1 victori pro torculari filiorum Core canticum
2 quam dilecta tabernacula tua Domine exercituum
3 desiderat et defecit anima mea in atria Domini
cor meum et caro mea laudabunt Deum viventem
4 siquidem avis invenit domum
et passer nidum sibi ubi ponat pullos suos
altaria tua Domine exercituum rex meus et Deus meus
5 beati qui habitant in domo tua adhuc laudabunt te semper
6 beatus homo cuius fortitudo est in te semitae in corde eius
7 transeuntes in valle fletus fontem ponent eam
8 benedictione quoque amicietur doctor
ibunt de fortitudine in fortitudinem
parebunt apud Deum in Sion
9 Domine Deus exercituum exaudi orationem meam
ausculta Deus Iacob semper
10 clipeus noster vide Deus et adtende faciem christi tui
11 quoniam melior est dies in atriis tuis super milia
elegi abiectus esse in domo Dei mei
magis quam habitare in tabernaculis impietatis
12 quia sol et scutum Dominus Deus
gratiam et gloriam dabit Dominus
13 nec prohibebit bonum ab his qui ambulant in perfectione
Domine exercituum beatus homo qui confidet in te