The Parable of the Lost Sheep
(Mt 18.12‑14)
1 Ἦσαν δὲ αὐτῷ ἐγγίζοντες πάντες οἱ τελῶναι καὶ οἱ ἁμαρτωλοὶ ἀκούειν αὐτοῦ. 2 καὶ διεγόγγυζον οἵ τε Φαρισαῖοι καὶ οἱ γραμματεῖς λέγοντες ὅτι Οὗτος ἁμαρτωλοὺς προσδέχεται καὶ συνεσθίει αὐτοῖς. 3 εἶπεν δὲ πρὸς αὐτοὺς τὴν παραβολὴν ταύτην λέγων, 4 Τίς ἄνθρωπος ἐξ ὑμῶν ἔχων ἑκατὸν πρόβατα καὶ ἀπολέσας ἐξ αὐτῶν ἓν οὐ καταλείπει τὰ ἐνενήκοντα ἐννέα ἐν τῇ ἐρήμῳ καὶ πορεύεται ἐπὶ τὸ ἀπολωλὸς ἕως εὕρῃ αὐτό; 5 καὶ εὑρὼν ἐπιτίθησιν ἐπὶ τοὺς ὤμους αὐτοῦ χαίρων 6 καὶ ἐλθὼν εἰς τὸν οἶκον συγκαλεῖ τοὺς φίλους καὶ τοὺς γείτονας λέγων αὐτοῖς, Συγχάρητέ μοι, ὅτι εὗρον τὸ πρόβατόν μου τὸ ἀπολωλός. 7 λέγω ὑμῖν ὅτι οὕτως χαρὰ ἐν τῷ οὐρανῷ ἔσται ἐπὶ ἑνὶ ἁμαρτωλῷ μετανοοῦντι ἢ ἐπὶ ἐνενήκοντα ἐννέα δικαίοις οἵτινες οὐ χρείαν ἔχουσιν μετανοίας.
The Parable of the Lost Coin
8 Ἢ τίς γυνὴ δραχμὰς ἔχουσα δέκα ἐὰν ἀπολέσῃ δραχμὴν μίαν, οὐχὶ ἅπτει λύχνον καὶ σαροῖ τὴν οἰκίαν καὶ ζητεῖ ἐπιμελῶς ἕως οὗ εὕρῃ; 9 καὶ εὑροῦσα συγκαλεῖ τὰς φίλας καὶ γείτονας λέγουσα, Συγχάρητέ μοι, ὅτι εὗρον τὴν δραχμὴν ἣν ἀπώλεσα. 10 οὕτως, λέγω ὑμῖν, γίνεται χαρὰ ἐνώπιον τῶν ἀγγέλων τοῦ θεοῦ ἐπὶ ἑνὶ ἁμαρτωλῷ μετανοοῦντι.
