1 igitur congregata omni turba filiorum Israhel dixit ad eos
haec sunt quae iussit Dominus fieri
2 sex diebus facietis opus
septimus dies erit vobis sanctus sabbatum et requies Domini
qui fecerit opus in eo occidetur
3 non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati
4 et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israhel
iste est sermo quem praecepit Dominus dicens
5 separate apud vos primitias Domino
omnis voluntarius et proni animi offerat
eas Domino
aurum et argentum et aes
6 hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum et byssum
pilos caprarum
7 et pelles arietum rubricatas et ianthinas
ligna setthim
8 et oleum ad luminaria concinnanda
et ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum
9 lapides onychinos et gemmas ad ornatum superumeralis et
rationalis
10 quisquis vestrum est sapiens
veniat et faciat quod Dominus imperavit
11 tabernaculum scilicet et tectum eius atque operimentum
anulos et tabulata cum vectibus
paxillos et bases
12 arcam et vectes
propitiatorium et velum quod ante illud oppanditur
13 mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus
14 candelabrum ad luminaria sustentanda
vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta ignium
15 altare thymiamatis et vectes
oleum unctionis et thymiama ex aromatibus
tentorium ad ostium tabernaculi
16 altare holocausti et craticulam eius aeneam
cum vectibus et vasis suis
labrum et basim eius
17 cortinas atrii cum columnis et basibus
tentorium in foribus vestibuli
18 paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis
19 vestimenta quorum usus est in ministerio sanctuarii
vestes Aaron pontificis ac filiorum eius ut sacerdotio fungantur mihi
20 egressaque omnis multitudo filiorum Israhel de conspectu Mosi
21 obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino
ad faciendum opus tabernaculi testimonii
quicquid in cultum et ad vestes sanctas necessarium erat
22 viri cum mulieribus praebuerunt
armillas et inaures anulos et dextralia
omne vas aureum in donaria Domini separatum est
23 si quis habuit hyacinthum purpuram coccumque
bis tinctum
byssum et pilos caprarum
pelles arietum rubricatas et ianthinas
24 argenti et aeris metalla
obtulerunt Domino
lignaque setthim in varios usus
25 sed et mulieres doctae dederunt quae neverant
hyacinthum purpuram et vermiculum ac byssum
26 et pilos caprarum sponte propria cuncta tribuentes
27 principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas
ad superumerale et rationale
28 aromataque et oleum ad luminaria concinnanda
et ad praeparandum unguentum
ac thymiama odoris suavissimi conponendum
29 omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria
ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Mosi
cuncti filii Israhel voluntaria Domino dedicaverunt
30 dixitque Moses ad filios Israhel
ecce vocavit Dominus ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu
Iuda
31 implevitque eum spiritu Dei sapientiae et
intellegentiae et scientiae
omni doctrina
32 ad excogitandum et faciendum opus in auro et
argento et aere
33 sculpendisque lapidibus et opere carpentario
quicquid fabre adinveniri potest
34 dedit in corde eius
Hooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan
35 ambos erudivit sapientia
ut faciant opera abietarii polymitarii ac plumarii
de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso
et texant omnia ac nova quaeque repperiant