1 locutus quoque est Dominus ad Mosen dicens
2 loquere ad Aaron et ad filios eius
ut caveant ab his quae consecrata sunt filiorum Israhel
et non contaminent nomen sanctificatorum mihi quae ipsi offerunt
ego Dominus
3 dic ad eos et ad posteros eorum
omnis homo qui accesserit de stirpe vestra
ad ea quae consecrata sunt et quae obtulerunt filii Israhel Domino
in quo est inmunditia peribit coram Domino
ego sum Dominus
4 homo de semine Aaron qui fuerit leprosus aut patiens fluxum seminis
non vescetur de his quae sanctificata sunt mihi donec sanetur
qui tetigerit inmundum super mortuo
et ex quo egreditur semen quasi coitus
5 et qui tangit reptile et quodlibet inmundum cuius tactus est sordidus
6 inmundus erit usque ad vesperum
et non vescetur his quae sanctificata sunt
sed cum laverit carnem suam aqua
7 et occubuerit sol
tunc mundatus vescetur de sanctificatis quia cibus illius est
8 morticinum et captum a bestia non comedent
nec polluentur in eis ego sum Dominus
9 custodient praecepta mea ut non subiaceant
peccato
et moriantur in sanctuario cum polluerint illud
ego Dominus qui sanctifico eos
10 omnis alienigena non comedet de sanctificatis
inquilinus sacerdotis et mercennarius non vescentur ex eis
11 quem autem sacerdos emerit et qui vernaculus domus eius fuerit
hii comedent ex eis
12 si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit
de his quae sanctificata sunt et de primitiis non vescetur
13 sin autem vidua vel repudiata et absque liberis
reversa fuerit ad domum patris sui
sicut puella consuerat aletur cibis patris sui
omnis alienigena comedendi ex eis non habet
potestatem
14 qui comederit de sanctificatis per ignorantiam
addet quintam partem cum eo quod comedit
et dabit sacerdoti in sanctuarium
15 nec contaminabunt sanctificata filiorum Israhel quae offerunt Domino
16 ne forte sustineant iniquitatem delicti sui cum sanctificata comederint
ego Dominus qui sanctifico eos
17 locutus est Dominus ad Mosen dicens
18 loquere ad Aaron et filios eius
et ad omnes filios Israhel dicesque ad eos
homo de domo Israhel et de advenis qui habitant apud vos
qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens
quicquid illud obtulerit in holocaustum Domini
19 ut offeratur per vos
masculus inmaculatus erit ex bubus et ex ovibus et ex
capris
20 si maculam habuerit non offeretis neque erit acceptabile
21 homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino
vel vota solvens vel sponte offerens tam de bubus quam de ovibus
inmaculatum offeret ut
acceptabile sit
omnis macula non erit in eo
22 si caecum fuerit si fractum
si cicatricem habens si papulas aut scabiem vel inpetiginem
non offeretis ea Domino
neque adolebitis ex eis super altare Domini
23 bovem et ovem aure et cauda amputatis voluntarie
offerre potes
votum autem ex his solvi non potest
24 omne animal quod vel contritis vel tunsis vel sectis ablatisque
testiculis est
non offeretis Domino
et in terra vestra hoc omnino ne faciatis
25 de manu alienigenae non offeretis panes Deo vestro
et quicquid aliud dare voluerint
quia corrupta et maculata sunt omnia non suscipietis ea
26 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
27 bos ovis et capra cum genita fuerint
septem diebus erunt sub ubere matris suae
die autem octavo et deinceps offerri poterunt Domino
28 sive illa bos sive ovis
non immolabuntur una die cum fetibus suis
29 si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino
ut possit esse placabilis
30 eodem die comedetis eam
non remanebit quicquam in mane alterius diei ego Dominus
31 custodite mandata mea et facite ea ego Dominus
32 ne polluatis nomen meum sanctum
ut sanctificer in medio filiorum Israhel ego Dominus qui sanctifico vos
33 et eduxi de terra Aegypti ut essem vobis in Deum ego Dominus