὸν καλὸν ἐκκόπτεται καὶ εἰς πῦρ βάλλεται. 10 Καὶ ἐπηρώτων αὐτὸν οἱ ὄχλοι λέγοντες, Τί οὖν ποιήσωμεν; 11 ἀποκριθεὶς δὲ ἔλεγεν αὐτοῖς, Ὁ ἔχων δύο χιτῶνας μεταδότω τῷ μὴ ἔχοντι, καὶ ὁ ἔχων βρώματα ὁμοίως ποιείτω. 12 ἦλθον δὲ καὶ τελῶναι βαπτισθῆναι καὶ εἶπαν πρὸς αὐτόν, Διδάσκαλε, τί ποιήσωμεν; 13 ὁ δὲ εἶπεν πρὸς αὐτούς, Μηδὲν πλέον παρὰ τὸ διατεταγμένον ὑμῖν πράσσετε. 14 ἐπηρώτων δὲ αὐτὸν καὶ στρατευόμενοι λέγοντες, Τί ποιήσωμεν καὶ ἡμεῖς; καὶ εἶπεν αὐτοῖς, Μηδένα διασείσητε μηδὲ συκοφαντήσητε καὶ ἀρκεῖσθε τοῖς ὀψωνίοις ὑμῶν.
15 Προσδοκῶντος δὲ τοῦ λαοῦ καὶ διαλογιζομένων πάντων ἐν ταῖς καρδίαις αὐτῶν περὶ τοῦ Ἰωάννου, μήποτε αὐτὸς εἴη ὁ Χριστός, 16 ἀπεκρίνατο λέγων πᾶσιν ὁ Ἰωάννης, Ἐγὼ μὲν ὕδατι βαπτίζω ὑμᾶς· ἔρχεται δὲ ὁ ἰσχυρότερός μου, οὗ οὐκ εἰμὶ ἱκανὸς λῦσαι τὸν ἱμάντα τῶν ὑποδημάτων αὐτοῦ· αὐτὸς ὑμᾶς βαπτίσει ἐν πνεύματι ἁγίῳ καὶ πυρί· 17 οὗ τὸ πτύον ἐν τῇ χειρὶ αὐτοῦ διακαθᾶραι τὴν ἅλωνα αὐτοῦ καὶ συναγαγεῖν τὸν σῖτον εἰς τὴν ἀποθήκην αὐτοῦ, τὸ δὲ ἄχυρον κατακαύσει πυρὶ ἀσβέστῳ. 18 Πολλὰ μὲν οὖν καὶ ἕτερα παρακαλῶν εὐηγγελίζετο τὸν λαόν. 19 ὁ δὲ Ἡρῴδης ὁ τετραάρχης, ἐλεγχόμενος ὑπ᾽ αὐτοῦ περὶ Ἡρῳδιάδος τῆς γυναικὸς τοῦ ἀδελφοῦ αὐτοῦ καὶ περὶ πάντων ὧν ἐποίησεν πονηρῶν ὁ Ἡρῴδης, 20 προσέθηκεν καὶ τοῦτο ἐπὶ πᾶσιν [καὶ] κατέκλεισεν τὸν Ἰωάννην ἐν φυλακῇ.
The Baptism of Jesus
(Mt 3.13‑17Mk 1.9‑11)21 Ἐγένετο δὲ ἐν τῷ βαπτισθῆναι ἅπαντα τὸν λαὸν καὶ Ἰησοῦ βαπτισθέντος καὶ προσευχομένου ἀνεῳχθῆναι τὸν οὐρανὸν 22 καὶ καταβῆναι τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον σωματικῷ εἴδει ὡς περιστερὰν ἐπ᾽ αὐτόν, καὶ φωνὴν ἐξ οὐρανοῦ γενέσθαι, Σὺ εἶ ὁ υἱός μου ὁ ἀγαπητός, ἐν σοὶ εὐδόκησα.
The Genealogy of Jesus
(Mt 1.1‑17)23 Καὶ αὐτὸς ἦν Ἰησοῦς ἀρχόμενος ὡσεὶ ἐτῶν τριάκοντα, ὢν υἱός, ὡς ἐνομίζετο, Ἰωσὴφ τοῦ Ἠλὶ 24 τοῦ Μαθθὰτ τοῦ Λευὶ τοῦ Μελχὶ τοῦ Ἰανναὶ τοῦ Ἰωσὴφ 25 τοῦ Ματταθίου τοῦ Ἀμὼς τοῦ Ναοὺμ τοῦ Ἑσλὶ τοῦ Ναγγαὶ 26 τοῦ Μάαθ τοῦ Ματταθίου τοῦ Σεμεῒν τοῦ Ἰωσὴχ τοῦ Ἰωδὰ 27 τοῦ Ἰωανὰν τοῦ Ῥησὰ τοῦ Ζοροβαβὲλ τοῦ Σαλαθιὴλ τοῦ Νηρὶ 28 τοῦ Μελχὶ τοῦ Ἀδδὶ τοῦ Κωσὰμ τοῦ Ἐλμαδὰμ τοῦ Ἢρ 29 τοῦ Ἰησοῦ τοῦ Ἐλιέζερ τοῦ Ἰωρὶμ τοῦ Μαθθὰτ τοῦ Λευὶ 30 τοῦ Συμεὼν τοῦ Ἰούδα τοῦ Ἰωσὴφ τοῦ Ἰωνὰμ τοῦ Ἐλιακὶμ 31 τοῦ Μελεὰ τοῦ Μεννὰ τοῦ Ματταθὰ τοῦ Ναθὰμ τοῦ Δαυὶδ 32 τοῦ Ἰεσσαὶ τοῦ Ἰωβὴδ τοῦ Βόος τοῦ Σαλὰ τοῦ Ναασσὼν 33 τοῦ Ἀμιναδὰβ τοῦ Ἀδμὶν τοῦ Ἀρνὶ τοῦ Ἑσρὼμ τοῦ Φάρες τοῦ Ἰούδα 34 τοῦ Ἰακὼβ τοῦ Ἰσαὰκ τοῦ Ἀβραὰμ τοῦ Θάρα τοῦ Ναχὼρ 35 τοῦ Σεροὺχ τοῦ Ῥαγαὺ τοῦ Φάλεκ τοῦ Ἔβερ τοῦ Σαλὰ 36 τοῦ Καϊνὰμ τοῦ Ἀρφαξὰδ τοῦ Σὴμ τοῦ Νῶε τοῦ Λάμεχ 37 τοῦ Μαθουσαλὰ τοῦ Ἑνὼχ τοῦ Ἰάρετ τοῦ Μαλελεὴλ τοῦ Καϊνὰμ 38 τοῦ Ἐνὼς τοῦ Σὴθ τοῦ Ἀδὰμ τοῦ θεοῦ.
