1 in die autem illo lectum est in volumine Mosi audiente populo
et inventum est scriptum in eo
quod non debeat introire Ammanites et Moabites
in ecclesiam Dei usque in aeternum
2 eo quod non occurrerint filiis Israhel cum pane et aqua
et conduxerint adversum eum Balaam ad maledicendum
ei
et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem
3 factum est autem cum audissent legem
separaverunt omnem alienigenam ab Israhel
4 et super hoc erat Eliasib sacerdos
qui fuerat positus in gazofilacio domus Dei nostri
et proximus Tobiae
5 fecit ergo sibi gazofilacium grande
et ibi erant ante eum reponentes munera et tus et vasa
et decimam frumenti et vini et olei
partes Levitarum et cantorum et ianitorum
et primitias sacerdotales
6 in omnibus autem his non fui in Hierusalem
quia in anno tricesimo secundo Artarxersis regis
Babylonis
veni ad regem et in fine dierum rogavi regem
7 et veni in Hierusalem
et intellexi malum quod fecerat Eliasib Tobiae
ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus Dei
8 et malum mihi visum est valde
et proieci vasa domus Tobiae foras de gazofilacio
9 praecepique et mundaverunt
gazofilacia
et rettuli ibi vasa domus Dei sacrificium et tus
10 et cognovi quoniam partes Levitarum non fuissent datae
et fugisset unusquisque in regionem suam
de Levitis et de cantoribus et de his qui
ministrabant
11 et egi causam adversus magistratus et dixi
quare dereliquimus domum Dei
et congregavi eos et feci stare in stationibus suis
12 et omnis Iuda adportabat decimam frumenti et vini et olei
in horrea
13 et constituimus super horrea Selemiam sacerdotem
et Sadoc scribam et Phadaiam de Levitis
et iuxta eos Anan filium Zacchur filium Matthaniae
quoniam fideles conprobati sunt
et ipsis creditae sunt partes fratrum suorum
14 memento mei Deus meus pro hoc
et ne deleas miserationes meas
quas feci in domo Dei mei et in caerimoniis eius
15 in diebus illis vidi in Iuda
calcabant torcularia in sabbato portantes
acervos
et onerantes super asinos vinum et uvas et ficus et omne onus
et inferentes Hierusalem in die
sabbati
et contestatus sum ut in die qua vendere liceret venderent
16 et Tyrii habitaverunt in ea inferentes pisces et omnia venalia
et vendebant in sabbatis filiis Iuda et in
Hierusalem
17 et obiurgavi optimates Iuda et dixi eis
quae est res haec mala quam vos facitis
et profanatis diem sabbati
18 numquid non haec fecerunt patres nostri
et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc
et super civitatem hanc
et vos additis iracundiam super Israhel violando sabbatum
19 factum est itaque
cum quievissent portae Hierusalem die sabbati
dixi et cluserunt ianuas
et praecepi ut non aperirent eas usque post sabbatum
et de pueris meis constitui super portas
ut nullus inferret onus in die sabbati
20 et manserunt negotiatores et vendentes universa venalia
foris Hierusalem semel et bis
21 et contestatus sum eos et dixi eis
quare manetis ex adverso muri
si secundo hoc feceritis manum mittam in vos
itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato
22 dixi quoque Levitis ut mundarentur et venirent
ad custodiendas portas et sanctificandum diem sabbati
et pro hoc ergo memento mei Deus meus
et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum
23 sed et in diebus illis vidi Iudaeos ducentes uxores
azotias ammanitidas et moabitidas
24 et filii eorum ex media parte loquebantur azotice
et nesciebant loqui iudaice
et loquebantur iuxta linguam populi et populi
25 et obiurgavi eos et maledixi
et cecidi ex ipsis viros et decalvavi eos
et adiuravi in Deo ut non darent filias suas filiis
eorum
et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimet
ipsis
dicens
26 numquid non in huiuscemodi re peccavit Salomon rex
Israhel
et certe in gentibus multis non erat rex similis ei
et dilectus Deo suo erat
et posuit eum Deus regem super omnem Israhel
et ipsum ergo ad peccatum duxerunt mulieres alienigenae
27 numquid et nos inoboedientes faciemus omne malum grande hoc
ut praevaricemur in Deo nostro et ducamus uxores peregrinas
28 de filiis autem Ioiada filii Eliasib sacerdotis magni
gener erat Sanaballat Horonitis quem fugavi a me
29 recordare Domine Deus meus adversum eos
qui polluunt sacerdotium iusque sacerdotale et leviticum
30 igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis
et constitui ordines sacerdotum et Levitarum
unumquemque in ministerio suo
31 et in oblatione lignorum
in temporibus constitutis et in primitiis
memento mei Deus meus in bonum
EXPLICIT LIBER EZRAE