1 ecce dies veniunt Domini
et dividentur spolia tua in medio tui
2 et congregabo omnes gentes ad Hierusalem in proelium
et capietur civitas et vastabuntur domus et mulieres violabuntur
et egredietur media pars civitatis in captivitatem
et reliquum populi non auferetur ex urbe
3 et egredietur Dominus et proeliabitur contra gentes illas
sicut proeliatus est in die certaminis
4 et stabunt pedes eius in die illa super montem Olivarum
qui est contra Hierusalem ad orientem
et scindetur mons Olivarum ex media parte sui
ad orientem et occidentem praerupto grandi valde
et separabitur medium montis ad aquilonem
et medium eius ad meridiem
5 et fugietis ad vallem montium meorum
quoniam coniungetur vallis montium usque ad proximum
et fugietis sicut fugistis a facie terraemotus in diebus Oziae regis
Iuda
et veniet Dominus Deus meus omnesque sancti cum eo
6 et erit in die illa non erit lux sed frigus et gelu
7 et erit dies una quae nota est Domino
non dies neque nox et in tempore vesperae erit lux
8 et erit in die illa exibunt aquae vivae de Hierusalem
medium earum ad mare orientale
et medium earum ad mare novissimum
in aestate et in hieme erunt
9 et erit Dominus rex super omnem terram
in die illa erit Dominus unus et erit nomen eius unum
10 et revertetur omnis terra usque ad desertum
de colle Remmon ad austrum Hierusalem
et exaltabitur et habitabit in loco suo
a porta Beniamin usque ad locum portae Prioris
usque ad portam Angulorum
et a turre Ananehel usque ad torcularia regis
11 et habitabunt in ea et anathema non erit amplius
sed sedebit Hierusalem secura
12 et haec erit plaga qua percutiet Dominus omnes gentes
quae pugnaverunt adversus Hierusalem
tabescet caro uniuscuiusque stantis super pedes suos
et oculi eius contabescent in foraminibus suis
et lingua eorum contabescet in ore suo
13 in die illo erit tumultus Domini magnus in eis
et adprehendet vir manum proximi sui
et conseretur manus eius super manum proximi sui
14 sed et Iudas pugnabit adversus Hierusalem
et congregabuntur divitiae omnium gentium in circuitu
aurum et argentum et vestes multae satis
15 et sic erit ruina equi et muli cameli et asini
et omnium iumentorum quae fuerint in castris illis
sicut ruina haec
16 et omnes qui reliqui fuerint de universis gentibus
quae venerint contra Hierusalem
ascendent ab anno in annum
ut adorent regem Dominum exercituum
et celebrent festivitatem tabernaculorum
17 et erit qui non ascenderit de familiis terrae ad Hierusalem
ut adoret regem Dominum exercituum
non erit super eos imber
18 quod si et familia Aegypti non ascenderit et non venerit
nec super eos erit
sed erit ruina qua percutiet Dominus omnes gentes
quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum
19 hoc erit peccatum Aegypti et hoc peccatum omnium gentium
quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum
20 in die illo erit quod super frenum equi est sanctum Domino
et erunt lebetes in domo Domini quasi fialae coram altari
21 et erit omnis lebes in Hierusalem et in Iuda sanctificatus Domino
exercituum
et venient omnes immolantes et sument ex eis et coquent in eis
et non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo
EXPLICIT ZACCHARIAS PROPHETA