1 respondens autem Baldad Suites dixit
2 usque ad quem finem verba iactabitis
intellegite prius et sic loquamur
3 quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis
4 qui perdis animam tuam in furore tuo
numquid propter te derelinquetur terra
et transferentur rupes de loco suo
5 nonne lux impii extinguetur
nec splendebit flamma ignis eius
6 lux obtenebrescet in tabernaculo illius
et lucerna quae super eum est extinguetur
7 artabuntur gressus virtutis eius
et praecipitabit eum consilium suum
8 inmisit enim in rete pedes suos et in maculis eius ambulat
9 tenebitur planta illius laqueo
et exardescet contra eum sitis
10 abscondita est in terra pedica eius
et decipula illius super semitam
11 undique terrebunt eum formidines
et involvent pedes eius
12 adtenuetur fame robur eius
et inedia invadat costas illius
13 devoret pulchritudinem cutis eius
consumat brachia illius primogenita mors
14 avellatur de tabernaculo suo fiducia eius
et calcet super eum quasi rex interitus
15 habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est
aspergatur in tabernaculo eius sulphur
16 deorsum radices eius siccentur
sursum autem adteratur messis eius
17 memoria illius pereat de terra
et non celebretur nomen eius in plateis
18 expellet eum de luce in tenebras
et de orbe transferet eum
19 non erit semen eius neque progenies in populo suo
nec ullae reliquiae in regionibus eius
20 in die eius stupebunt novissimi
et primos invadet horror
21 haec sunt ergo tabernacula iniqui
et iste locus eius qui ignorat Deum