1 τῇ δὲ μιᾷ τῶν σαββάτων ὄρθρου βαθέως ἐπὶ τὸ μνῆμα ἦλθον φέρουσαι ἃ ἡτοίμασαν ἀρώματα. 2 εὗρον δὲ τὸν λίθον ἀποκεκυλισμένον ἀπὸ τοῦ μνημείου, 3 εἰσελθοῦσαι δὲ οὐχ εὗρον τὸ σῶμα τοῦ κυρίου Ἰησοῦ. 4 καὶ ἐγένετο ἐν τῷ ἀπορεῖσθαι αὐτὰς περὶ τούτου καὶ ἰδοὺ ἄνδρες δύο ἐπέστησαν αὐταῖς ἐν ἐσθῆτι ἀστραπτούσῃ. 5 ἐμφόβων δὲ γενομένων αὐτῶν καὶ κλινουσῶν τὰ πρόσωπα εἰς τὴν γῆν εἶπαν πρὸς αὐτάς, Τί ζητεῖτε τὸν ζῶντα μετὰ τῶν νεκρῶν· 6 οὐκ ἔστιν ὧδε, ἀλλ᾽ ἠγέρθη. μνήσθητε ὡς ἐλάλησεν ὑμῖν ἔτι ὢν ἐν τῇ Γαλιλαίᾳ 7 λέγων τὸν υἱὸν τοῦ ἀνθρώπου ὅτι δεῖ παραδοθῆναι εἰς χεῖρας ἀνθρώπων ἁμαρτωλῶν καὶ σταυρωθῆναι καὶ τῇ τρίτῃ ἡμέρᾳ ἀναστῆναι. 8 καὶ ἐμνήσθησαν τῶν ῥημάτων αὐτοῦ. 9 καὶ ὑποστρέψασαι ἀπὸ τοῦ μνημείου ἀπήγγειλαν ταῦτα πάντα τοῖς ἕνδεκα καὶ πᾶσιν τοῖς λοιποῖς. 10 ἦσαν δὲ ἡ Μαγδαληνὴ Μαρία καὶ Ἰωάννα καὶ Μαρία ἡ Ἰακώβου καὶ αἱ λοιπαὶ σὺν αὐταῖς. ἔλεγον πρὸς τοὺς ἀποστόλους ταῦτα, 11 καὶ ἐφάνησαν ἐνώπιον αὐτῶν ὡσεὶ λῆρος τὰ ῥήματα ταῦτα, καὶ ἠπίστουν αὐταῖς. 12 Ὁ δὲ Πέτρος ἀναστὰς ἔδραμεν ἐπὶ τὸ μνημεῖον καὶ παρακύψας βλέπει τὰ ὀθόνια μόνα, καὶ ἀπῆλθεν πρὸς ἑαυτὸν θαυμάζων τὸ γεγονός.
The Walk to Emmaus
(Mk 16.12‑13)
13 Καὶ ἰδοὺ δύο ἐξ αὐτῶν ἐν αὐτῇ τῇ ἡμέρᾳ ἦσαν πορευόμενοι εἰς κώμην ἀπέχουσαν σταδίους ἑξήκοντα ἀπὸ Ἰερουσαλήμ, ᾗ ὄνομα Ἐμμαοῦς, 14 καὶ αὐτοὶ ὡμίλουν πρὸς ἀλλήλους περὶ πάντων τῶν συμβεβηκότων τούτων. 15 καὶ ἐγένετο ἐν τῷ ὁμιλεῖν αὐτοὺς καὶ συζητεῖν καὶ αὐτὸς Ἰησοῦς ἐγγίσας συνεπορεύετο αὐτοῖς, 16 οἱ δὲ ὀφθαλμοὶ αὐτῶν ἐκρατοῦντο τοῦ μὴ ἐπιγνῶναι αὐτόν. 17 εἶπεν δὲ πρὸς αὐτούς, Τίνες οἱ λόγοι οὗτοι οὓς ἀντιβάλλετε πρὸς ἀλλήλους περιπατοῦντες; καὶ ἐστάθησαν σκυθρωποί. 