1 accesseruntque principes familiarum Levi
ad Eleazar sacerdotem et Iosue filium Nun
et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israhel
2 locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt
Dominus praecepit per manum Mosi
ut darentur nobis urbes ad habitandum
et suburbana earum ad alenda iumenta
3 dederuntque filii Israhel de possessionibus suis
iuxta imperium Domini civitates et suburbana earum
4 egressaque est sors in familiam Caath filiorum
Aaron sacerdotis
de tribubus Iuda et Symeon et Beniamin civitates tredecim
5 et reliquis filiorum Caath id est Levitis qui superflui erant
de tribubus Ephraim et Dan
et dimidia tribu Manasse
civitates decem
6 porro filiis Gerson egressa est sors
ut acciperent de tribubus Isachar et Aser et Nepthalim
dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim
7 et filiis Merari per cognationes suas
de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim
8 dederuntque filii Israhel Levitis civitates et suburbana
earum
sicut praecepit Dominus per manum Mosi
singulis sorte tribuentes
9 de tribubus filiorum Iuda et Symeon dedit Iosue civitates
quarum ista sunt nomina
10 filiis Aaron per familias Caath levitici generis
prima enim sors illis egressa est
11 Cariatharbe patris Enach quae vocatur Hebron in monte Iuda
et suburbana eius per circuitum
12 agros vero et villas eius dederat Chaleb filio Iepphonne ad possidendum
13 dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem
ac suburbana eius
et Lebnam cum suburbanis suis
14 et Iether et Isthimon
15 et Helon
Dabir
16 et Ahin et Iethan et Bethsemes
cum suburbanis suis civitates novem
de tribubus ut dictum est duabus
17 de tribu autem filiorum Beniamin
Gabaon et Gabee
18 et Anathoth et Almon
cum suburbanis suis civitates quattuor
19 omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis tredecim
cum suburbanis suis
20 reliquis vero per familias filiorum Caath levitici generis
haec est data possessio
21 de tribu Ephraim urbs confugii Sychem
cum suburbanis suis in monte Ephraim
et Gazer
22 et Cebsain et Bethoron
cum suburbanis suis civitates quattuor
23 de tribu quoque Dan
Elthece et Gebbethon
24 et Ahialon et Gethremmon
cum suburbanis suis civitates quattuor
25 porro de dimidia tribu Manasse
Thanach et Gethremmon cum suburbanis suis civitates duae
26 omnes civitates decem et suburbana earum
datae sunt filiis Caath inferioris gradus
27 filiis quoque Gerson levitici generis
dedit de dimidia tribu Manasse
confugii civitatem Gaulon in Basan
et Bosram cum suburbanis suis civitates duas
28 porro de tribu Isachar
Cesion et Dabereth
29 et Iaramoth et Engannim
cum suburbanis suis civitates quattuor
30 de tribu autem Aser
Masal et Abdon
31 et Elacoth et Roob
cum suburbanis suis civitates quattuor
32 de tribu quoque Nepthali civitatem confugii Cedes in Galilea
et Ammothdor et Charthan cum suburbanis suis civitates tres
33 omnes urbes familiarum Gerson tredecim cum suburbanis suis
34 filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas
data est de tribu Zabulon
Iechenam et Chartha
35 et Damna et Nalol
civitates quattuor cum suburbanis suis
37 et de tribu Gad civitates
confugii
Ramoth in Galaad et Manaim et Esebon et Iazer
civitates quattuor cum suburbanis suis
38 omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas
duodecim
39 itaque universae civitates Levitarum
in medio possessionis filiorum Israhel
fuerunt quadraginta octo
40 cum suburbanis suis singulae per familias distributae
41 deditque Dominus Israheli omnem terram
quam traditurum se patribus eorum iuraverat
et possederunt illam atque habitaverunt in ea
42 dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes
nullusque eis hostium resistere ausus est
sed cuncti in eorum dicionem redacti sunt
43 ne unum quidem verbum quod illis praestaturum se esse promiserat
irritum fuit
sed rebus expleta sunt omnia