1 umbram enim habens lex bonorum futurorum
non ipsam imaginem rerum
per singulos annos hisdem ipsis hostiis
quas offerunt indesinenter
numquam potest accedentes perfectos facere
2 alioquin non cessassent offerri
ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati cultores
semel mundati
3 sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit
4 inpossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata
5 ideo ingrediens mundum dicit
hostiam et oblationem noluisti corpus autem aptasti mihi
6 holocaustomata et pro peccato non tibi placuit
7 tunc dixi ecce venio
in capitulo libri scriptum est de me
ut faciam Deus voluntatem tuam
8 superius dicens
quia hostias et oblationes et holocaustomata et pro peccato
noluisti
nec placita sunt tibi quae secundum legem offeruntur
9 tunc dixit
ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam
aufert primum ut sequens statuat
10 in qua voluntate sanctificati sumus
per oblationem corporis Christi Iesu in semel
11 et omnis quidem sacerdos praesto est cotidie ministrans
et easdem saepe offerens hostias
quae numquam possunt auferre peccata
12 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam
in sempiternum sedit in dextera Dei
13 de cetero expectans
donec ponantur inimici eius scabillum pedum eius
14 una enim oblatione consummavit in sempiternum
sanctificatos
15 contestatur autem nos et Spiritus Sanctus
postquam enim dixit
16 hoc autem testamentum quod testabor ad illos
post dies illos dicit Dominus
dando leges meas in cordibus eorum
et in mente eorum superscribam eas
17 et peccatorum et iniquitatium eorum iam non recordabor amplius
18 ubi autem horum remissio iam non oblatio pro peccato
19 habentes itaque fratres fiduciam
in introitu sanctorum in sanguine Christi
20 quam initiavit nobis viam novam et viventem
per velamen id est carnem suam
21 et sacerdotem magnum super domum Dei
22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei
aspersi corda a conscientia mala
et abluti corpus aqua munda
23 teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem
fidelis enim est qui repromisit
24 et consideremus invicem
in provocationem caritatis et bonorum operum
25 non deserentes collectionem nostram
sicut est consuetudinis quibusdam
sed consolantes
et tanto magis quanto videritis adpropinquantem diem
26 voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis
iam non relinquitur pro peccatis hostia
27 terribilis autem quaedam expectatio iudicii
et ignis aemulatio quae consumptura est adversarios
28 irritam quis faciens legem Mosi
sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur
29 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia
qui Filium Dei conculcaverit
et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est
et Spiritui gratiae contumeliam fecerit
30 scimus enim qui dixit
mihi vindictam ego reddam
et iterum quia iudicabit Dominus populum suum
31 horrendum est incidere in manus Dei viventis
32 rememoramini autem pristinos dies
in quibus inluminati magnum certamen sustinuistis passionum
33 et in altero quidem obprobriis et tribulationibus spectaculum
facti
in altero autem socii taliter conversantium effecti
34 nam et vinctis conpassi estis
et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis
cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam
35 nolite itaque amittere confidentiam vestram
quae magnam habet remunerationem
36 patientia enim vobis necessaria est
ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem
37 adhuc enim modicum quantulum
qui venturus est veniet et non tardabit
38 iustus autem meus ex fide vivit
quod si subtraxerit se non placebit animae meae
39 nos autem non sumus subtractionis in perditionem
sed fidei in adquisitionem animae