1 quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem
ad perfectionem feramur
non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis
et fidei ad Deum
2 baptismatum doctrinae inpositionis quoque manuum
ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni
3 et hoc faciemus siquidem permiserit Deus
4 inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati
gustaverunt etiam donum caeleste
et participes sunt facti Spiritus Sancti
5 gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum
virtutesque saeculi venturi
6 et prolapsi sunt
renovari rursus ad paenitentiam
rursum crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei et ostentui habentes
7 terra enim saepe venientem super se bibens imbrem
et generans herbam oportunam illis a quibus colitur
accipit benedictionem a Deo
8 proferens autem spinas ac tribulos
reproba est et maledicto proxima
cuius consummatio in conbustionem
9 confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora saluti
tametsi ita loquimur
10 non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri
et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius
qui ministrastis sanctis et ministratis
11 cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem
ad expletionem spei usque in finem
12 ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum
qui fide et patientia hereditabunt promissiones
13 Abrahae namque promittens Deus
quoniam neminem habuit per quem iuraret maiorem
iuravit per semet ipsum
14 dicens
nisi benedicens benedicam te
et multiplicans multiplicabo te
15 et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem
16 homines enim per maiorem sui iurant
et omnis controversiae eorum finis
ad confirmationem est iuramentum
17 in quo abundantius volens Deus
ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui
interposuit iusiurandum
18 ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum
fortissimum solacium habeamus
qui confugimus ad tenendam propositam spem
19 quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam
et incedentem usque in interiora velaminis
20 ubi praecursor pro nobis introiit Iesus
secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum