1 ταύτας οὖν ἔχοντες τὰς ἐπαγγελίας, ἀγαπητοί, καθαρίσωμεν ἑαυτοὺς ἀπὸ παντὸς μολυσμοῦ σαρκὸς καὶ πνεύματος, ἐπιτελοῦντες ἁγιωσύνην ἐν φόβῳ θεοῦ.
Paul’s Joy at the Church’s Repentance
2 Χωρήσατε ἡμᾶς· οὐδένα ἠδικήσαμεν, οὐδένα ἐφθείραμεν, οὐδένα ἐπλεονεκτήσαμεν. 3 πρὸς κατάκρισιν οὐ λέγω· προείρηκα γὰρ ὅτι ἐν ταῖς καρδίαις ἡμῶν ἐστε εἰς τὸ συναποθανεῖν καὶ συζῆν. 4 πολλή μοι παρρησία πρὸς ὑμᾶς, πολλή μοι καύχησις ὑπὲρ ὑμῶν· πεπλήρωμαι τῇ παρακλήσει, ὑπερπερισσεύομαι τῇ χαρᾷ ἐπὶ πάσῃ τῇ θλίψει ἡμῶν.
5 Καὶ γὰρ ἐλθόντων ἡμῶν εἰς Μακεδονίαν οὐδεμίαν ἔσχηκεν ἄνεσιν ἡ σὰρξ ἡμῶν ἀλλ᾽ ἐν παντὶ θλιβόμενοι· ἔξωθεν μάχαι, ἔσωθεν φόβοι. 6 ἀλλ᾽ ὁ παρακαλῶν τοὺς ταπεινοὺς παρεκάλεσεν ἡμᾶς ὁ θεὸς ἐν τῇ παρουσίᾳ Τίτου, 7 οὐ μόνον δὲ ἐν τῇ παρουσίᾳ αὐτοῦ ἀλλὰ καὶ ἐν τῇ παρακλήσει ᾗ παρεκλήθη ἐφ᾽ ὑμῖν, ἀναγγέλλων ἡμῖν τὴν ὑμῶν ἐπιπόθησιν, τὸν ὑμῶν ὀδυρμόν, τὸν ὑμῶν ζῆλον ὑπὲρ ἐμοῦ ὥστε με μᾶλλον χαρῆναι. 8 ὅτι εἰ καὶ ἐλύπησα ὑμᾶς ἐν τῇ ἐπιστολῇ, οὐ μεταμέλομαι· εἰ καὶ μετεμελόμην, βλέπω [γὰρ] ὅτι ἡ ἐπιστολὴ ἐκείνη εἰ καὶ πρὸς ὥραν ἐλύπησεν ὑμᾶς, 9 νῦν χαίρω, οὐχ ὅτι ἐλυπήθητε ἀλλ᾽ ὅτι ἐλυπήθητε εἰς μετάνοιαν· ἐλυπήθητε γὰρ κατὰ θεόν, ἵνα ἐν μηδενὶ ζημιωθῆτε ἐξ ἡμῶν. 10 ἡ γὰρ κατὰ θεὸν λύπη μετάνοιαν εἰς σωτηρίαν ἀμεταμέλητον ἐργάζεται· ἡ δὲ τοῦ κόσμου λύπη θάνατον κατεργάζεται. 11 ἰδοὺ γὰρ αὐτὸ τοῦτο τὸ κατὰ θεὸν λυπηθῆναι πόσην κατειργάσατο ὑμῖν σπουδήν, ἀλλ᾽ ἀπολογίαν, ἀλλ᾽ ἀγανάκτησιν, ἀλλὰ φόβον, ἀλλ᾽ ἐπιπόθησιν, ἀλλὰ ζῆλον, ἀλλ᾽ ἐκδίκησιν. ἐν παντὶ συνεστήσατε ἑαυτοὺς ἁγνοὺς εἶναι τῷ πράγματι. 12 ἄρα εἰ καὶ ἔγραψα ὑμῖν, οὐχ ἕνεκεν τοῦ ἀδικήσαντος οὐδὲ ἕνεκεν τοῦ ἀδικηθέντος ἀλλ᾽ ἕνεκεν τοῦ φανερωθῆναι τὴν σπουδὴν ὑμῶν τὴν ὑπὲρ ἡμῶν πρὸς ὑμᾶς ἐνώπιον τοῦ θεοῦ. 13 διὰ τοῦτο παρακεκλήμεθα.