The Parable of the Lost Son
11 Εἶπεν δέ, Ἄνθρωπός τις εἶχεν δύο υἱούς. 12 καὶ εἶπεν ὁ νεώτερος αὐτῶν τῷ πατρί, Πάτερ, δός μοι τὸ ἐπιβάλλον μέρος τῆς οὐσίας. ὁ δὲ διεῖλεν αὐτοῖς τὸν βίον. 13 καὶ μετ᾽ οὐ πολλὰς ἡμέρας συναγαγὼν πάντα ὁ νεώτερος υἱὸς ἀπεδήμησεν εἰς χώραν μακρὰν καὶ ἐκεῖ διεσκόρπισεν τὴν οὐσίαν αὐτοῦ ζῶν ἀσώτως. 14 δαπανήσαντος δὲ αὐτοῦ πάντα ἐγένετο λιμὸς ἰσχυρὰ κατὰ τὴν χώραν ἐκείνην, καὶ αὐτὸς ἤρξατο ὑστερεῖσθαι. 15 καὶ πορευθεὶς ἐκολλήθη ἑνὶ τῶν πολιτῶν τῆς χώρας ἐκείνης, καὶ ἔπεμψεν αὐτὸν εἰς τοὺς ἀγροὺς αὐτοῦ βόσκειν χοίρους, 16 καὶ ἐπεθύμει χορτασθῆναι ἐκ τῶν κερατίων ὧν ἤσθιον οἱ χοῖροι, καὶ οὐδεὶς ἐδίδου αὐτῷ. 17 εἰς ἑαυτὸν δὲ ἐλθὼν ἔφη, Πόσοι μίσθιοι τοῦ πατρός μου περισσεύονται ἄρτων, ἐγὼ δὲ λιμῷ ὧδε ἀπόλλυμαι. 18 ἀναστὰς πορεύσομαι πρὸς τὸν πατέρα μου καὶ ἐρῶ αὐτῷ, Πάτερ, ἥμαρτον εἰς τὸν οὐρανὸν καὶ ἐνώπιόν σου, 19 οὐκέτι εἰμὶ ἄξιος κληθῆναι υἱός σου· ποίησόν με ὡς ἕνα τῶν μισθίων σου. 20 καὶ ἀναστὰς ἦλθεν πρὸς τὸν πατέρα ἑαυτοῦ. ἔτι δὲ αὐτοῦ μακρὰν ἀπέχοντος εἶδεν αὐτὸν ὁ πατὴρ αὐτοῦ καὶ ἐσπλαγχνίσθη καὶ δραμὼν ἐπέπεσεν ἐπὶ τὸν τράχηλον αὐτοῦ καὶ κατεφίλησεν αὐτόν. 21 εἶπεν δὲ ὁ υἱὸς αὐτῷ, Πάτερ, ἥμαρτον εἰς τὸν οὐρανὸν καὶ ἐνώπιόν σου, οὐκέτι εἰμὶ ἄξιος κληθῆναι υἱός σου. 22 εἶπεν δὲ ὁ πατὴρ πρὸς τοὺς δούλους αὐτοῦ, Ταχὺ ἐξενέγκατε στολὴν τὴν πρώτην καὶ ἐνδύσατε αὐτόν, καὶ δότε δακτύλιον εἰς τὴν χεῖρα αὐτοῦ καὶ ὑποδήματα εἰς τοὺς πόδας, 23 καὶ φέρετε τὸν μόσχον τὸν σιτευτόν, θύσατε, καὶ φαγόντες εὐφρανθῶμεν, 24 ὅτι οὗτος ὁ υἱός μου νεκρὸς ἦν καὶ ἀνέζησεν, ἦν ἀπολωλὼς καὶ εὑρέθη. καὶ ἤρξαντο εὐφραίνεσθαι.
25 Ἦν δὲ ὁ υἱὸς αὐτοῦ ὁ πρεσβύτερος ἐν ἀγρῷ· καὶ ὡς ἐρχόμενος ἤγγισεν τῇ οἰκίᾳ, ἤκουσεν συμφωνίας καὶ χορῶν, 26 καὶ προσκαλεσάμενος ἕνα τῶν παίδων ἐπυνθάνετο τί ἂν εἴη ταῦτα. 27 ὁ δὲ εἶπεν αὐτῷ ὅτι Ὁ ἀδελφός σου ἥκει, καὶ ἔθυσεν ὁ πατήρ σου τὸν μόσχον τὸν σιτευτόν, ὅτι ὑγιαίνοντα αὐτὸν ἀπέλαβεν. 28 ὠργίσθη δὲ καὶ οὐκ ἤθελεν εἰσελθεῖν, ὁ δὲ πατὴρ αὐτοῦ ἐξελθὼν παρεκάλει αὐτόν. 29 ὁ δὲ ἀποκριθεὶς εἶπεν τῷ πατρὶ αὐτοῦ, Ἰδοὺ τοσαῦτα ἔτη δουλεύω σοι καὶ οὐδέποτε ἐντολήν σου παρῆλθον, καὶ ἐμοὶ οὐδέποτε ἔδωκας ἔριφον ἵνα μετὰ τῶν φίλων μου εὐφρανθῶ· 30 ὅτε δὲ ὁ υἱός σου οὗτος ὁ καταφαγών σου τὸν βίον μετὰ πορνῶν ἦλθεν, ἔθυσας αὐτῷ τὸν σιτευτὸν μόσχον. 31 ὁ δὲ εἶπεν αὐτῷ, Τέκνον, σὺ πάντοτε μετ᾽ ἐμοῦ εἶ, καὶ πάντα τὰ ἐμὰ σά ἐστιν· 32 εὐφρανθῆναι δὲ καὶ χαρῆναι ἔδει, ὅτι ὁ ἀδελφός σου οὗτος νεκρὸς ἦν καὶ ἔζησεν, καὶ ἀπολωλὼς καὶ εὑρέθη.
