Problems concerning Marriage
1 Περὶ δὲ ὧν ἐγράψατε, καλὸν ἀνθρώπῳ γυναικὸς μὴ ἅπτεσθαι· 2 διὰ δὲ τὰς πορνείας ἕκαστος τὴν ἑαυτοῦ γυναῖκα ἐχέτω καὶ ἑκάστη τὸν ἴδιον ἄνδρα ἐχέτω. 3 τῇ γυναικὶ ὁ ἀνὴρ τὴν ὀφειλὴν ἀποδιδότω, ὁμοίως δὲ καὶ ἡ γυνὴ τῷ ἀνδρί. 4 ἡ γυνὴ τοῦ ἰδίου σώματος οὐκ ἐξουσιάζει ἀλλ᾽ ὁ ἀνήρ, ὁμοίως δὲ καὶ ὁ ἀνὴρ τοῦ ἰδίου σώματος οὐκ ἐξουσιάζει ἀλλ᾽ ἡ γυνή. 5 μὴ ἀποστερεῖτε ἀλλήλους, εἰ μήτι ἂν ἐκ συμφώνου πρὸς καιρόν, ἵνα σχολάσητε τῇ προσευχῇ καὶ πάλιν ἐπὶ τὸ αὐτὸ ἦτε, ἵνα μὴ πειράζῃ ὑμᾶς ὁ Σατανᾶς διὰ τὴν ἀκρασίαν ὑμῶν. 6 τοῦτο δὲ λέγω κατὰ συγγνώμην οὐ κατ᾽ ἐπιταγήν. 7 θέλω δὲ πάντας ἀνθρώπους εἶναι ὡς καὶ ἐμαυτόν· ἀλλ᾽ ἕκαστος ἴδιον ἔχει χάρισμα ἐκ θεοῦ, ὁ μὲν οὕτως, ὁ δὲ οὕτως.
8 Λέγω δὲ τοῖς ἀγάμοις καὶ ταῖς χήραις, καλὸν αὐτοῖς ἐὰν μείνωσιν ὡς κἀγώ· 9 εἰ δὲ οὐκ ἐγκρατεύονται, γαμησάτωσαν, κρεῖττον γάρ ἐστιν γαμῆσαι ἢ πυροῦσθαι. 10 τοῖς δὲ γεγαμηκόσιν παραγγέλλω, οὐκ ἐγὼ ἀλλ᾽ ὁ κύριος, γυναῖκα ἀπὸ ἀνδρὸς μὴ χωρισθῆναι, 11 – ἐὰν δὲ καὶ χωρισθῇ, μενέτω ἄγαμος ἢ τῷ ἀνδρὶ καταλλαγήτω, – καὶ ἄνδρα γυναῖκα μὴ ἀφιέναι. 12 Τοῖς δὲ λοιποῖς λέγω ἐγὼ οὐχ ὁ κύριος· εἴ τις ἀδελφὸς γυναῖκα ἔχει ἄπιστον καὶ αὕτη συνευδοκεῖ οἰκεῖν μετ᾽ αὐτοῦ, μὴ ἀφιέτω αὐτήν· 13 καὶ γυνὴ εἴ τις ἔχει ἄνδρα ἄπιστον καὶ οὗτος συνευδοκεῖ οἰκεῖν μετ᾽ αὐτῆς, μὴ ἀφιέτω τὸν ἄνδρα. 14 ἡγίασται γὰρ ὁ ἀνὴρ ὁ ἄπιστος ἐν τῇ γυναικὶ καὶ ἡγίασται ἡ γυνὴ ἡ ἄπιστος ἐν τῷ ἀδελφῷ· ἐπεὶ ἄρα τὰ τέκνα ὑμῶν ἀκάθαρτά ἐστιν, νῦν δὲ ἅγιά ἐστιν. 15 εἰ δὲ ὁ ἄπιστος χωρίζεται, χωριζέσθω· οὐ δεδούλωται ὁ ἀδελφὸς ἢ ἡ ἀδελφὴ ἐν τοῖς τοιούτοις· ἐν δὲ εἰρήνῃ κέκληκεν ὑμᾶς ὁ θεός. 16 τί γὰρ οἶδας, γύναι, εἰ τὸν ἄνδρα σώσεις; ἢ τί οἶδας, ἄνερ, εἰ τὴν γυναῖκα σώσεις;
The Life the Lord Has Assigned
17 Εἰ μὴ ἑκάστῳ ὡς ἐμέρισεν ὁ κύριος, ἕκαστον ὡς κέκληκεν ὁ θεός, οὕτως περιπατείτω. καὶ οὕτως ἐν ταῖς ἐκκλησίαις πάσαις διατάσσομαι. 18 περιτετμημένος τις ἐκλήθη, μὴ ἐπισπάσθω· ἐν ἀκροβυστίᾳ κέκληταί τις, μὴ περιτεμνέσθω. 19 ἡ περιτομὴ οὐδέν ἐστιν καὶ ἡ ἀκροβυστία οὐδέν ἐστιν, ἀλλὰ τήρησις ἐντολῶν θεοῦ. 20 ἕκαστος ἐν τῇ κλήσει ᾗ ἐκλήθη, ἐν ταύτῃ μενέτω. 21 δοῦλος ἐκλήθης, μή σοι μελέτω· ἀλλ᾽ εἰ καὶ δύνασαι ἐλεύθερος γενέσθαι, μᾶλλον χρῆσαι. 22 ὁ γὰρ ἐν κυρίῳ κληθεὶς δοῦλος ἀπελεύθερος κυρίου ἐστίν, ὁμοίως ὁ ἐλεύθερος κληθεὶς δοῦλός ἐστιν Χριστοῦ. 23 τιμῆς ἠγοράσθητε· μὴ γίνεσθε δοῦλοι ἀνθρώπων. 24 ἕκαστος ἐν ᾧ ἐκλήθη, ἀδελφοί, ἐν τούτῳ μενέτω παρὰ θεῷ.
