1 Et iterum coepit docere ad mare
et congregata est ad eum turba multa
ita ut in navem ascendens sederet in mari
et omnis turba circa mare super terram erat
2 et docebat eos in parabolis multa
et dicebat illis in doctrina sua
3 audite
ecce exiit seminans ad seminandum
4 et dum seminat aliud cecidit circa viam
et venerunt volucres et comederunt illud
5 aliud vero cecidit super petrosa ubi non habuit terram multam
et statim exortum est quoniam non habebat altitudinem terrae
6 et quando exortus est sol exaestuavit
et eo quod non haberet radicem exaruit
7 et aliud cecidit in spinas
et ascenderunt spinae et offocaverunt illud
et fructum non dedit
8 et aliud cecidit in terram bonam
et dabat fructum ascendentem et crescentem
et adferebat unum triginta et unum sexaginta et unum centum
9 et dicebat qui habet aures audiendi audiat
10 et cum esset singularis
interrogaverunt eum hii qui cum eo erant cum
duodecim parabolas
11 et dicebat eis
vobis datum est
mysterium regni Dei
Illis autem qui foris sunt in parabolis omnia fiunt
12 ut videntes videant et non videant
et audientes audiant et non intellegant
nequando convertantur et dimittantur eis peccata
13 et ait illis nescitis parabolam hanc
et quomodo omnes parabolas cognoscetis
14 Qui seminat verbum seminat
15 hii autem sunt qui circa viam ubi seminatur verbum
et cum audierint confestim venit Satanas
et aufert verbum quod seminatum est in corda
eorum
16 et hii sunt similiter qui super petrosa
seminantur
qui cum audierint verbum statim cum gaudio accipiunt illud
17 et non habent radicem in se sed temporales sunt
deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum
confestim scandalizantur
18 et alii sunt qui in spinis seminantur
hii sunt qui verbum audiunt
19 et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum
et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum
et sine fructu efficitur
20 et hii sunt qui super terram bonam seminati sunt
qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant
unum triginta et unum sexaginta et unum centum
21 Et dicebat illis
numquid venit lucerna ut sub modio ponatur aut sub lecto
nonne ut super candelabrum ponatur
22 Non enim est aliquid absconditum quod non manifestetur
nec factum est occultum sed ut in palam veniat
23 si quis habet aures audiendi audiat
24 Et dicebat illis videte quid audiatis
in qua mensura mensi fueritis remetietur vobis et adicietur vobis
25 Qui enim habet dabitur illi
et qui non habet etiam quod habet auferetur ab illo
26 Et dicebat sic est regnum Dei
quemadmodum si homo iaciat
sementem in terram
27 et dormiat et exsurgat nocte ac die
et semen germinet et increscat dum nescit ille
28 ultro enim terra fructificat primum herbam deinde spicam
deinde plenum frumentum in spica
29 et cum se produxerit fructus
statim mittit falcem quoniam adest messis
30 Et dicebat cui adsimilabimus regnum Dei
aut cui parabolae conparabimus illud
31 sicut granum sinapis quod cum seminatum fuerit in terra
minus est omnibus seminibus quae sunt in terra
32 et cum seminatum fuerit ascendit et fit maius omnibus holeribus
et facit ramos magnos
ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare
33 Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum
prout poterant audire
34 sine parabola autem non loquebatur eis
Seorsum autem discipulis suis disserebat omnia
35 Et ait illis illa die cum sero esset factum
transeamus contra
36 et dimittentes turbam adsumunt eum
ita ut erat in navi
et aliae naves erant cum illo
37 et facta est procella magna venti
et fluctus mittebat in navem
ita ut impleretur navis
38 et erat ipse in puppi supra cervical dormiens
et excitant eum et dicunt ei
magister non ad te pertinet quia perimus
39 et exsurgens comminatus est vento
et dixit mari tace obmutesce
et cessavit ventus et facta est tranquillitas magna
40 et ait illis quid timidi estis necdum habetis fidem
et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum
quis putas est iste quia et ventus et mare oboediunt ei