The Resurrection of Jesus
(Mt 28.1‑10Mk 16.1‑8Lk 24.1‑12)1 Τῇ δὲ μιᾷ τῶν σαββάτων Μαρία ἡ Μαγδαληνὴ ἔρχεται πρωῒ σκοτίας ἔτι οὔσης εἰς τὸ μνημεῖον καὶ βλέπει τὸν λίθον ἠρμένον ἐκ τοῦ μνημείου. 2 τρέχει οὖν καὶ ἔρχεται πρὸς Σίμωνα Πέτρον καὶ πρὸς τὸν ἄλλον μαθητὴν ὃν ἐφίλει ὁ Ἰησοῦς καὶ λέγει αὐτοῖς, Ἦραν τὸν κύριον ἐκ τοῦ μνημείου καὶ οὐκ οἴδαμεν ποῦ ἔθηκαν αὐτόν. 3 Ἐξῆλθεν οὖν ὁ Πέτρος καὶ ὁ ἄλλος μαθητὴς καὶ ἤρχοντο εἰς τὸ μνημεῖον. 4 ἔτρεχον δὲ οἱ δύο ὁμοῦ· καὶ ὁ ἄλλος μαθητὴς προέδραμεν τάχιον τοῦ Πέτρου καὶ ἦλθεν πρῶτος εἰς τὸ μνημεῖον, 5 καὶ παρακύψας βλέπει κείμενα τὰ ὀθόνια, οὐ μέντοι εἰσῆλθεν. 6 ἔρχεται οὖν καὶ Σίμων Πέτρος ἀκολουθῶν αὐτῷ καὶ εἰσῆλθεν εἰς τὸ μνημεῖον, καὶ θεωρεῖ τὰ ὀθόνια κείμενα, 7 καὶ τὸ σουδάριον, ὃ ἦν ἐπὶ τῆς κεφαλῆς αὐτοῦ, οὐ μετὰ τῶν ὀθονίων κείμενον ἀλλὰ χωρὶς ἐντετυλιγμένον εἰς ἕνα τόπον. 8 τότε οὖν εἰσῆλθεν καὶ ὁ ἄλλος μαθητὴς ὁ ἐλθὼν πρῶτος εἰς τὸ μνημεῖον καὶ εἶδεν καὶ ἐπίστευσεν· 9 οὐδέπω γὰρ ᾔδεισαν τὴν γραφὴν ὅτι δεῖ αὐτὸν ἐκ νεκρῶν ἀναστῆναι. 10 ἀπῆλθον οὖν πάλιν πρὸς αὐτοὺς οἱ μαθηταί.
The Appearance of Jesus to Mary Magdalene
(Mk 16.9‑11)11 Μαρία δὲ εἱστήκει πρὸς τῷ μνημείῳ ἔξω κλαίουσα. ὡς οὖν ἔκλαιεν, παρέκυψεν εἰς τὸ μνημεῖον 12 καὶ θεωρεῖ δύο ἀγγέλους ἐν λευκοῖς καθεζομένους, ἕνα πρὸς τῇ κεφαλῇ καὶ ἕνα πρὸς τοῖς ποσίν, ὅπου ἔκειτο τὸ σῶμα τοῦ Ἰησοῦ. 13 καὶ λέγουσιν αὐτῇ ἐκεῖνοι, Γύναι, τί κλαίεις; λέγει αὐτοῖς ὅτι Ἦραν τὸν κύριόν μου, καὶ οὐκ οἶδα ποῦ ἔθηκαν αὐτόν. 14 ταῦτα εἰποῦσα ἐστράφη εἰς τὰ ὀπίσω καὶ θεωρεῖ τὸν Ἰησοῦν ἑστῶτα καὶ οὐκ ᾔδει ὅτι Ἰησοῦς ἐστιν. 15 λέγει αὐτῇ Ἰησοῦς, Γύναι, τί κλαίεις; τίνα ζητεῖς; ἐκείνη δοκοῦσα ὅτι ὁ κηπουρός ἐστιν λέγει αὐτῷ, Κύριε, εἰ σὺ ἐβάστασας αὐτόν, εἰπέ μοι ποῦ ἔθηκας αὐτόν, κἀγὼ αὐτὸν ἀρῶ. 16 λέγει αὐτῇ Ἰησοῦς, Μαριάμ. στραφεῖσα ἐκείνη λέγει αὐτῷ Ἑβραϊστί, Ραββουνι, ὃ λέγεται Διδάσκαλε. 17 λέγει αὐτῇ Ἰησοῦς, Μή μου ἅπτου, οὔπω γὰρ ἀναβέβηκα πρὸς τὸν πατέρα· πορεύου δὲ πρὸς τοὺς ἀδελφούς μου καὶ εἰπὲ αὐτοῖς, Ἀναβαίνω πρὸς τὸν πατέρα μου καὶ πατέρα ὑμῶν καὶ θεόν μου καὶ θεὸν ὑμῶν. 18 ἔρχεται Μαριὰμ ἡ Μαγδαληνὴ ἀγγέλλουσα τοῖς μαθηταῖς ὅτι Ἑώρακα τὸν κύριον, καὶ ταῦτα εἶπεν αὐτῇ.
