1 si qua ergo consolatio in Christo
si quod solacium caritatis si qua societas spiritus
si quid viscera et miserationes
2 implete gaudium meum ut idem sapiatis
eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes
3 nihil per contentionem neque per inanem gloriam
sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes
4 non quae sua sunt singuli considerantes
sed et ea quae aliorum
5 hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu
6 qui cum in forma Dei esset
non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo
7 sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens
in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo
8 humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem
mortem autem crucis
9 propter quod et Deus illum exaltavit
et donavit illi nomen super omne nomen
10 ut in nomine Iesu omne genu flectat
caelestium et terrestrium et infernorum
11 et omnis lingua confiteatur
quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris
12 itaque carissimi mei sicut semper oboedistis
non ut in praesentia mei tantum
sed multo magis nunc in absentia mea
cum metu et tremore vestram salutem operamini
13 Deus est enim qui operatur in vobis
et velle et perficere pro bona voluntate
14 omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus
15 ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione
in medio nationis pravae et perversae
inter quos lucetis sicut luminaria in mundo
16 verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi
quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi
17 sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae
gaudeo et congratulor omnibus vobis
18 id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi
19 spero autem in Domino Iesu
Timotheum cito me mittere ad vos
ut et ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt
20 neminem enim habeo tam unianimem
qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit
21 omnes enim sua quaerunt
non quae sunt Christi Iesu
22 experimentum autem eius cognoscite
quoniam sicut patri filius
mecum servivit in evangelium
23 hunc igitur spero me mittere
mox ut videro quae circa me sunt
24 confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito
25 necessarium autem existimavi Epafroditum
fratrem et cooperatorem et commilitonem meum
vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae
mittere ad vos
26 quoniam quidem omnes vos desiderabat et maestus erat
propterea quod audieratis illum infirmatum
27 nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est eius
non solum autem eius verum etiam et mei
ne tristitiam super tristitiam haberem
28 festinantius ergo misi illum
ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim
29 excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino
et eiusmodi cum honore habetote
30 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit
tradens animam suam
ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium
Kapitulli II
5 Ata të vetë të klenë kloftë ndë juu , qi anshtë ndë Krishtnë Jezu; 6 ai tue klenë mbë kambë të Tinëzot, nuk kujtoi me baam të grabitunë tue klenë njëmend me Tenëzonë, 7 por ai vetëvetëhenë përvu, tue marrë shembëlltyrë për shërbëtuor vutë mbë shembëlltyrë të nierëzet, e për të paanë u gjet porsi nierii, 8 përvu vetëvetëhenë, e u përvu djerie saa përzuu mortt, e n’mordijet së kryqsë. 9 E për këta Zotynë e madhështoi aq fort, saa i dha emënë të madh përmbii gjithë emënë, 10 përse pr’emënë të Jezut gjithë glunjë të vihetë mbë glunjë n’kafshëshit së qiellet e n’kafshëshit së dheut e n’kafshëshit së ferrëssë, 11 e gjithë gluhë ta rrëfyenjë se Zot ynë Zot Jezu Krishti anshtë ndë lavdit të madh të Atit shenjtë .

[8 Krishti përvu vetëvetëhenë, e i gjegjunë djerie mbë mort, e mort n’kryqje. 9 E përkaqë Zotynë madhështoi ate, e i dha emënë qi anshtë përmbii gjithë emënë, 10 përse pr’emënë të Jezut gjithë glunjë të prunjetë n’qiellshit, e n’dheut, e n’ferrëshit, 11 e gjithë gluhë të rrëfyenjë se Jezu Krishti anshtë Zot ndë lavd të madh të Tinëzot].