1 non litiges cum homine potente ne forte incidas in manus illius
2 non contendas cum viro locuplete
ne forte contra consistat litem tibi
3 multos perdidit aurum atque argentum
et usque cor regum extendit et convertit
4 non litiges cum homine linguato
et non strues in igne illius ligna
5 non communices homini indocto
ne male de progenie tua loquatur
6 ne despicias hominem avertentem se a peccato neque inproperes ei
memento quoniam omnes sumus in correptionem
7 ne spernas hominem in sua senecta
etenim ex nobis senescunt
8 noli de mortuo gaudere
sciens quoniam omnes morimur et in gaudium nolumus venire
9 ne despicias narrationem presbyterorum sapientium
et in proverbiis illorum conversare
10 ab ipsis enim disces doctrinam intellectus
et servire magnatis sine querella
11 non te praetereat narratio seniorum
et ipsi enim didicerunt a patribus suis
12 quoniam ab ipsis disces intellectum
et in tempore necessitatis
responsum
13 non incendas carbones peccatoris arguens eos
ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum
14 ne contra faciem stes contumeliosi
ne sedeat quasi insidiator ori tuo
15 noli fenerare homini fortiori te
quod si feneraveris tamquam perditum habe
16 non spondeas super virtutem tuam
quod si spoponderis quasi restituens cogita
17 non iudices contra iudicem
quoniam secundum quod dignum est iudicat
18 cum audace non eas in via ne forte gravet mala sua in te
ipse enim secundum voluntatem suam vadit
et simul cum stultitia illius peries
19 cum iracundo non facias rixam
cum audace non eas in desertum
quoniam quasi nihil est ante illum sanguis
et ubi non est adiutorium elidet te
20 cum fatuis ne consilium habeas
non enim poterunt diligere nisi quae ipsis placent
21 coram extraneo ne facias consilium nescis enim quid pariet
22 non omni homini cor tuum manifestes
ne forte inferat tibi gratiam et convicietur tibi