The Appearance of Jesus to the Disciples
(Mt 28.16‑20Mk 16.14‑18Lk 24.36‑49)19 Οὔσης οὖν ὀψίας τῇ ἡμέρᾳ ἐκείνῃ τῇ μιᾷ σαββάτων καὶ τῶν θυρῶν κεκλεισμένων ὅπου ἦσαν οἱ μαθηταὶ διὰ τὸν φόβον τῶν Ἰουδαίων, ἦλθεν ὁ Ἰησοῦς καὶ ἔστη εἰς τὸ μέσον καὶ λέγει αὐτοῖς, Εἰρήνη ὑμῖν. 20 καὶ τοῦτο εἰπὼν ἔδειξεν τὰς χεῖρας καὶ τὴν πλευρὰν αὐτοῖς. ἐχάρησαν οὖν οἱ μαθηταὶ ἰδόντες τὸν κύριον. 21 εἶπεν οὖν αὐτοῖς [ὁ Ἰησοῦς] πάλιν, Εἰρήνη ὑμῖν· καθὼς ἀπέσταλκέν με ὁ πατήρ, κἀγὼ πέμπω ὑμᾶς. 22 καὶ τοῦτο εἰπὼν ἐνεφύσησεν καὶ λέγει αὐτοῖς, Λάβετε πνεῦμα ἅγιον· 23 ἄν τινων ἀφῆτε τὰς ἁμαρτίας ἀφέωνται αὐτοῖς, ἄν τινων κρατῆτε κεκράτηνται.
Jesus and Thomas
24 Θωμᾶς δὲ εἷς ἐκ τῶν δώδεκα, ὁ λεγόμενος Δίδυμος, οὐκ ἦν μετ᾽ αὐτῶν ὅτε ἦλθεν Ἰησοῦς. 25 ἔλεγον οὖν αὐτῷ οἱ ἄλλοι μαθηταί, Ἑωράκαμεν τὸν κύριον. ὁ δὲ εἶπεν αὐτοῖς, Ἐὰν μὴ ἴδω ἐν ταῖς χερσὶν αὐτοῦ τὸν τύπον τῶν ἥλων καὶ βάλω τὸν δάκτυλόν μου εἰς τὸν τύπον τῶν ἥλων καὶ βάλω μου τὴν χεῖρα εἰς τὴν πλευρὰν αὐτοῦ, οὐ μὴ πιστεύσω. 26 Καὶ μεθ᾽ ἡμέρας ὀκτὼ πάλιν ἦσαν ἔσω οἱ μαθηταὶ αὐτοῦ καὶ Θωμᾶς μετ᾽ αὐτῶν. ἔρχεται ὁ Ἰησοῦς τῶν θυρῶν κεκλεισμένων καὶ ἔστη εἰς τὸ μέσον καὶ εἶπεν, Εἰρήνη ὑμῖν. 27 εἶτα λέγει τῷ Θωμᾷ, Φέρε τὸν δάκτυλόν σου ὧδε καὶ ἴδε τὰς χεῖράς μου καὶ φέρε τὴν χεῖρά σου καὶ βάλε εἰς τὴν πλευράν μου, καὶ μὴ γίνου ἄπιστος ἀλλὰ πιστός. 28 ἀπεκρίθη Θωμᾶς καὶ εἶπεν αὐτῷ, Ὁ κύριός μου καὶ ὁ θεός μου. 29 λέγει αὐτῷ ὁ Ἰησοῦς, Ὅτι ἑώρακάς με πεπίστευκας; μακάριοι οἱ μὴ ἰδόντες καὶ πιστεύσαντες.
