1 et respondens Iob ait
2 vere scio quod ita sit
et quod non iustificetur homo conpositus Deo
3 si voluerit contendere cum eo
non poterit ei respondere unum pro mille
4 sapiens corde est et fortis robore
quis restitit ei et pacem habuit
5 qui transtulit montes et nescierunt hii quos subvertit in furore suo
6 qui commovet terram de loco suo et columnae eius concutiuntur
7 qui praecipit soli et non oritur
et stellas claudit quasi sub signaculo
8 qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris
9 qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri
10 qui facit magna et inconprehensibilia
et mirabilia quorum non est numerus
11 si venerit ad me non videbo
si abierit non intellegam eum
12 si repente interroget quis respondebit ei
vel quis dicere potest cur facis
13 Deus cuius resistere irae nemo potest
et sub quo curvantur qui portant orbem
14 quantus ergo sum ego qui respondeam ei
et loquar verbis meis cum eo
15 qui etiam si habuero quippiam iustum non respondebo
sed meum iudicem deprecabor
16 et cum invocantem exaudierit me
non credo quod audierit vocem meam
17 in turbine enim conteret me
et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa
18 non concedit requiescere spiritum meum
et implet me amaritudinibus
19 si fortitudo quaeritur robustissimus est
si aequitas iudicii nemo pro me audet testimonium
dicere
20 si iustificare me voluero os meum condemnabit me
si innocentem ostendere pravum me conprobabit
21 etiam si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea
et taedebit me vitae meae
22 unum est quod locutus sum
et innocentem et impium ipse consumit
23 si flagellat occidat semel et non de poenis innocentum rideat
24 terra data est in manu impii vultum iudicum eius operit
quod si non ille est quis ergo est
25 dies mei velociores fuerunt cursore
fugerunt et non viderunt bonum
26 pertransierunt quasi naves poma portantes
sicut aquila volans ad escam
27 cum dixero nequaquam ita loquar
commuto faciem meam et dolore torqueor
28 verebar omnia opera mea sciens quod non parceres delinquenti
29 si autem et sic impius sum quare frustra laboravi
30 si lotus fuero quasi aquis nivis
et fulserint velut mundissimae manus meae
31 tamen sordibus intingues me
et abominabuntur me vestimenta mea
32 neque enim viro qui similis mei est respondebo
nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri
33 non est qui utrumque valeat arguere
et ponere manum suam in ambobus
34 auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreat
35 loquar et non timebo eum
neque enim possum metuens respondere