1 Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris
procurante Pontio Pilato Iudaeam
tetrarcha autem Galilaeae Herode
Philippo autem fratre eius tetrarcha Itureae et Trachonitidis regionis
et Lysania Abilinae tetrarcha
2 sub principibus sacerdotum Anna et Caiapha
factum est verbum Dei super Iohannem Zacchariae filium
in deserto
3 Et venit in omnem regionem Iordanis
praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum
4 sicut scriptum est in libro sermonum Esaiae prophetae
vox clamantis in deserto parate viam Domini
rectas facite semitas eius
5 omnis vallis implebitur
et omnis mons et collis humiliabitur
et erunt prava in directa et aspera in vias planas
6 et videbit omnis caro salutare Dei
7 Dicebat ergo ad turbas quae exiebant ut baptizarentur ab ipso
genimina viperarum quis ostendit vobis fugere a ventura ira
8 facite ergo fructus dignos paenitentiae
et ne coeperitis dicere patrem habemus Abraham
dico enim vobis quia potest Deus
de lapidibus istis suscitare filios Abrahae
9 iam enim securis ad radicem arborum posita est
omnis ergo arbor non faciens fructum
exciditur et in ignem mittitur
10 Et interrogabant eum turbae dicentes quid ergo faciemus
11 respondens autem dicebat illis
qui habet duas tunicas det non habenti
et qui habet escas similiter faciat
12 venerunt autem et publicani ut baptizarentur
et dixerunt ad illum magister quid faciemus
13 at ille dixit ad eos
nihil amplius quam quod constitutum est vobis faciatis
14 interrogabant autem eum et milites dicentes
quid faciemus et nos
et ait illis neminem concutiatis neque calumniam faciatis
et contenti estote stipendiis vestris
15 existimante autem populo
et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Iohanne
ne forte ipse esset Christus
16 respondit Iohannes dicens omnibus
Ego quidem aqua baptizo vos
venit autem fortior me
cuius non sum dignus solvere corrigiam calciamentorum eius
ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni
17 Cuius ventilabrum in manu eius et purgabit aream suam
et congregabit triticum in horreum suum
paleas autem conburet igni inextinguibili
18 multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum
19 Herodes autem tetrarcha
cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui
et de omnibus malis quae fecit Herodes
20 adiecit et hoc supra omnia
et inclusit Iohannem in carcere
21 Factum est autem cum baptizaretur omnis populus
et Iesu baptizato et orante apertum est caelum
22 et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum
et vox de caelo facta est
tu es Filius meus dilectus in te conplacuit mihi
23 Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta
ut putabatur filius Ioseph qui fuit Heli
24 qui fuit Matthat qui fuit Levi qui fuit Melchi
qui fuit Iannae qui fuit Ioseph
25 qui fuit Matthathiae qui fuit Amos
qui fuit Naum qui fuit Esli qui fuit Naggae
26 qui fuit Maath qui fuit Matthathiae qui fuit Semei
qui fuit Iosech qui fuit Ioda
27 qui fuit Iohanna qui fuit Resa qui fuit Zorobabel
qui fuit Salathihel qui fuit Neri
28 qui fuit Melchi qui fuit Addi qui fuit Cosam
qui fuit Helmadam qui fuit Her
29 qui fuit Iesu qui fuit Eliezer qui fuit Iorim
qui fuit Matthat qui fuit Levi
30 qui fuit Symeon qui fuit Iuda qui fuit Ioseph
qui fuit Iona qui fuit Eliachim
31 qui fuit Melea qui fuit Menna qui fuit Matthata
qui fuit Nathan qui fuit David
32 qui fuit Iesse qui fuit Obed qui fuit Booz
qui fuit Salmon qui fuit Naasson
33 qui fuit Aminadab qui fuit Aram qui fuit Esrom
qui fuit Phares qui fuit Iudae
34 qui fuit Iacob qui fuit Isaac qui fuit Abraham
qui fuit Tharae qui fuit Nachor
35 qui fuit Seruch qui fuit Ragau
qui fuit Phalec qui fuit Eber qui fuit Sale
36 qui fuit Cainan qui fuit Arfaxat
qui fuit Sem qui fuit Noe qui fuit Lamech
37 qui fuit Mathusalae qui fuit Enoch
qui fuit Iared qui fuit Malelehel qui fuit Cainan
38 qui fuit Enos qui fuit Seth qui fuit Adam qui fuit Dei