1 noli laetari Israhel
noli exultare sicut populi
quia fornicatus es a Deo tuo
dilexisti mercedem super omnes areas tritici
2 area et torcular non pascet eos et vinum mentietur eis
3 non habitabunt in terra Domini
reversus est Ephraim Aegyptum
et in Assyriis pollutum comedit
4 non libabunt Domino vinum et non placebunt ei
sacrificia eorum quasi panis lugentium
omnes qui comedunt eum contaminabuntur
quia panis eorum animae ipsorum
non intrabit in domum Domini
5 quid facietis in die sollemni in die festivitatis Domini
6 ecce enim profecti sunt a vastitate
Aegyptus congregavit eos Memphis sepeliet eos
desiderabile argenti eorum urtica hereditabit
lappa in tabernaculis eorum
7 venerunt dies visitationis venerunt dies retributionis
scitote Israhel stultum prophetam insanum virum spiritalem
propter multitudinem iniquitatis tuae et multitudo
amentiae
8 speculator Ephraim cum Deo meo
propheta laqueus ruinae super
omnes vias eius
insania in domo Dei eius
9 profunde peccaverunt sicut in diebus Gabaa
recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum
10 quasi uvas in deserto inveni Israhel
quasi prima poma ficulneae in cacumine eius vidi patres eorum
ipsi autem intraverunt ad Beelphegor
et abalienati sunt in confusione
et facti sunt abominabiles sicut ea quae dilexerunt
11 Ephraim quasi avis avolavit gloria eorum
a partu et ab utero et a conceptu
12 quod si et enutrierint filios suos
absque liberis eos faciam in hominibus
sed et vae eis cum recessero ab eis
13 Ephraim ut vidi Tyrus erat fundata in pulchritudine
et Ephraim educit ad interfectorem filios suos
14 da eis Domine quid dabis eis
da eis vulvam sine liberis et ubera arentia
15 omnes nequitiae eorum in Galgal quia ibi exosos habui eos
propter malitiam adinventionum eorum de domo mea eiciam eos
non addam ut diligam eos
omnes principes eorum recedentes
16 percussus est Ephraim
radix eorum exsiccata est fructum nequaquam facient
quod si et genuerint interficiam amantissima uteri eorum
17 abiciet eos Deus meus quia non audierunt eum
et erunt vagi in nationibus