1 sicuti mane transit pertransiit rex Israhel
quia puer Israhel et dilexi eum
et ex Aegypto vocavi filium meum
2 vocaverunt eos sic abierunt a facie eorum
Baalim immolabant et simulacris sacrificabant
3 et ego quasi nutricius Ephraim portabam eos in brachiis meis
et nescierunt quod curarem eos
4 in funiculis Adam traham eos in vinculis caritatis
et ero eis quasi exaltans iugum super maxillas eorum
et declinavi ad eum ut vesceretur
5 non revertetur in terram Aegypti
et Assur ipse rex eius quoniam noluerunt converti
6 coepit gladius in civitatibus eius
et consumet electos eius et comedet capita eorum
7 et populus meus pendebit ad reditum meum
iugum autem inponetur ei simul quod non auferetur
8 quomodo dabo te Ephraim protegam te
Israhel
quomodo dabo te sicut Adama ponam te ut Seboim
conversum est in me cor meum pariter
conturbata est paenitudo mea
9 non faciam furorem irae meae
non convertar ut disperdam Ephraim
quoniam Deus ego et non homo
in medio tui Sanctus et non ingrediar civitatem
10 post Dominum ambulabunt quasi leo rugiet
quia ipse rugiet et formidabunt filii maris
11 et avolabunt quasi avis ex Aegypto
et quasi columba de terra Assyriorum
et conlocabo eos in domibus suis dicit Dominus
12 circumdedit me in negatione Ephraim
et in dolo domus Israhel
Iudas autem testis descendit cum Deo et cum sanctis fidelis