1 sed et hoc facies ut mihi in sacerdotio consecrentur
tolle vitulum de armento et arietes duos inmaculatos
2 panesque azymos et crustula absque fermento
quae conspersa sint oleo
lagana quoque azyma oleo lita
de simila triticea cuncta facies
3 et posita in canistro offeres
vitulum autem et duos arietes
4 et Aaron ac filios eius adplicabis ad ostium tabernaculi testimonii
cumque laveris patrem cum filiis aqua
5 indues Aaron vestimentis suis
id est linea et tunica et superumerali et rationali quod constringes
balteo
6 et pones tiaram in capite eius et lamminam sanctam super tiaram
7 et oleum unctionis fundes super caput eius
atque hoc ritu consecrabitur
8 filios quoque illius adplicabis
et indues tunicis lineis cingesque balteo
9 Aaron scilicet et liberos eius
et inpones eis mitras
eruntque sacerdotes mei in religione perpetua
postquam initiaveris manus eorum
10 adplicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii
inponentque Aaron et filii eius manus super caput illius
11 et mactabis eum in conspectu Domini
iuxta ostium tabernaculi testimonii
12 sumptumque de sanguine vituli
pones super cornua altaris digito tuo
reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eius
13 sumes et adipem totum qui operit intestina
et reticulum iecoris ac duos renes et adipem qui super eos est
et offeres incensum super altare
14 carnes vero vituli et corium et fimum conbures foris extra castra
eo quod pro peccato sit
15 unum quoque arietum sumes
super cuius caput ponent Aaron et filii eius manus
16 quem cum mactaveris tolles de sanguine eius et fundes circa altare
17 ipsum autem arietem secabis in frusta
lotaque intestina eius ac pedes
pones super concisas carnes et super caput illius
18 et offeres totum arietem in incensum super altare
oblatio est Domini odor suavissimus victimae
Dei
19 tolles quoque arietem alterum
super cuius caput Aaron et filii eius ponent manus
20 quem cum immolaveris sumes de sanguine ipsius
et pones super extremum dextrae auriculae Aaron et
filiorum eius
et super pollices manus eorum et pedis dextri
fundesque sanguinem super altare per circuitum
21 cumque tuleris de sanguine qui est super altare et de oleo unctionis
asperges Aaron et vestes eius filios et vestimenta eorum
consecratisque et ipsis et vestibus
22 tolles adipem de ariete et caudam
et arvinam quae operit vitalia ac reticulum iecoris
et duos renes atque adipem qui super eos est armumque dextrum
eo quod sit aries consecrationum
23 tortam panis unius
crustulum conspersum oleo
laganum de canistro azymorum quod positum est in conspectu
Domini
24 ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius
et sanctificabis eos elevans coram Domino
25 suscipiesque universa de manibus eorum
et incendes super altare in holocaustum
odorem suavissimum in conspectu Domini quia oblatio eius est
26 sumes quoque pectusculum de ariete quo initiatus est Aaron
sanctificabisque illud elatum coram
Domino
et cedet in partem tuam
27 sanctificabis et pectusculum consecratum
et armum quem de ariete separasti
28 quo initiatus est Aaron et filii eius
cedentque in partem Aaron et filiorum eius
iure perpetuo a filiis Israhel quia primitiva sunt et initia
de victimis eorum pacificis quae offerunt Domino
29 vestem autem sanctam qua utitur Aaron habebunt filii
eius post eum
ut unguantur in ea et consecrentur manus eorum
30 septem diebus utetur illa
qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis eius
et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario
31 arietem autem consecrationum tolles
et coques carnes eius in loco sancto
32 quibus vescetur Aaron et filii eius
panes quoque qui sunt in canistro
in vestibulo tabernaculi testimonii comedent
33 ut sit placabile sacrificium et sanctificentur offerentium manus
alienigena non vescetur ex eis quia sancti sunt
34 quod si remanserit de carnibus consecratis
sive de panibus usque mane
conbures reliquias igni non comedentur quia sanctificata sunt
35 omnia quae praecepi tibi facies super Aaron et filiis eius
septem diebus consecrabis manus eorum
36 et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum
mundabisque altare cum immolaris expiationis hostiam
et ungues illud in sanctificationem
37 septem diebus expiabis altare et sanctificabis
et erit sanctum sanctorum omnis qui tetigerit illud sanctificabitur
38 hoc est quod facies in altari
agnos anniculos duos per singulos dies iugiter
39 unum agnum mane et alterum vespere
40 decimam partem similae conspersae oleo tunso
quod habeat mensuram quartam partem hin
et vinum ad libandum eiusdem mensurae in agno uno
41 alterum vero agnum offeres ad vesperam
iuxta ritum matutinae oblationis et iuxta ea quae diximus
in odorem suavitatis
42 sacrificium Domino
oblatione perpetua in generationes vestras
ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino
ubi constituam ut loquar ad te
43 ibique praecipiam filiis Israhel
et sanctificabitur altare in gloria mea
44 sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari
et Aaron cum filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi
45 et habitabo in medio filiorum Israhel
eroque eis Deus
46 et scient quia ego Dominus Deus eorum
qui eduxi eos de terra Aegypti
ut manerem inter illos ego Dominus Deus ipsorum