1 ÷ anno quarto regnantibus Ptolomeo et Cleopatra
÷ adtulerunt Dositheus qui se sacerdotem et levitici generis ferebat
÷ et Ptolomeus filius eius hanc epistulam Phurim
÷ quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolomei filium in
Hierusalem
hoc quoque principium erat in editione vulgata quod nec in hebraeo nec apud ullum fertur interpretum
2 ÷ anno secundo regnante Artarxerse maximo
÷ prima die mensis nisan
÷ vidit somnium Mardocheus filius Iahiri filii Semei filii Cis de tribu
Beniamin
3 ÷ homo iudaeus qui habitabat in urbe Susis
÷ vir magnus et inter primos aulae regiae
4 ÷ erat autem de eo numero captivorum
÷ quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis de Hierusalem
÷ cum Iechonia rege Iudaeae
5 ÷ et hoc eius somnium fuit
÷ apparuerunt voces et tumultus et tonitrua
÷ et terraemotus et conturbatio super terram
6 ÷ et ecce duo dracones magni paratique contra se in proelium
7 ÷ ad quorum clamorem cunctae concitatae sunt nationes
÷ ut pugnarent contra gentem iustorum
8 ÷ fuitque dies illa tenebrarum et discriminis tribulationis et angustiae
÷ et ingens formido super terram
9 ÷ conturbataque est gens iustorum timentium mala sua
÷ et praeparata ad mortem
10 ÷ clamaveruntque ad Deum
÷ et illis vociferantibus fons parvus crevit in fluvium maximum
÷ et in aquas plurimas redundavit
11 ÷ lux et sol ortus est
÷ et humiles exaltati sunt et devoraverunt inclitos
12 ÷ quod cum vidisset Mardocheus
÷ et surrexisset de stratu
÷ cogitabat quid Deus facere vellet et fixum habebat in animo
÷ scire cupiens quid significaret somnium