1 in die autem vicesimo quarto mensis huius
convenerunt filii Israhel
in ieiunio et in saccis et humus super eos
2 et separatum est semen filiorum Israhel ab omni filio alienigena
et steterunt et confitebantur peccata sua
et iniquitates patrum suorum
3 et consurrexerunt ad standum
et legerunt in volumine legis Domini Dei sui quater in die
et quater confitebantur et adorabant Dominum Deum suum
4 surrexit autem super gradum Levitarum
Iosue et Bani Cedmihel Sebnia Bani
Sarebias Bani Chanani
et inclamaverunt voce magna Dominum
Deum suum
5 et dixerunt Levitae Iosue et Cedmihel
Bonni Asebia Serebia Odoia Sebna Fataia
surgite benedicite Domino Deo vestro
ab aeterno usque in aeternum
et benedicant nomini gloriae tuae excelso
in omni benedictione et laude
6 tu ipse Domine solus tu fecisti caelum
caelum caelorum et omnem exercitum eorum
terram et universa quae in ea sunt
maria et omnia quae in eis sunt
et tu vivificas omnia haec et exercitus caeli te adorat
7 tu ipse Domine Deus
qui elegisti Abram et eduxisti eum de igne
Chaldeorum
et posuisti nomen eius Abraham
8 et invenisti cor eius fidele coram te et percussisti cum eo foedus
ut dares ei terram Chananei Chetthei Amorrei
et Ferezei et Iebusei et Gergesei
ut dares semini eius
et implesti verba tua quoniam iustus es
9 et vidisti adflictionem patrum nostrorum in Aegypto
clamoremque eorum audisti super mare Rubrum
10 et dedisti signa et portenta
in Pharao et in universis servis eius
et in omni populo terrae illius
cognovisti enim quia superbe egerant contra eos
et fecisti tibi nomen sicut et in hac die
11 et mare divisisti ante eos
et transierunt per medium maris in sicca
persecutores autem eorum proiecisti in profundum
quasi lapidem in aquas validas
12 et in columna nubis ductor eorum fuisti per diem
et in columna ignis per noctem
ut appareret eis via per quam ingrediebantur
13 ad montem quoque Sinai descendisti et locutus es cum eis de caelo
et dedisti eis iudicia recta et legem veritatis
caerimonias et praecepta bona
14 et sabbatum sanctificatum tuum ostendisti eis
et mandata et caerimonias et legem praecepisti eis
in manu Mosi servi tui
15 panem quoque de caelo dedisti eis in fame eorum
et aquam de petra eduxisti eis sitientibus
et dixisti eis ut ingrederentur et possiderent terram
super quam levasti manum tuam ut traderes eis
16 ipsi vero et patres nostri superbe egerunt
et induraverunt cervices suas
et non audierunt mandata tua
17 et noluerunt audire
et non sunt recordati mirabilium tuorum quae feceras eis
et induraverunt cervices suas et dederunt caput
ut converterentur ad servitutem suam quasi per contentionem
tu autem Deus propitius clemens et misericors
longanimis et multae miserationis
non dereliquisti eos
18 et quidem cum fecissent sibi vitulum conflatilem
et dixissent iste est Deus tuus qui eduxit te de Aegypto
feceruntque blasphemias magnas
19 tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in deserto
columna nubis non recessit ab eis per diem
ut duceret eos in via
et columna ignis in nocte
ut ostenderet eis iter per quod ingrederentur
20 et spiritum tuum bonum dedisti qui doceret eos
et manna tuum non prohibuisti ab ore eorum
et aquam dedisti eis in siti
21 quadraginta annis pavisti eos in deserto nihilque eis defuit
vestimenta eorum non inveteraverunt
et pedes eorum non sunt adtriti
22 et dedisti eis regna et populos et partitus es eis sortes
et possederunt terram Seon et terram regis Esebon
et terram Og regis Basan
23 et filios eorum multiplicasti sicut stellas caeli
et adduxisti eos ad terram de qua dixeras patribus eorum
ut ingrederentur et possiderent
24 et venerunt filii et possederunt terram
et humiliasti coram eis habitatores terrae Chananeos
et dedisti eos in manu eorum
et reges eorum et populos terrae
ut facerent eis sicut placebat illis
25 ceperunt itaque urbes munitas et humum pinguem
et possederunt domos plenas cunctis bonis
cisternas ab aliis fabricatas
vineas et oliveta et ligna pomifera multa
et comederunt et saturati sunt et inpinguati sunt
et abundavere deliciis in bonitate tua magna
26 provocaverunt autem te ad iracundiam et recesserunt a te
et proiecerunt legem tuam post terga sua
et prophetas tuos occiderunt
qui contestabantur eos ut reverterentur ad te
feceruntque blasphemias grandes
27 et dedisti eos in manu hostium suorum et adflixerunt eos
et in tempore tribulationis suae clamaverunt ad te
et tu de caelo audisti
et secundum miserationes tuas multas dedisti eis salvatores
qui salvaverunt eos de manu hostium suorum
28 cumque requievissent reversi sunt ut facerent malum in conspectu tuo
et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum et possederunt eos
conversique sunt et clamaverunt ad te
tu autem de caelo audisti
et liberasti eos in misericordiis tuis multis temporibus
29 et contestatus es eos ut reverterentur ad legem tuam
ipsi vero superbe egerunt et non audierunt mandata tua
et in iudiciis tuis peccaverunt quae faciet homo et vivet in eis
et dederunt umerum recedentem
et cervicem suam induraverunt nec audierunt
30 et protraxisti super eos annos multos
et contestatus es eos in spiritu tuo
per manum prophetarum tuorum et non audierunt
et tradidisti eos in manu populorum terrarum
31 in misericordiis autem tuis plurimis
non fecisti eos in consumptione
nec dereliquisti eos
quoniam Deus miserationum et clemens tu es
32 nunc itaque Deus noster Deus magne fortis et terribilis
custodiens pactum et misericordiam
ne avertas a facie tua omnem laborem
qui invenit nos
reges nostros principes nostros et sacerdotes nostros
prophetas nostros et patres nostros et omnem populum tuum
a diebus regis Assur usque in diem hanc
33 et tu iustus in omnibus quae venerunt super nos
quia veritatem fecisti nos autem impie egimus
34 reges nostri principes nostri sacerdotes nostri et
patres nostri
non fecerunt legem tuam
et non adtenderunt mandata tua et testimonia tua
quae testificatus es in eis
35 et ipsi in regnis suis bonis
et in bonitate tua multa quam dederas eis
et in terra latissima et pingui
quam tradideras in conspectu eorum
non servierunt tibi nec reversi sunt ab studiis suis pessimis
36 ecce nos ipsi hodie servi sumus
et terram quam dedisti patribus nostris
ut comederent panem eius et quae bona sunt eius
et nos ipsi servi sumus in ea
37 et fruges eius multiplicantur regibus
quos posuisti super nos propter peccata nostra
et in corporibus nostris dominantur
et in iumentis nostris
secundum voluntatem suam
et in tribulatione magna sumus
38 super omnibus ergo his
nos ipsi percutimus foedus et scribimus
et signant principes nostri Levitae nostri et sacerdotes nostri