The Purpose of the Book
30 Πολλὰ μὲν οὖν καὶ ἄλλα σημεῖα ἐποίησεν ὁ Ἰησοῦς ἐνώπιον τῶν μαθητῶν [αὐτοῦ], ἃ οὐκ ἔστιν γεγραμμένα ἐν τῷ βιβλίῳ τούτῳ· 31 ταῦτα δὲ γέγραπται ἵνα πιστεύ[σ]ητε ὅτι Ἰησοῦς ἐστιν ὁ χριστὸς ὁ υἱὸς τοῦ θεοῦ, καὶ ἵνα πιστεύοντες ζωὴν ἔχητε ἐν τῷ ὀνόματι αὐτοῦ.
1 Una autem sabbati Maria Magdalene venit
mane cum adhuc tenebrae essent ad monumentum
et videt lapidem sublatum a monumento
2 Cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum
et ad alium discipulum quem amabat Iesus
et dicit eis
tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum
3 exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum
4 currebant autem duo simul
et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro
et venit primus ad monumentum
5 et cum se inclinasset videt posita linteamina
non tamen introivit
6 venit ergo Simon Petrus sequens eum
et introivit in monumentum
et videt linteamina posita
7 et sudarium quod fuerat super caput eius
non cum linteaminibus positum
sed separatim involutum in unum locum
8 tunc ergo introivit et ille discipulus
qui venerat primus ad monumentum
et vidit et credidit
9 nondum enim sciebant scripturam
quia oportet eum a mortuis resurgere
10 abierunt ergo iterum ad semet ipsos discipuli
11 Maria autem stabat ad monumentum foris plorans
dum ergo fleret inclinavit se et prospexit in monumentum
12 et vidit duos angelos in albis sedentes
unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Iesu
13 Dicunt ei illi mulier quid ploras
dicit eis quia tulerunt Dominum meum
et nescio ubi posuerunt eum
14 haec cum dixisset conversa est retrorsum
et videt Iesum stantem
et non sciebat quia Iesus est
15 dicit ei Iesus mulier quid ploras quem quaeris
illa existimans quia hortulanus esset dicit ei
domine si tu sustulisti eum dicito mihi ubi posuisti eum
et ego eum tollam
16 dicit ei Iesus Maria
conversa illa dicit ei rabboni quod dicitur magister
17 dicit ei Iesus noli me tangere
nondum enim ascendi ad Patrem meum
vade autem ad fratres meos et dic eis
ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum
et Deum meum et Deum vestrum
18 venit Maria Magdalene adnuntians discipulis
quia vidi Dominum et haec dixit mihi
19 Cum esset ergo sero die illo una sabbatorum
et fores essent clausae
ubi erant discipuli propter metum Iudaeorum
venit Iesus et stetit in medio et dicit eis pax vobis
20 et hoc cum dixisset ostendit eis manus et latus
Gavisi sunt ergo discipuli viso Domino
21 dixit ergo eis iterum
pax vobis sicut misit me Pater et ego mitto vos
22 hoc cum dixisset insuflavit et dicit eis
accipite Spiritum Sanctum
23 Quorum remiseritis peccata remittuntur eis
quorum retinueritis detenta sunt
24 Thomas autem unus ex duodecim qui dicitur Didymus
non erat cum eis quando venit Iesus
25 dixerunt ergo ei alii discipuli vidimus Dominum
ille autem dixit eis
nisi videro in manibus eius figuram clavorum
et mittam digitum meum in locum clavorum
et mittam manum meam in latus eius non credam
26 Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus
et Thomas cum eis
venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit pax vobis
27 deinde dicit Thomae infer digitum tuum huc et vide manus meas
et adfer manum tuam et mitte in latus meum
et noli esse incredulus sed fidelis
28 Respondit Thomas et dixit ei Dominus meus et Deus meus
29 dicit ei Iesus
quia vidisti me credidisti
beati qui non viderunt et crediderunt
30 multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum
quae non sunt scripta in libro hoc
31 haec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei
et ut credentes vitam habeatis in nomine eius