1 Parabolae Salomonis filii David regis Israhel
2 ad sciendam sapientiam et disciplinam
3 ad intellegenda verba prudentiae
et suscipiendam eruditionem doctrinae
iustitiam et iudicium et aequitatem
4 ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et intellectus
5 audiens sapiens sapientior erit
et intellegens gubernacula possidebit
6 animadvertet parabolam et interpretationem
verba sapientium et enigmata eorum
7 timor Domini principium scientiae
sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt
8 audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae
9 ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo
10 fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas
11 si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini
abscondamus tendiculas contra insontem frustra
12 degluttiamus eum sicut infernus viventem
et integrum quasi descendentem in lacum
13 omnem pretiosam substantiam repperiemus
implebimus domos nostras spoliis
14 sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum
15 fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum
16 pedes enim illorum ad malum currunt
et festinant ut effundant sanguinem
17 frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum
18 ipsique contra sanguinem suum insidiantur
et moliuntur fraudes contra animas suas
19 sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt
20 sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam
21 in capite turbarum clamitat
in foribus portarum urbis profert verba sua dicens
22 usquequo parvuli diligitis infantiam
et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt
et inprudentes odibunt scientiam
23 convertimini ad correptionem meam
en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea
24 quia vocavi et rennuistis
extendi manum meam et non fuit qui aspiceret
25 despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis
26 ego quoque in interitu vestro ridebo
et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit
27 cum inruerit repentina calamitas
et interitus quasi tempestas ingruerit
quando venerit super vos tribulatio et angustia
28 tunc invocabunt me et non exaudiam
mane consurgent et non invenient me
29 eo quod exosam habuerint disciplinam
et timorem Domini non susceperint
30 nec adquieverint consilio meo
et detraxerint universae correptioni meae
31 comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur
32 aversio parvulorum interficiet eos
et prosperitas stultorum perdet illos
33 qui autem me audierit absque terrore requiescet
et abundantia perfruetur malorum timore sublato