18 ἀποκριθεὶς δὲ εἷς ὀνόματι Κλεοπᾶς εἶπεν πρὸς αὐτόν, Σὺ μόνος παροικεῖς Ἰερουσαλὴμ καὶ οὐκ ἔγνως τὰ γενόμενα ἐν αὐτῇ ἐν ταῖς ἡμέραις ταύταις; 19 καὶ εἶπεν αὐτοῖς, Ποῖα; οἱ δὲ εἶπαν αὐτῷ, Τὰ περὶ Ἰησοῦ τοῦ Ναζαρηνοῦ, ὃς ἐγένετο ἀνὴρ προφήτης δυνατὸς ἐν ἔργῳ καὶ λόγῳ ἐναντίον τοῦ θεοῦ καὶ παντὸς τοῦ λαοῦ, 20 ὅπως τε παρέδωκαν αὐτὸν οἱ ἀρχιερεῖς καὶ οἱ ἄρχοντες ἡμῶν εἰς κρίμα θανάτου καὶ ἐσταύρωσαν αὐτόν. 21 ἡμεῖς δὲ ἠλπίζομεν ὅτι αὐτός ἐστιν ὁ μέλλων λυτροῦσθαι τὸν Ἰσραήλ· ἀλλά γε καὶ σὺν πᾶσιν τούτοις τρίτην ταύτην ἡμέραν ἄγει ἀφ᾽ οὗ ταῦτα ἐγένετο. 22 ἀλλὰ καὶ γυναῖκές τινες ἐξ ἡμῶν ἐξέστησαν ἡμᾶς, γενόμεναι ὀρθριναὶ ἐπὶ τὸ μνημεῖον, 23 καὶ μὴ εὑροῦσαι τὸ σῶμα αὐτοῦ ἦλθον λέγουσαι καὶ ὀπτασίαν ἀγγέλων ἑωρακέναι, οἳ λέγουσιν αὐτὸν ζῆν. 24 καὶ ἀπῆλθόν τινες τῶν σὺν ἡμῖν ἐπὶ τὸ μνημεῖον καὶ εὗρον οὕτως καθὼς καὶ αἱ γυναῖκες εἶπον, αὐτὸν δὲ οὐκ εἶδον. 25 καὶ αὐτὸς εἶπεν πρὸς αὐτούς, Ὦ ἀνόητοι καὶ βραδεῖς τῇ καρδίᾳ τοῦ πιστεύειν ἐπὶ πᾶσιν οἷς ἐλάλησαν οἱ προφῆται· 26 οὐχὶ ταῦτα ἔδει παθεῖν τὸν χριστὸν καὶ εἰσελθεῖν εἰς τὴν δόξαν αὐτοῦ; 27 καὶ ἀρξάμενος ἀπὸ Μωϋσέως καὶ ἀπὸ πάντων τῶν προφητῶν διερμήνευσεν αὐτοῖς ἐν πάσαις ταῖς γραφαῖς τὰ περὶ ἑαυτοῦ.
28 Καὶ ἤγγισαν εἰς τὴν κώμην οὗ ἐπορεύοντο, καὶ αὐτὸς προσεποιήσατο πορρώτερον πορεύεσθαι. 29 καὶ παρεβιάσαντο αὐτὸν λέγοντες, Μεῖνον μεθ᾽ ἡμῶν, ὅτι πρὸς ἑσπέραν ἐστὶν καὶ κέκλικεν ἤδη ἡ ἡμέρα. καὶ εἰσῆλθεν τοῦ μεῖναι σὺν αὐτοῖς. 30 καὶ ἐγένετο ἐν τῷ κατακλιθῆναι αὐτὸν μετ᾽ αὐτῶν λαβὼν τὸν ἄρτον εὐλόγησεν καὶ κλάσας ἐπεδίδου αὐτοῖς, 31 αὐτῶν δὲ διηνοίχθησαν οἱ ὀφθαλμοὶ καὶ ἐπέγνωσαν αὐτόν· καὶ αὐτὸς ἄφαντος ἐγένετο ἀπ᾽ αὐτῶν. 32 καὶ εἶπαν πρὸς ἀλλήλους, Οὐχὶ ἡ καρδία ἡμῶν καιομένη ἦν [ἐν ἡμῖν] ὡς ἐλάλει ἡμῖν ἐν τῇ ὁδῷ, ὡς διήνοιγεν ἡμῖν τὰς γραφάς; 33 καὶ ἀναστάντες αὐτῇ τῇ ὥρᾳ ὑπέστρεψαν εἰς Ἰερουσαλὴμ καὶ εὗρον ἠθροισμένους τοὺς ἕνδεκα καὶ τοὺς σὺν αὐτοῖς, 34 λέγοντας ὅτι ὄντως ἠγέρθη ὁ κύριος καὶ ὤφθη Σίμωνι. 35 καὶ αὐτοὶ ἐξηγοῦντο τὰ ἐν τῇ ὁδῷ καὶ ὡς ἐγνώσθη αὐτοῖς ἐν τῇ κλάσει τοῦ ἄρτου.
