1 et introduxit me in templum et mensus est frontes
sex cubitos latitudinis hinc et sex cubitos latitudinis inde
latitudinem tabernaculi
2 et latitudo portae decem cubitorum erat
et latera portae quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde
et mensus est longitudinem eius quadraginta cubitorum
et latitudinem viginti cubitorum
3 et introgressus intrinsecus mensus est in fronte portae duos cubitos
et portam sex cubitorum
et latitudinem portae septem cubitorum
4 et mensus est longitudinem eius viginti cubitorum
et latitudinem viginti cubitorum ante faciem templi
et dixit ad me hoc est sanctum sanctorum
5 et mensus est parietem domus sex cubitorum
et latitudinem lateris quattuor cubitorum
undique per circuitum domus
6 latera autem latus ad latus bis triginta tria
et erant eminentia quae ingrederentur per parietem domus
in lateribus per circuitum
ut continerent et non adtingerent parietem templi
7 et platea erat in rotundum ascendens sursum per cocleam
et in cenaculum templi deferebat per gyrum
idcirco latius erat templum in superioribus
et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora in medium
8 et vidi in domo altitudinem per circuitum
fundata latera ad mensuram calami sex cubitorum spatio
9 et latitudinem per parietem lateris forinsecus quinque cubitorum
et interior domus in lateribus domus
10 et inter gazofilacia latitudinem viginti cubitorum
in circuitu domus undique
11 et ostium lateris ad orationem ostium unum ad viam aquilonis
et ostium unum ad viam australem
et latitudinem loci ad orationem quinque cubitorum in circuitu
12 et aedificium quod erat separatum
versumque ad viam respicientem ad mare
latitudinis septuaginta cubitorum
paries autem aedificii quinque cubitorum latitudinis
per circuitum
et longitudo eius nonaginta cubitorum
13 et mensus est domus longitudinem centum cubitorum
et quod separatum erat aedificium
et parietes eius longitudinis centum cubitorum
14 latitudo autem ante faciem domus
et eius quod erat separatum contra orientem centum cubitorum
15 et mensus est longitudinem aedificii
contra faciem eius quod erat separatum ad dorsum
ekthetas ex utraque
parte centum cubitorum
et templum interius et vestibula atrii
16 limina et fenestras obliquas
et ekthetas in circuitu
per tres partes contra uniuscuiusque limen
stratumque ligno per gyrum in circuitu
terra autem usque ad fenestras et fenestrae clausae
super ostia
17 et usque ad domum interiorem
et forinsecus per omnem parietem in circuitu
intrinsecus et forinsecus ad mensuram
18 et fabrefacta cherubin et palmae
et palma inter cherub et cherub
duasque facies habebat cherub
19 faciem hominis iuxta palmam ex hac parte
et faciem leonis iuxta palmam ex alia parte
expressam per omnem domum in circuitu
20 de terra usque ad superiora portae cherubin
et palmae celatae erant in pariete templi
21 limen quadrangulum et facies sanctuarii aspectus contra aspectum
22 altaris lignei trium cubitorum altitudo
et longitudo eius duo cubitorum
et anguli eius et longitudo eius et parietes eius lignei
et locutus est ad me haec est mensa coram Domino
23 et duo ostia erant in templo et in sanctuario
24 et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola
quae in se invicem plicabantur
bina enim ostia erant ex utraque parte ostiorum
25 et celata erant in ipsis ostiis templi cherubin
et scalptura palmarum
sicut in parietibus quoque expressa erat
quam ob rem erant et grossiora ligna
in vestibuli fronte forinsecus
26 super quae fenestrae obliquae
et similitudo palmarum hinc atque inde
in umerulis vestibuli
secundum latera domus latitudinemque parietum