The Unmarried and Widows
25 Περὶ δὲ τῶν παρθένων ἐπιταγὴν κυρίου οὐκ ἔχω, γνώμην δὲ δίδωμι ὡς ἠλεημένος ὑπὸ κυρίου πιστὸς εἶναι. 26 Νομίζω οὖν τοῦτο καλὸν ὑπάρχειν διὰ τὴν ἐνεστῶσαν ἀνάγκην, ὅτι καλὸν ἀνθρώπῳ τὸ οὕτως εἶναι. 27 δέδεσαι γυναικί, μὴ ζήτει λύσιν· λέλυσαι ἀπὸ γυναικός, μὴ ζήτει γυναῖκα. 28 ἐὰν δὲ καὶ γαμήσῃς, οὐχ ἥμαρτες, καὶ ἐὰν γήμῃ ἡ παρθένος, οὐχ ἥμαρτεν· θλῖψιν δὲ τῇ σαρκὶ ἕξουσιν οἱ τοιοῦτοι, ἐγὼ δὲ ὑμῶν φείδομαι. 29 τοῦτο δέ φημι, ἀδελφοί, ὁ καιρὸς συνεσταλμένος ἐστίν· τὸ λοιπόν, ἵνα καὶ οἱ ἔχοντες γυναῖκας ὡς μὴ ἔχοντες ὦσιν 30 καὶ οἱ κλαίοντες ὡς μὴ κλαίοντες καὶ οἱ χαίροντες ὡς μὴ χαίροντες καὶ οἱ ἀγοράζοντες ὡς μὴ κατέχοντες, 31 καὶ οἱ χρώμενοι τὸν κόσμον ὡς μὴ καταχρώμενοι· παράγει γὰρ τὸ σχῆμα τοῦ κόσμου τούτου. 32 θέλω δὲ ὑμᾶς ἀμερίμνους εἶναι. ὁ ἄγαμος μεριμνᾷ τὰ τοῦ κυρίου, πῶς ἀρέσῃ τῷ κυρίῳ· 33 ὁ δὲ γαμήσας μεριμνᾷ τὰ τοῦ κόσμου, πῶς ἀρέσῃ τῇ γυναικί, 34 καὶ μεμέρισται. καὶ ἡ γυνὴ ἡ ἄγαμος καὶ ἡ παρθένος μεριμνᾷ τὰ τοῦ κυρίου, ἵνα ᾖ ἁγία καὶ τῷ σώματι καὶ τῷ πνεύματι· ἡ δὲ γαμήσασα μεριμνᾷ τὰ τοῦ κόσμου, πῶς ἀρέσῃ τῷ ἀνδρί. 35 τοῦτο δὲ πρὸς τὸ ὑμῶν αὐτῶν σύμφορον λέγω, οὐχ ἵνα βρόχον ὑμῖν ἐπιβάλω ἀλλὰ πρὸς τὸ εὔσχημον καὶ εὐπάρεδρον τῷ κυρίῳ ἀπερισπάστως.
36 Εἰ δέ τις ἀσχημονεῖν ἐπὶ τὴν παρθένον αὐτοῦ νομίζει, ἐὰν ᾖ ὑπέρακμος καὶ οὕτως ὀφείλει γίνεσθαι, ὃ θέλει ποιείτω, οὐχ ἁμαρτάνει, γαμείτωσαν. 37 ὃς δὲ ἕστηκεν ἐν τῇ καρδίᾳ αὐτοῦ ἑδραῖος μὴ ἔχων ἀνάγκην, ἐξουσίαν δὲ ἔχει περὶ τοῦ ἰδίου θελήματος καὶ τοῦτο κέκρικεν ἐν τῇ ἰδίᾳ καρδίᾳ, τηρεῖν τὴν ἑαυτοῦ παρθένον, καλῶς ποιήσει. 38 ὥστε καὶ ὁ γαμίζων τὴν ἑαυτοῦ παρθένον καλῶς ποιεῖ καὶ ὁ μὴ γαμίζων κρεῖσσον ποιήσει.