The Appearance to the Disciples
(Mt 28.16‑20Mk 16.14‑18Jn 20.19‑23Ac 1.6‑8)
36 Ταῦτα δὲ αὐτῶν λαλούντων αὐτὸς ἔστη ἐν μέσῳ αὐτῶν καὶ λέγει αὐτοῖς, Εἰρήνη ὑμῖν. 37 πτοηθέντες δὲ καὶ ἔμφοβοι γενόμενοι ἐδόκουν πνεῦμα θεωρεῖν. 38 καὶ εἶπεν αὐτοῖς, Τί τεταραγμένοι ἐστὲ καὶ διὰ τί διαλογισμοὶ ἀναβαίνουσιν ἐν τῇ καρδίᾳ ὑμῶν; 39 ἴδετε τὰς χεῖράς μου καὶ τοὺς πόδας μου ὅτι ἐγώ εἰμι αὐτός· ψηλαφήσατέ με καὶ ἴδετε, ὅτι πνεῦμα σάρκα καὶ ὀστέα οὐκ ἔχει καθὼς ἐμὲ θεωρεῖτε ἔχοντα. 40 καὶ τοῦτο εἰπὼν ἔδειξεν αὐτοῖς τὰς χεῖρας καὶ τοὺς πόδας. 41 ἔτι δὲ ἀπιστούντων αὐτῶν ἀπὸ τῆς χαρᾶς καὶ θαυμαζόντων εἶπεν αὐτοῖς, Ἔχετέ τι βρώσιμον ἐνθάδε; 42 οἱ δὲ ἐπέδωκαν αὐτῷ ἰχθύος ὀπτοῦ μέρος· 43 καὶ λαβὼν ἐνώπιον αὐτῶν ἔφαγεν.
44 Εἶπεν δὲ πρὸς αὐτούς, Οὗτοι οἱ λόγοι μου οὓς ἐλάλησα πρὸς ὑμᾶς ἔτι ὢν σὺν ὑμῖν, ὅτι δεῖ πληρωθῆναι πάντα τὰ γεγραμμένα ἐν τῷ νόμῳ Μωϋσέως καὶ τοῖς προφήταις καὶ ψαλμοῖς περὶ ἐμοῦ. 45 τότε διήνοιξεν αὐτῶν τὸν νοῦν τοῦ συνιέναι τὰς γραφάς· 46 καὶ εἶπεν αὐτοῖς ὅτι Οὕτως γέγραπται παθεῖν τὸν Χριστὸν καὶ ἀναστῆναι ἐκ νεκρῶν τῇ τρίτῃ ἡμέρᾳ, 47 καὶ κηρυχθῆναι ἐπὶ τῷ ὀνόματι αὐτοῦ μετάνοιαν εἰς ἄφεσιν ἁμαρτιῶν εἰς πάντα τὰ ἔθνη. ἀρξάμενοι ἀπὸ Ἰερουσαλὴμ 48 ὑμεῖς μάρτυρες τούτων. 49 καὶ [ἰδοὺ] ἐγὼ ἀποστέλλω τὴν ἐπαγγελίαν τοῦ πατρός μου ἐφ᾽ ὑμᾶς· ὑμεῖς δὲ καθίσατε ἐν τῇ πόλει ἕως οὗ ἐνδύσησθε ἐξ ὕψους δύναμιν.
