1 morabatur autem eo tempore Israhel in Setthim
et fornicatus est populus cum filiabus Moab
2 quae vocaverunt eos ad sacrificia sua
at illi comederunt et adoraverunt deos earum
3 initiatusque est Israhel Beelphegor
et iratus Dominus
4 ait ad Mosen
tolle cunctos principes populi
et suspende eos contra solem in patibulis
ut avertatur furor meus ab Israhel
5 dixitque Moses ad iudices Israhel
occidat unusquisque proximos suos qui initiati sunt Beelphegor
6 et ecce unus de filiis Israhel
intravit coram fratribus suis ad scortum madianitin
vidente Mose et omni turba filiorum Israhel
qui flebant ante fores tabernaculi
7 quod cum vidisset Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis
surrexit de medio multitudinis
et arrepto pugione
8 ingressus est post virum israhelitem in lupanar
et perfodit ambos simul
virum scilicet et mulierem in locis genitalibus
cessavitque plaga a filiis Israhel
9 et occisi sunt viginti quattuor milia homines
10 dixitque Dominus ad Mosen
11 Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis
avertit iram meam a filiis Israhel
quia zelo meo commotus est contra eos
ut non ipse delerem filios Israhel in zelo meo
12 idcirco loquere ad eos ecce do ei pacem foederis
mei
13 et erit tam ipsi quam semini illius
pactum sacerdotii sempiternum
quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israhel
14 erat autem nomen viri israhelitae qui occisus est cum Madianitide
Zambri filius Salu dux de cognatione et tribu Symeonis
15 porro mulier madianitis quae pariter interfecta est vocabatur Chozbi
filia Sur principis nobilissimi Madianitarum
16 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
17 hostes vos sentiant Madianitae et percutite eos
18 quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos
et decepere insidiis
per idolum Phogor et Chozbi filiam ducis Madian sororem suam
quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phogor