39 Γυνὴ δέδεται ἐφ᾽ ὅσον χρόνον ζῇ ὁ ἀνὴρ αὐτῆς· ἐὰν δὲ κοιμηθῇ ὁ ἀνήρ, ἐλευθέρα ἐστὶν ᾧ θέλει γαμηθῆναι, μόνον ἐν κυρίῳ. 40 μακαριωτέρα δέ ἐστιν ἐὰν οὕτως μείνῃ, κατὰ τὴν ἐμὴν γνώμην· δοκῶ δὲ κἀγὼ πνεῦμα θεοῦ ἔχειν.
1 de quibus autem scripsistis
bonum est homini mulierem non tangere
2 propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem
habeat
et unaquaeque suum virum habeat
3 uxori vir debitum reddat similiter autem et uxor viro
4 mulier sui corporis potestatem non habet sed vir
similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier
5 nolite fraudare invicem
nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi
et iterum revertimini in id ipsum
ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram
6 hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperium
7 volo autem omnes homines esse sicut me ipsum
sed unusquisque proprium habet donum ex Deo
alius quidem sic alius vero sic
8 dico autem non nuptis et viduis
bonum est illis si sic maneant sicut et ego
9 quod si non se continent nubant
melius est enim nubere quam uri
10 his autem qui matrimonio iuncti sunt
praecipio non ego sed Dominus
uxorem a viro non discedere
11 quod si discesserit manere innuptam aut viro suo reconciliari
et vir uxorem ne dimittat
12 nam ceteris ego dico non Dominus
si quis frater uxorem habet infidelem
et haec consentit habitare cum illo
non dimittat illam
13 et si qua mulier habet virum infidelem
et hic consentit habitare cum illa
non dimittat virum
14 sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli
et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem
alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti sunt
15 quod si infidelis discedit discedat
non est enim servituti subiectus frater aut
soror in eiusmodi
in pace autem vocavit nos Deus
16 unde enim scis mulier si virum salvum facies
aut unde scis vir si mulierem salvam facies
17 nisi unicuique sicut divisit Dominus
unumquemque sicut vocavit Deus ita ambulet
et sic in omnibus ecclesiis doceo
18 circumcisus aliquis vocatus est non adducat praeputium
in praeputio aliquis vocatus est non circumcidatur
19 circumcisio nihil est et praeputium nihil est
sed observatio mandatorum Dei
20 unusquisque in qua vocatione vocatus est in ea permaneat
21 servus vocatus es non sit tibi curae
sed et si potes liber fieri magis utere
22 qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini
similiter qui liber vocatus est servus est Christi
23 pretio empti estis nolite fieri servi hominum
24 unusquisque in quo vocatus est fratres
in hoc maneat apud Deum
25 de virginibus autem praeceptum Domini non habeo
consilium autem do
tamquam misericordiam consecutus a Domino ut sim fidelis
26 existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem
quoniam bonum est homini sic esse
27 alligatus es uxori noli quaerere solutionem
solutus es ab uxore noli quaerere uxorem
28 si autem acceperis uxorem non peccasti
et si nupserit virgo non peccavit
tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi
ego autem vobis parco
29 hoc itaque dico fratres tempus breve est
reliquum est ut qui habent uxores tamquam non habentes
sint
30 et qui flent tamquam non flentes
et qui gaudent tamquam non gaudentes
et qui emunt tamquam non possidentes
31 et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur
praeterit enim figura huius mundi
32 volo autem vos sine sollicitudine esse
qui sine uxore est sollicitus est quae Domini sunt
quomodo placeat Deo
33 qui autem cum uxore est sollicitus est quae sunt mundi
quomodo placeat uxori
et divisus est
34 et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt
ut sit sancta et corpore et spiritu
quae autem nupta est cogitat quae sunt mundi
quomodo placeat viro
35 porro hoc ad utilitatem vestram dico
non ut laqueum vobis iniciam
sed ad id quod honestum est
et quod facultatem praebeat sine inpedimento Dominum observandi
36 si quis autem turpem se videri existimat super
virgine sua
quod sit superadulta
et ita oportet fieri
quod vult faciat non peccat nubat
37 nam qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem
potestatem autem habet suae voluntatis
et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam
bene facit
38 igitur et qui matrimonio iungit virginem suam bene facit
et qui non iungit melius facit
39 mulier alligata est quanto tempore vir eius vivit
quod si dormierit vir eius liberata est
cui vult nubat tantum in Domino
40 beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium
puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo