1 eruditio David cum esset in spelunca oratio
2 voce mea ad Dominum clamavi
voce mea ad Dominum deprecatus sum
3 effundam in conspectu eius eloquium meum
tribulationem meam coram illo adnuntiabo
4 cum anxius in me fuerit spiritus meus
tu enim nosti semitam meam
in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi
5 respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me
periit fuga a me
non est qui quaerat animam meam
6 clamavi ad te Domine dixi tu spes mea
pars mea in terra viventium
7 ausculta deprecationem meam quoniam infirmatus sum nimis
libera me a persecutoribus
quoniam confortati sunt super me
8 educ de carcere animam meam ut confiteatur nomini tuo
me expectant iusti cum retribueris mihi