1 et dixit Dominus ad me
si steterit Moses et Samuhel coram me
non est anima mea ad populum istum
eice illos a facie mea et egrediantur
2 quod si dixerint ad te quo egrediemur
dices ad eos haec dicit Dominus
qui ad mortem ad mortem et qui ad gladium ad gladium
et qui ad famem ad famem et qui ad captivitatem ad captivitatem
3 et visitabo super eos quattuor species dicit Dominus
gladium ad occisionem et canes ad lacerandum
et volatilia caeli et bestias terrae ad devorandum et dissipandum
4 et dabo eos in fervorem universis regnis terrae
propter Manassem filium Ezechiae regis Iuda
super omnibus quae fecit in Hierusalem
5 quis enim miserebitur tui Hierusalem
aut quis contristabitur pro te
aut quis ibit ad rogandum pro pace tua
6 tu reliquisti me dicit Dominus retrorsum abisti
et extendam manum meam super te et interficiam te
laboravi rogans
7 et dispergam eos ventilabro in portis terrae
interfeci et perdidi populum meum
et tamen a viis suis non sunt reversi
8 multiplicatae sunt mihi viduae eius super harenam maris
induxi eis super matrem adulescentis vastatorem meridie
misi super civitates repente terrorem
9 infirmata est quae peperit septem defecit anima eius
occidit ei sol cum adhuc esset dies confusa est et erubuit
et residuos eius in gladium dabo
in conspectu inimicorum eorum
ait Dominus
10 vae mihi mater mea quare genuisti me
virum rixae virum discordiae in universa terra
non feneravi nec feneravit mihi quisquam
omnes maledicunt mihi
11 dicit Dominus si non reliquiae tuae in bonum
si non occurri tibi in tempore adflictionis
et in tempore tribulationis adversum inimicum
12 numquid foederabitur ferrum ferro ab aquilone et aes
13 divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis
in omnibus peccatis tuis et in omnibus terminis tuis
14 et adducam inimicos tuos de terra qua nescis
quia ignis succensus est in furore meo super vos ardebit
15 tu scis Domine recordare mei et visita me
et tuere me ab his qui persequuntur me
noli in patientia tua suscipere me
scito quoniam sustinui pro te obprobrium
16 inventi sunt sermones tui et comedi eos
et factum est mihi verbum tuum in gaudium
et in laetitiam cordis mei
quoniam invocatum est nomen tuum super me
Domine Deus exercituum
17 non sedi in concilio ludentium et gloriatus sum
a facie manus tuae solus sedebam
quoniam comminatione replesti me
18 quare factus est dolor meus perpetuus
et plaga mea desperabilis rennuit curari
facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium
19 propter hoc haec dicit Dominus
si converteris convertam te et ante faciem meam stabis
et si separaveris pretiosum a vili quasi os meum eris
convertentur ipsi ad te et tu non converteris ad eos
20 et dabo te populo huic in murum aereum fortem
et bellabunt adversum te et non praevalebunt
quia ego tecum sum
ut salvem te et eruam dicit Dominus
21 et liberabo te de manu pessimorum et redimam te de manu fortium