1 Erant autem adpropinquantes ei publicani et peccatores
ut audirent illum
2 et murmurabant Pharisaei et scribae dicentes
quia hic peccatores recipit et manducat cum illis
3 Et ait ad illos parabolam istam dicens
4 quis ex vobis homo qui habet centum oves
et si perdiderit unam ex illis
nonne dimittit nonaginta novem in deserto
et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam
5 et cum invenerit eam
inponit in umeros suos gaudens
6 et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis
congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat
7 dico vobis quod ita gaudium erit in caelo
super uno peccatore paenitentiam habente
quam super nonaginta novem iustis
qui non indigent paenitentia
8 Aut quae mulier habens dragmas decem
si perdiderit dragmam unam
nonne accendit lucernam et everrit domum
et quaerit diligenter donec inveniat
9 et cum invenerit convocat amicas et vicinas dicens
congratulamini mihi quia inveni dragmam quam perdideram
10 Ita dico vobis
gaudium erit coram angelis Dei
super uno peccatore paenitentiam agente
11 Ait autem homo quidam habuit duos filios
12 et dixit adulescentior ex illis patri
pater da mihi portionem substantiae quae me contingit
et divisit illis substantiam
13 et non post multos dies congregatis omnibus
adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam
et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose
14 et postquam omnia consummasset
facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egere
15 et abiit et adhesit uni civium regionis illius
et misit illum in villam suam ut pasceret porcos
16 et cupiebat implere ventrem suum de siliquis
quas porci manducabant
et nemo illi dabat
17 in se autem reversus dixit
quanti mercennarii patris mei abundant panibus
ego autem hic fame pereo
18 surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi
pater peccavi in caelum et coram te
19 et iam non sum dignus vocari filius tuus
fac me sicut unum de mercennariis tuis
20 et surgens venit ad patrem suum
cum autem adhuc longe esset
vidit illum pater ipsius et misericordia motus est
et adcurrens cecidit supra collum eius
et osculatus est illum
21 dixitque ei filius pater peccavi in caelum et coram te
iam non sum dignus vocari filius tuus
22 dixit autem pater ad servos suos
cito proferte stolam primam et induite illum
et date anulum in manum eius
et calciamenta in pedes
23 et adducite vitulum saginatum et occidite
et manducemus et epulemur
24 quia hic filius meus mortuus erat et revixit
perierat et inventus est
et coeperunt epulari
25 erat autem filius eius senior in agro
et cum veniret et adpropinquaret domui
audivit symphoniam et chorum
26 et vocavit unum de servis
et interrogavit quae haec essent
27 isque dixit illi
frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum
quia salvum illum recepit
28 indignatus est autem et nolebat introire
pater ergo illius egressus coepit rogare illum
29 at ille respondens dixit patri suo ecce tot annis servio tibi
et numquam mandatum tuum praeterii
et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis epularer
30 sed postquam filius tuus hic
qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit
occidisti illi vitulum saginatum
31 at ipse dixit illi
fili tu semper mecum es et omnia mea tua sunt
32 epulari autem et gaudere oportebat
quia frater tuus hic mortuus erat et revixit
perierat et inventus est