1 dicite fratribus vestris Populus meus
et sorori vestrae Misericordiam consecuta
2 iudicate matrem vestram
iudicate quoniam ipsa non uxor mea et ego non vir eius
auferat fornicationes suas a facie sua
et adulteria sua de medio uberum suorum
3 ne forte expoliem eam nudam
et statuam eam secundum diem nativitatis suae
et ponam eam quasi solitudinem
et statuam eam velut terram inviam et interficiam eam siti
4 et filiorum illius non miserebor
quoniam filii fornicationum sunt
5 quia fornicata est mater eorum
confusa est quae concepit eos
quia dixit vadam post amatores meos
qui dant panes mihi et aquas meas
lanam meam et linum meum oleum meum et potum meum
6 propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis
et sepiam eam maceria et semitas suas non inveniet
7 et sequetur amatores suos et non adprehendet eos
et quaeret eos et non inveniet
et dicet vadam et revertar ad virum meum priorem
quia bene mihi erat tunc magis quam nunc
8 et haec nescivit quia ego dedi ei frumentum et vinum et oleum
et argentum multiplicavi ei et aurum quae fecerunt Baal
9 idcirco convertar et sumam frumentum meum in tempore suo
et vinum meum in tempore suo
et liberabo lanam meam et linum meum
quae operiebant ignominiam eius
10 et nunc revelabo stultitiam eius in oculis amatorum eius
et vir non eruet eam de manu mea
11 et cessare faciam omne gaudium eius
sollemnitatem eius neomeniam eius
sabbatum eius et omnia festa tempora eius
12 et corrumpam vineam eius et ficum eius
de quibus dixit mercedes hae meae sunt
quas dederunt mihi amatores mei
et ponam eam in saltu et comedet illam bestia
agri
13 et visitabo super eam dies Baalim quibus accendebat incensum
et ornabatur inaure sua et monili suo
et ibat post amatores suos et mei obliviscebatur dicit Dominus
14 propter hoc ecce ego lactabo eam
et ducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius
15 et dabo ei vinitores eius ex eodem loco
et vallem Achor ad aperiendam spem
et canet ibi iuxta dies iuventutis suae
et iuxta dies ascensionis suae de terra Aegypti
16 et erit in die illo ait Dominus
vocabit me Vir meus et non vocabit me ultra Baali
17 et auferam nomina Baalim de ore eius
et non recordabitur ultra nominis eorum
18 et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri
et cum volucre caeli et cum reptili terrae
et arcum et gladium et bellum conteram de terra
et dormire eos faciam fiducialiter
19 et sponsabo te mihi in sempiternum
et sponsabo te mihi in iustitia et iudicio
et in misericordia et miserationibus
20 et sponsabo te mihi in fide et scies quia ego Dominus
21 et erit in illa die
exaudiam dicit Dominus exaudiam caelos et illi exaudient terram
22 et terra exaudiet triticum et vinum et oleum
et haec exaudient Hiezrahel
23 et seminabo eam mihi in terram
et miserebor eius quae fuit absque misericordia
24 et dicam non populo meo populus meus tu
et ipse dicet Dominus meus es tu