Ἐπὶ δὲ τῇ παρακλήσει ἡμῶν περισσοτέρως μᾶλλον ἐχάρημεν ἐπὶ τῇ χαρᾷ Τίτου, ὅτι ἀναπέπαυται τὸ πνεῦμα αὐτοῦ ἀπὸ πάντων ὑμῶν· 14 ὅτι εἴ τι αὐτῷ ὑπὲρ ὑμῶν κεκαύχημαι, οὐ κατῃσχύνθην, ἀλλ᾽ ὡς πάντα ἐν ἀληθείᾳ ἐλαλήσαμεν ὑμῖν, οὕτως καὶ ἡ καύχησις ἡμῶν ἡ ἐπὶ Τίτου ἀλήθεια ἐγενήθη. 15 καὶ τὰ σπλάγχνα αὐτοῦ περισσοτέρως εἰς ὑμᾶς ἐστιν ἀναμιμνῃσκομένου τὴν πάντων ὑμῶν ὑπακοήν, ὡς μετὰ φόβου καὶ τρόμου ἐδέξασθε αὐτόν. 16 χαίρω ὅτι ἐν παντὶ θαρρῶ ἐν ὑμῖν.
1 has igitur habentes promissiones carissimi
mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus
perficientes sanctificationem in timore Dei
2 capite nos neminem laesimus
neminem corrupimus neminem circumvenimus
3 non ad condemnationem dico
praedixi enim quod in cordibus nostris estis
ad conmoriendum et ad convivendum
4 multa mihi fiducia est apud vos multa mihi gloriatio pro vobis
repletus sum consolatione
superabundo gaudio in omni tribulatione nostra
5 nam et cum venissemus Macedoniam
nullam requiem habuit caro nostra
sed omnem tribulationem passi
foris pugnae intus timores
6 sed qui consolatur humiles
consolatus est nos Deus in adventu Titi
7 non solum autem in adventu eius
sed etiam in solacio quo consolatus est
in vobis
referens nobis vestrum desiderium vestrum fletum
vestram aemulationem pro me
ita ut magis gauderem
8 quoniam et si contristavi vos in epistula non me paenitet
et si paeniteret
videns quod epistula illa et si ad horam vos contristavit
9 nunc gaudeo non quia contristati estis
sed quia contristati estis ad paenitentiam
contristati enim estis secundum Deum
ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis
10 quae enim secundum Deum tristitia est
paenitentiam in salutem stabilem operatur
saeculi autem tristitia mortem operatur
11 ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari vos
quantam in vobis operatur sollicitudinem
sed defensionem sed indignationem sed timorem
sed desiderium sed aemulationem sed vindictam
in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio
12 igitur et si scripsi vobis
non propter eum qui fecit iniuriam
nec propter eum qui passus est
sed ad manifestandam sollicitudinem nostram
quam pro vobis habemus ad vos coram Deo
13 ideo consolati sumus
in consolatione autem nostra
abundantius magis gavisi sumus super gaudium Titi
quia refectus est spiritus eius ab omnibus vobis
14 et si quid apud illum de vobis gloriatus sum non sum confusus
sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus
ita et gloriatio nostra quae fuit ad Titum veritas facta est
15 et viscera eius abundantius in vos sunt
reminiscentis omnium vestrum oboedientiam
quomodo cum timore et tremore excepistis eum
16 gaudeo quod in omnibus confido in vobis