The Ascension of Jesus
(Mk 16.19‑20Ac 1.9‑11)
50 Ἐξήγαγεν δὲ αὐτοὺς [ἔξω] ἕως πρὸς Βηθανίαν, καὶ ἐπάρας τὰς χεῖρας αὐτοῦ εὐλόγησεν αὐτούς. 51 καὶ ἐγένετο ἐν τῷ εὐλογεῖν αὐτὸν αὐτοὺς διέστη ἀπ᾽ αὐτῶν καὶ ἀνεφέρετο εἰς τὸν οὐρανόν. 52 καὶ αὐτοὶ προσκυνήσαντες αὐτὸν ὑπέστρεψαν εἰς Ἰερουσαλὴμ μετὰ χαρᾶς μεγάλης 53 καὶ ἦσαν διὰ παντὸς ἐν τῷ ἱερῷ εὐλογοῦντες τὸν θεόν.
1 Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum
portantes quae paraverant aromata
2 et invenerunt lapidem revolutum a monumento
3 et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu
4 et factum est dum mente consternatae essent de isto
ecce duo viri steterunt secus illas in veste
fulgenti
5 Cum timerent autem et declinarent vultum in terram
dixerunt ad illas quid quaeritis viventem cum mortuis
6 non est hic sed surrexit
recordamini qualiter locutus est vobis
cum adhuc in Galilaea esset
7 dicens
quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum
et crucifigi et die tertia resurgere
8 et recordatae sunt verborum eius
9 Et regressae a monumento
nuntiaverunt haec omnia illis undecim et ceteris omnibus
10 Erat autem Maria Magdalene et Iohanna et Maria Iacobi
et ceterae quae cum eis erant
quae dicebant ad apostolos haec
11 et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista
et non credebant illis
12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum
et procumbens videt linteamina sola posita
et abiit secum mirans quod factum fuerat
13 et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum
quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem
nomine Emmaus
14 et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant
15 et factum est dum fabularentur et secum quaererent
et ipse Iesus adpropinquans ibat cum illis
16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent
17 et ait ad illos
qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes
et estis tristes
18 et respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei
tu solus peregrinus es in Hierusalem
et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus
19 quibus ille dixit quae
et dixerunt de Iesu Nazareno qui fuit vir propheta
potens in opere et sermone coram Deo et omni populo
20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum
et principes nostri in damnationem mortis
et crucifixerunt eum
21 nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israhel
et nunc super haec omnia tertia dies hodie
quod haec facta sunt
22 sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos
quae ante lucem fuerunt ad monumentum
23 et non invento corpore eius venerunt dicentes
se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere
24 et abierunt quidam ex nostris ad monumentum
et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt
ipsum vero non viderunt
25 et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum
in omnibus quae locuti sunt prophetae
26 nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam
27 et incipiens a Mose et omnibus prophetis
interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant
28 et adpropinquaverunt castello quo ibant
et ipse se finxit longius ire
29 et coegerunt illum dicentes mane nobiscum
quoniam advesperascit et inclinata est iam dies
et intravit cum illis
30 et factum est dum recumberet cum illis
accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis
31 et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum
et ipse evanuit ex oculis eorum
32 et dixerunt ad invicem
nonne cor nostrum ardens erat in nobis
dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas
33 et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem
et invenerunt congregatos undecim
et eos qui cum ipsis erant
34 dicentes
quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni
35 et ipsi narrabant quae gesta erant in via
et quomodo cognoverunt eum in fractione panis
36 Dum haec autem loquuntur
Iesus stetit in medio eorum et dicit eis
pax vobis ego sum nolite timere
37 conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre
38 et dixit eis
quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra
39 videte manus meas et pedes quia ipse ego sum
palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet
sicut me videtis habere
40 et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedes
41 Adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio
dixit habetis hic aliquid quod manducetur
42 at illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis
43 et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis
44 Et dixit ad eos
haec sunt verba quae locutus sum ad vos
cum adhuc essem vobiscum
quoniam necesse est impleri omnia
quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me
45 tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturas
46 et dixit eis quoniam sic scriptum est
et sic oportebat Christum pati
et resurgere a mortuis die tertia
47 et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in
omnes gentes
incipientibus ab Hierosolyma
48 vos autem estis testes horum
49 et ego mitto promissum Patris mei in vos
vos autem sedete in civitate
quoadusque induamini virtutem ex alto
50 eduxit autem eos foras in Bethaniam
et elevatis manibus suis benedixit eis
51 et factum est dum benediceret illis recessit ab eis
et ferebatur in caelum
52 et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magno
53 et erant semper in templo
laudantes et benedicentes Deum amen
EXPLICIT EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM